Index librorum et eorundem capitum
<Praefatio>
<I 1> QValiter affecti sunt qui consolatione egent.
<I 2> Que nocumenta afferat egritudo.
<I 3> Quibus incommodis egritudo afficiat animum.
<I 4> Qui facilius et qui minus facile consolationem admittunt
<I 5> Quę propria sunt antidota harum ęgritudinum singularium
<I 6> Antidotum senum et pusillanimorum
<I 7> Antidotum illorum qui rebus terrenis nimium sunt dediti
<I 8> Antidotum irreligiosorum
<I 9> Qui homines consolandis aliis sint idonei
<II 1> Quomodo et quibus rationibus sit consolandum
<II 2> De tempore consolandi
<II 3> Quomodo aggrediende sunt grauiores egritudines
<II 4> ęgritudo quibus medicaminibus funditus toll[un]/i/tur
<II 5> Primus locus a munere naturę
<II 6> Secundus locus ab uniuersitate
<II 7> Tertius locus a damno
<II 8> De miseria uitę humanę
<II 9> Quartus locus a nocumento
<II 10> Quintus locus ab utili uel commodo
<II 11> De bono mortis
<II 12> Sextus locus a iudicio sapientum
<II 13> Septimus locus a contrario et de incommodis uitę
<II 14> Quod mors sit bona
<II 15> Contra auaritiam et de paupertate
<II 16> Contra tyrannidem
<II 17> Contra cupidos laudis
<II 18> Rationes quibus uera bona a falsis discernuntur:
DE SECVNDA CONSOLANDI RATIONE. LIBER III.
<III 1 praefatio>
<III 2> Primus locus a iusto
<III 3> Secundus locus a uoluntate diuina
<III 4> Tertius a uoluntate maiorum
<III 5> Quartus a uarietate et lege fortunę
<III 6> Quintus locus a conditione humana
<III 7> Sextus locus a societate.
<III 8> Septimus locus a necessitate
<III 9> Octauus locus a diligentia.
<III 10> Nonus locus ab honesto
<III 11> Decimus locus ab utili
<III 13> Primus locus a tempore debito.
<III 14> Secundus locus a breuitate temporis
<III 15> Tertius locus ab ineuitabilitate
<III 16> Quartus locus a comparatione alterius mali grauioris
<III 17> Quintus locus a non impuni
<III 18> Sextus locus a commemoratione peiorum
<III 19> De sex locis funebribus
<III 20> Primus locus a re morientis
<III 21> Secundus locus ab operibus defuncti
<III 22> Tertius locus a genere mortis
<III 23> Quartus locus a causa mortis
<III 24> Quintus locus a ratione funeris
<III 25> Sextus locus a loco mortis
<III 26> De multis aliis locis ex quibus mali opinio minuitur
<III 27> Quomodo ex collatione boni mali opinio minuitur
<III 28> Secundus locus a discrimine
DE QVARTA CONSOLANDI RATIONE LIBER QVARTVS:
<IV 1 De quarta consolandi ratione praefatio>
<IV 2> Primus locus a pudore
<IV 3> Secundus locus ab exemplo
<IV 4> Tertius locus a uirtute
<IV 5> Quartus locus a metu:
<IV 6> Quintus locus a ratione inimici:
<IV 7> QVINTA RATIO CONSOLANDI:
<IV 8> Primus locus a compassione
<IV 9> Secundus locus a lamentatione
<IV 10> Tertius locus a laudatione
<IV 11> De propriis locis huius quintę rationis quorum primus est a studio
<IV 12> Secundus locus a facete dicto uel facto
<IV 13> Tertius locus a spe futuri boni
<IV 14> Quartus locus a munere
<IV 15> Quintus locus ab euentu
<IV 16> De tribus locis qui a persona accipiuntur inimici quorum primus a uindicta est
<IV 17> Secundus locus a criminatione aduersarii:
<IV 18> Tertius locus a frustratione:
<IV 19> De tribus locis sapientum, quorum primus a recordatione Dominicę passionis
<IV 20> Secundus locus a cogitatione finis humani
<IV 21> Tertius locus a recordatione mortis
<IV 22 Ultimus locus ab obsecratione V1 >
<1> Cum urgerem diligentius opus tuo nomine coeptum quo singulas animi perturbationes pro cuiusque uirtute ac conditione explicare statueram, Reuerendissime Pater, ea pars, qua rationem consolationis perstrinxi, forte incidit in manus quorundam amicorum meorum, qui me perpulerunt[5] ut prudens, licet inuitus, in illud uitii prolaberer quod in uulgari est prouerbio: Canicula festinans parere catulos parit coecos. <2> Hic uero noster partus etiam ex alia ratione monstruosus est, utpote quo[6] membrum unum, non integrum corpus enixi sumus. <3> Illud tamen qualecunque (quando mihi ita faciendum fuit) ad Vestram Reuerendissimam Dignitatem, cui integrum[7] deuoueram, transmittere curaui ut ex hoc membro cognosceres quid sit de toto corpore (si tamen cętera ad hanc rationem effingere ualebimus) spei reliquum. <4> Cęterum hoc tibi frustum ea lege committo, ut sit mihi integrum id cum uniuerso compingere corpore[8]; et si ratio totius formę postulabit, in quibus opus fuerit, commutare, quandoquidem dignius commodiusque singula membra secundum statum totius corporis examinantur ac expenduntur, minusque operis ac difficultatis est unam partem quam totum immutare.
<5> Conatus sum igitur hoc in opere consolandi rationem explicare, non quidem secundum exactam philosophię legem; nunc enim non de rerum natura disputamus aut de illis tenuioribus magisque minutis rebus, de quibus a turba secreti cum sapientibus disserendum esset, sed secundum pinguiorem crassioremque rationem, quę etiam in populo non ignaua[9] possit uersari. <6> Est enim propositum nostrum pręcepta tradere, quibus, ut cęteris perturbationibus, ita et consolatione, quando res postulabit, auditoris animum afficere possimus, ac laborantibus succurrere eorumque ęgritudinem quam comodissime leuare.
<7> Nec mihi uanum hunc laborem assumpsisse puto: tametsi multa a peritissimis uiris egregia monumenta exstent in hanc rationem conscripta, ut sunt pene omnes illi et pręclari quidem Boethii de consolatione libri, et Senecę tam ille de consolatione codex insignis quam alter, quem de remediis fortuitorum appellauit. Isidori quoque[10] Sinonimorum clarissima gemmulla. <8> Ciceronis uero si exstaret opus, quod de hac ipsa ratione conscripsit, forsan et nos et omnes alios hoc labore leuasset; exstant tamen plereque eius consolatorię dignę epistulę, quales etiam sunt nonnullę Cypriani,[11] Hieronymi, Basilii Magni aliorumque complurium doctissimorum uirorum tam Latinorum quam Gręcorum. <9> Scripserunt enim hac ipsa de re et Gręcorum complures: Plato, Cleanthes, Crato, Diogenes, Epicurus, Dicaearchus, Posidonius, Carneades, Chrysippus, et Crantor, quem Cicero illo secutus est.[12] <10> Verum hi omnes officio consolandi perfuncti sunt et quidem dignissime sapientissimeque; cęterum quo pacto idem munus et alii sequi[13] possent, pauci admodum pręcipere uoluerunt. <11> Et hi quidem pro admirabili ingenii eorum acumine fortasse satis copiose, sed pro illorum desiderio, qui nondum in philosophia[14] admodum exercitatos habent sensus, meo iudicio et pressius et parcius. <12> Neque id eos peccati ignorantię admisisse certo scio; quid enim diuina illa ingenia ignorarunt, a quibus nobis altissimi ita ferente prouidentia quicquid luminis est, illuxit; quin potius negligentia aut incuria quadam et ipsius rei per[15] facilitatem contemptu. <13> Tametsi quidam nonnullos maiorum nostrorum ut in cęteris, ita et in hoc ipso inuidię insimulent. <14> Mihi autem iubetur scientiam absque inuidia comunicare et ex percepto talento lucrum uel foenore querere, nec pudori esse debere infantibus lac prębere, pro quibus Christus mori non[16] erubuit. <15> Praecipue cum sit ipse dominus non solos philosophos, aut eos dumtaxat qui habiti sunt sapientiores, uerum omnes omnino homines interrogaturus si se in carceribus et in tribulatione positum uisitauerint, aut consolati fuerint; unde uidere licet quanta necessitate mortales cogantur consolandi munus obire, cuius se Dominus tam seuerum exactorem comminatur.[17] <16> Itaque et nos uniuersis prodesse cupientes eisque uiam ostendere ad id consequendum quod diuino pariter ac humano iure ab his exquiritur pręcepta consolandi ex ordine digessimus illius ope adiuti, qui solus est cunctorum miserorum optimus consolator.[18] <17> Qua in re, quando curandorum animorum artem professi sumus, nobis ueluti corporum medicis faciendum statui generales quasdam ac pręcipuas medendi rationes tradere, particulares uero et quę sedulo accidere possunt prudentię medici relinquere, presertim cum ipsę ex traditis principiis per se facile percipi[19] poterunt.
Hoc tibi, digne pater, Leonardus scripsit habendum:
edidit antistes Modrussiensis opus;
scriptor eius seruus semper deuotus utique est,
quodque sui domini sis memor usque rogat.
Nec mirere sui domini si commoda quaerit:
Nam quae sunt domini, iudicat esse sua.
[5]Prol. 1 Reuerendissime ] Reuerende V1 inter meorum et qui deleta nonnulla: quos est (ut noua omnia facere solent) haud parum delectata, atque adeo ut me sine cessatione in dies magis compellere, immo et pro ea, quę ipsis mecum est, necessitudine liberius cogere cęperunt, quo cęteris partibus posthabitis hanc primum absoluerem, quippe quod ducebant dignum humani generis munus, et propter creberrimas calamitates, quibus mortalium uita assidue quatitur, apprime necessarium; contendentes se nullatenus uelle pati eius diuturniori expectatione fatigari, addentes insuper nullam boni moram discrimine uacare. qui immutavit de Quid plura? me perpulerunt transposuit ] propulerunt me V1
[6]Prol.2 utpote quo ] ut quo V1
[7]Prol. 3 integrum deuoueram ] integram deuoueram statuam V1
[8]Prol. 4 compingere corpore transposuit
[9]Prol. 5 magisque pro et magis post ignaua delevit aut ociosa
[10]Prol. 7 post hanc delevit rem Isidori quoque ] Et Isidori illa V1
[11]Prol. 8 nos... leuasset pro nobis et omnibus aliis hunc laborem ademisset eius... epistulę ] consolatorię eius epistulę, digne quidem V1 etiam... Cypriani ] etiam Agustini sunt nonullę, et Cypriani V1
[12]Prol. 8 tam Latinorum... - 9 desunt in V1 post illo delevit in opere quod meminimus
[13]Prol. 10 sequi ex assequi ] consequi V1
[14]Prol. 11 quidem pro nimirum post desiderio delevit aut exigentia post philosophia delevit aliisque liberalibus disciplinis
[15]Prol. 12 ignorantię V1 ] ignoratione V2 per ] ob V1
[16]Prol. 14 absque ] sine V1 lucrum V1 ] luce V2 debere ex debet non V1
[17]Prol. 15 delevit sedulo ante obire comminatur pro promittit futurum
[18]Prol. 16 post exquiritur delevit et desideratur post 16 deleta tota sententia Et non quidem omnia, nam illud cum esset imprimis impossibile, tum negotii immensi ac nimirum laboriosi; etenim quis posset singulas proprias cuiusque refocilationes ac medelas explicare, nisi qui singularum miseriarum ęgritudines pęnitus internosceret; atqui earum uel numerum prę nimietate aut cognoscere aut tenere possibile est nemini. Hinc et sapientes uniuersi, qui artes et disciplinas tradiderunt, curauerunt in uniuerso de generibus pręcipere rerum, de singulis autem in particulari scientiam ullam posse consistere negauerunt, uel propter innumeram turbam earum, uel propter iugem infinitamque uarietatem.
[19]Prol. 17 Qua in re pro Nobis ergo nobis addidit ante ueluti eas delevit ante ipsę percipi pro assequi