<III 12> DE TERTIA CONSOLANDI RATIONE

<1> Tertiam rationem curandi ęgritudinem[1] esse diximus quę angorem queat minuere. <2> Multi enim tales contingunt quos prę uehementia ac magnitudine nec tollere ullo modo queas nec mitigare; proinde sequenti loco laborandum oratori est ut angorem, quem aut auferre aut lenire nequit, reddat saltem minorem[2]. <3> Id uero maxime ea ratione consequemur si malum ipsum paruum esse docebimus.[3] <4> Paruum autem demonstratur uel in se uel relatum ad aliud. In se paruum declaratur quando id, quod accidit, reuera exiguum esse detrimentum contingit. Quod Iuuenalis amico suo, cui depositum negatum fuerat, persuadere est conatus illo carmine quo ait:

Ponamus nimios gemitus. Flagrantior ęquo

non debet esse dolor uiri nec uulnere maior:

tu quamuis leuium minimam exiguamque malorum

particulam uix ferre potes[4]

<5> Sic et nos dicere uulgo solemus: "Quid tu faceres si grauiora detrimenta acciperes, quando hęc tenuia adeo iniquo fers animo?" Ac si dicatur "Pudere debet uirum leuioribus moueri malis, quandoquidem lugere friuola et tenuia aut insensati est aut nimirum mollis. Siquidem tenuioribus malis exacerbari puerorum est et imbeccillium femellarum friuolis moueri.[5] <6> Magnorum bonorum interitu aliquando etiam uiri fortes ingemiscunt, sed non absque insigni nota; quanto ergo fędiore aduruntur nota qui minima mala in maximis habent, quales sunt illi quos idem poeta paulo post deridet dicens:

                                    Maiore tumultu

planguntur nummi quam funera. Nemo dolorem

fingit in hoc casu, uestem deducere summam et

contentus uexare oculos humore cohacto;

ploratur lachrimis amissa pecunia ueris.[6]

<7> Hi quidem merito deridentur, quando illarum rerum iactura, quę uel nihil uel omnino parum bonitatis habent uehementius franguntur[7] quam eorum quę ueriora sunt bona. Et malum in se paruum ita monstratur.

<8> Collatum uero ad aliud multipliciter doceri poterit exiguum esse secundum quod ad multa potest referri. Comparari enim potest malum uel ad tempus uel ad aliud malum grauius uel ad bonum; ad quodcunque autem horum conferas, semper inuenies unde eius molestiam diminuas. <9> Et primum ex ratione temporis tripliciter, quia aut iusto tempore illatum, aut cito abiturum, aut paulo post neccessario futurum.

 

<III 13> Primus locus a tempore debito.

<1> Extenuatur enim haud modicum detrimenti cuiusuis dolor si id tempore debito aut iusto accidisse docebitur. Vt Seruius Sulpicius fecit cum inquit:

ab hisce rebus animum ad cogitationem tuam aduoca atque ea reminiscere potius quę digna tua persona sunt: illam, quam dicis opus fuerat uixisse, una cum re publica fuisse et cum res publica occideret, uita excessisse.[8]

<2> Quibus uerbis prudentissime Ciceronem persuadere uoluit filiam eius amplius uiuere non oportuisse, nec fas esse[9] re publica extincta ipsam superstitem optare, cum post casum eius honeste uiuere nequiuisset; atque ex eo insinuat oportunissimo tempore ipsam a uita destitutam.

<3> Hic locus optime senibus congruit qui iam et ętate et honoribus perfuncti sunt; poterit tamen prudens orator hanc consolandi rationem et florentibus ętatibus adaptare iuxta illam Philippi pręclaram sententiam:

tunc homini mortem esse pulcherrimam cum omnium bonorum est in culmine, cum omnibus est charus atque acceptus, cum nondum et sibi ipsi et aliis est odiosus, ut solet accidere omnibus fere senibus et infortunatis et quacunque aduersa ualitudine laborantibus, quorum omnium iocundior mors esse consueuit quam uita. Prestat quoque desiderium sui amicis quam nausiam aut sacietatem relinquere.

<4> Pręterea, ut recte Seneca inquit,

Quicunque ad extremum sui fati uenit, senex moritur. Non enim refert quę sit hominis ętas, sed quę sit uita. Nec re multum interest quot annos habeam, sed quot acceperim; si plus uiuere non possum, hęc est senectus mea.

- et Cicero:

Nemo parum diu uixit qui uirtutis perfectę perfecto functus est munere.[10]

<5> Sane sicut casum uitę iusto tempore uel congruo euenisse docuimus, ita tu et aliarum rerum similibus rationibus poteris persuadere.

 

<III 14> Secundus locus a breuitate temporis

<1> Ex breuitate autem temporis imminuitur malorum opinio si ea paruo tempore duratura insinuare ualebimus, ut philosophia ait Boethio:

Si iccirco te fortunatum non existimas quoniam, quę tunc lęta uidebantur, abierunt, non est quod te miserum putes quoniam, quę nunc creduntur męsta, cito preteribunt.[11]

- et apud Vergilium Êneas:

O socii, neque enim ignari sumus ante malorum;

o passi grauiora, dabit deus his quoque finem.[12]

- Ciceroque ad Figulum:

Ego quod intelligere et sentire ualeo et quia sum Romę, et quia curo attendoque quod possum, id tibi affirmo te in istis molestiis, in quibus es hoc tempore, non diutius futurum.[13]

- pręterea Hieronymus ad Theodoram:

Aduersus mortis duritiam et crudelissimam necessitatem hoc solatio erigimur quod in breui uisuri sumus eos quos dolemus absentes.[14]

- hinc et Dominus ait per prophetam:

Audite me qui nostis iudicium, populus meus in quorum corde lex mea est: nolite timere obprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis; quia sicut uestimentum ista per tempus deficient et ut lanam mordet eos tinea, iustitia autem mea manet, salutare uero meum in sęculum seculi.[15]

<2> Illi quoque, qui querebantur ad Dominum quare suum sanguinem non defenderet, acceperunt diuinum responsum: Sustinete adhuc modicum tempus donec impleatur numerus fratrum uestrorum.[16]

<3> Hęc de temporis breuitate dicta sunt satis.

 

<III 15> Tertius locus ab ineuitabilitate

<1> Porro et ex futura necessitate minoratur nonnihil existimatio erumpnarum. Hoc est, cum quispiam damnum accepit, ostendamus si ualebimus, id licet nunc non accidisset, paulo post tamen necesse futurum. <2> Iccirco talem casum non esse uiro prudenti ęgre ferendum propterea[17] quod nihil iure diuturnum dixeris quod finem habet. Nec distare utrum hoc nunc pereat an postea, quod tandem, uelis nolis, perdere habes. Atque ut sapientissima Senecę complexione utar:

Nonne tibi uidetur stultissimus omnium qui queritur quod ante annos mille non uixerit? Eque stultus est qui flet quod post annos mille non uiuit; hęc paria sunt. Non eris nec fuisti: utrunque tempus alienum est. In hoc punctum coniectus es, quod ut extendas, quousque tandem extendes?[18]

- aut quidnam lucri uel commodi reportaturus? Qua re Nestor puerum in cunabulis extinctum nunc superat? Quid eo amplius modo habet cum uterque sit mortuus?

Non ergo uiuere bonum est, sed bene uiuere; et sapiens uiuit quantum debet, non quantum potest.

Citius mori aut tardius ad rem non pertinet: bene autem mori est effugere male uiuendi periculum.

Portus est aliquando petendus, nunquam recusandus; in quem si quis delatus intra primos annos est, non magis queri debet quam qui cito nauigauit. Alium enim, ut scis, uenti segnes ludunt ac detinent et tranquillitatis lentissime tedio lassant, alium pertinax flatus celerrime perfert. Idem euenire nobis puta. Alios uita uelocissime adduxit quo ueniendum erat etiam cunctantibus, alios macerauit et coxit.[19]

<3> Hic Senecę est discursus; sed ille Ciceronis non indoctior:

Quę uero ętas longa est? Aut quid omnino homini longum? Nonne

            modo pueros, modo adulescentes in cursu a tergo insequens

            Nec opinantes assecuta est

senectus? Si, quia nihil ultra habemus, hoc longum dicimus; omnia ista, perinde ut cuique data sunt pro rata parte aut uita longa aut breui abducuntur. Apud Hypanum fluuium, qui ab Europę parte in Pontum fluit, Aristoteles ait bestiolas quasdam nasci quę unum diem uiuant. Ex his igitur hora octaua quę mortua est, prouecta ętate mortua est; quę uero occidente sole, decrepita. Et magis etiam si solstitiali die. Confer nostram longissimam ętatem cum ęternitate; in eadem propemodum breuitate qua ille bestiolę reperiemur.

Contempnamus igitur omnes ineptias: quod enim leuius huic leuitati nomen imponam?[20]

- hinc et ille ait: quidnam est aliud ista uita presens quam fumus in umbra?[21] - ac si diceret nihil in nihilo.

<4> Hunc locum neque ille facundissimus Christi orator Hieronymus in consolatione Heliodori episcopi obmisit:

"Sed debemus", inquit, "et nos animo premeditari quod aliquando futuri sumus, et quod, uelimus nolimus, longius abesse non potest. Nam si nongentos uitę extenderemus annos, ut ante diluiuium uiuebat genus humanum, et Mathusalem nobis tempora donarentur, tamen nihil esset preterita longitudo quę esse desisset. Etenim inter eum qui decem uixit annos et illum qui mille, postquam idem uitę finis aduenerit et irrecusabilis mortis necessitas, transactum omne tantundem est nisi quod magis senex honustus peccatorum fasce proficiscitur.

            Optima quęque dies miseris mortalibus ęui

            prima fugit, subeunt morbi tristisque senectus

            et labor et dirę rapit inclementia mortis."[22]

- et infra:

Redeamus igitur ad nos et quasi e cęlo descendentes paulisper nostra uideamus. Sentisne, obsecro te, quando infans, quando puer, quando iuuenis, quando robustę ętatis, quando senex factus sis? Quotidie morimur, quotidie commutamur et tamen ęternos nos esse credimus. Hoc ipsum quod dico, quod scribo, quod relego, quodde uita mea trahitur; quot punta notaui, tot meorum damna sunt temporum. Scribimus atque rescribimus, transeunt maria epistulę et findente sulco carina per singulos fluctus ętatis nostrę momenta miniuntur. Solum habemus lucri quod Christi amore sotiamur.[23]

<5> Hic locus proprie funebri consolationi congruere uidetur; verumtamen et aliis poterit adaptari, ut si persuadeamus, quod quisque patitur, illud ei fuisse omnino futurum quia licet ista, si ad inferiores causas referas, casu quodam fieri uideantur, tamen, si ea ad illam certam infallibilemque[24] rectoris summi prouidentiam uel ordinationem conferamus, comperies illud tibi ab initio fuisse deputatum aut meritis tuis aut aliqua alia iusta omnipotentis dispositione. <6> De qua re poterit consolator et apte et copiose multa disserere, quę nos prolixitatem deuitantes simulque ingeniis peritorum non diffidentes pretermittimus ut cętera pleraque. Hęc ergo ex ratione temporis sufficiant.

<7> Iam quo modo unum malum ex collatione alterius mali minui conueniat, aperire incipiamus.

 

<III 16> Quartus locus a comparatione alterius mali grauioris

<1> Mali igitur minuitur opinio eiusque angor leuatur si illud ad grauiora mala conferas; ex talium enim ratione efficies ut hoc, de quo consolari amicum cupis, leue ipsi suum malum uideatur atque ideo incipiat cruciari minus. Quod attigit illo carmine Iuuenalis:

Rem pateris modicam et mediocri bile ferendam

si flectas oculos maiora ad crimina: confer

conductum latronem, incendia sulphure cepta

atque dolo, primos cum ianua colligit ignes:

confer et hos, ueteris qui tollunt grandia templi

dona uel antiquo positas a rege coronas[25]

ubi apprime conduceret alios uel ęquales uel potiores cum ruinis eorum sigillatim recensere qui grauiora mala perpessi sunt.

<2> Nec solum contenti esse debemus priuatas recensuisse personas, sed principes, reges, imperatores, ciuitates, prouincias, gentes, populos, et alias potentias quascunque quibus aliquid cladis aut exitii aut infortunii maximum accidisse cognoscitur. Quod nimirum Seruius ad Ciceronem prudentissime aptissimeque his uerbis induxit:

Quę res mihi non mediocrem consolationem attulit uolo tibi commemorare, si forte eadem res tibi minuere dolorem posset. Ex Asia rediens cum ab Aegina Megaram uersus nauigarem, cępi regiones circumcirca inspicere. Post me erat Aegina, ante Megaron, dextra Epirus, sinistra Corinthus, quę oppida quodam tempore florentissima fuerunt, nunc prostrata et diruta ante oculos iacent. Cępi egomet mecum sic cogitare: en nos homunculi! si quis nostrum interiit aut occisus sit, quorum uita breuior esse debet, cum uno loco tot oppidorum cadauera proiecta iacent. Visne tu te, Serui, cohibere et meminisse te hominem esse natum? Crede mihi, cogitatione ea non mediocriter sum confirmatus: hoc idem, si tibi uidetur, fac ante oculos tibi proponas: modo uno tempore tot uiri clarissimi interierunt, de imperio pręterea tanta imminutio facta est, omnes prouincię conquassatę sunt; in unius mulierculę animula commoueris tantopere?[26]

<3> Hunc locum et ille celestis rhetor Hieronymus scribens ad Heliodorum episcopum haud segnius pertractauit his uerbis:

Verum quid ago medens dolori quem iam reor et tempore et ratione sedatum ac non potius replico tibi uicinas regum miserias et nostri temporis calamitates ut non tam plangendus sit, qui hac luce caruit, quam congratulandum ei qui de tantis malis euaserit? Constantius, Arianę fautor hereseos, dum contra inimicum paratur et concitus fertur ad pugnam, in Mopsi uiculo moriens magno dolore hosti reliquit imperium. Iulianus proditor animę suę et Christiani iugulator exercitus Christum sensit in Media quem primum in Gallia denegarat, dumque Romanos propagare uult fines, perdidit propagatos. Iouinianus gustatis tantum regalibus bonis foetore prunarum suffocatus interiit ostendens hominibus quid sit humana potentia. Valentinianus uasto genitali solo et inultam patriam derelinquens uomitu sanguinis extinctus est. Huius germanus Valens Gotico bello uictus in Tracia eundem locum et mortis habuit et sepulchri. Gratianus ab exercitu suo proditus et ab obuiis urbibus non receptus ludibrio hosti fuit. Cruentatęque manus uestigia parietes tui, Lugdune, testantur. Adolescens Valentinianus et pene puer post fugam, post exilium, post recuperatum multo sanguine imperium haud procul ab urbe fraternę mortis conscia necatus est et cadauer exanime infamatum suspendio. Quid loquar de Procopio, Maximo, Eugenio, qui utique, dum rerum potirentur, terrori gentibus erant; omnes capti[27] steterunt ante ora uictorum et, quod potentissimis quondam miserrimum est, prius ignominia seruitutis quam hostili mucrone confossi sunt.

Dicat aliquis: "Regum talis conditio est,

            feriuntque summos fulgura montes."

Ad priuatas ueniam dignitates nec de his loquar qui excedunt biennium atque, ut cęteras pretermittam, sufficit nobis trium nuper consularium diuersos exitus scribere. Abundantius egens Pitiunte exultat; Rufini caput pilo Constantinopolim gestatum est et abscissa manu dextra ad dedecus insaciabilis auaritię hostiatim stipes mendicauit. Timasus precipitatus repente de altissimo dignitatis gradu euasisse se putat quod aduerse uiuit inglorius.

Non calamitates miserorum, sed fragilem humanę conditionis statum narro. Horret animus temporum nostrorum ruinas prosequi. Viginti et eo amplius anni sunt quod inter Constantinopolim et Alpes Iulias quotidie Romanus sanguis effuditur, Scythiam, Thraciam, Macedoniam, Thessaliam, Dardaniam, Daciam, Epiros, Dalmatiam, cunctas Pannonias Gotus, Sarmata, Quadus, Alanus, Hunni, Vandali, Marcomanni uastant, trahunt, rapiunt. Quot matronę, quot uirgines Dei et ingenua nobiliaque corpora his bellis fuere ludibrio; capti episcopi, interfecti presbyteri et diuersorum officia clericorum; subuersę ecclesię, ęnea altaria Christi stabulati equi, martyrum effossę reliquię,

                        ubique luctus, ubique

            gemitus et plurima mortis imago.

Romanus orbis ruit et tamen ceruix nostra erecta non flectitur. Quid putas nunc animi habere Corinthios, Athenienses, Lacedaemonios, Arcadas, cunctamque Gręciam quibus imperabant barbari? Et certe paucas urbes nominaui in quibus olim fuere regna non modica.

Immunis ab his malis uidebatur oriens et tantum nuntiis consternatus. Ecce et ibi anno preterito ex ultimis Caucasi rupibus immissi in nos non Arabię, sed septentrionis lupi, tantas breui prouincias percurrerent; quanta monasteria capta, quantę fluuiorum aquę humano cruore mutatę sunt. Obsessa Antiochia et reliquę urbes quas Halys, Cydnus, Orontes, Euphratesque preterfluunt. Tracti greges captiuorum, Arabia, Foenix, Palestina, Êgyptus timore captiuę.

            Non mihi si linguę centum sint oraque centum,

            ferrea uox, omnes scelerum comprehendere formas,

            omnia poenarum percurrere nomina possem.

Neque enim historiam proposui scribere, sed nostras breuiter flere miserias; alioquin ad hęc merito explicanda et Titides et Sallustius muti sunt.

Felix Nepotianus qui hoc non uidet, foelix qui ista non audit. Nos miseri qui aut patimur aut patientes fratres nostros tanta prospicimus, et tamen uiuere uolumus eosque, qui his carent, flendos potius quam beatos putamus.[28]

<4> Quid aptius, quid accommodatius ex hac ratione dici potuit, quantumque putas id ad minuendum luctum ualuisse? Quis enim cum tantarum rerum ruina detrimentum suum non leuiter ferat? Nemo profecto nisi qui in tantam esset delapsus amentiam ut se omnibus principibus pręponendum dicat suamque conditionem uniuerso orbe existimet digniorem. <5> Cęterum non ita sensit ille merito uel propter hoc ipsum habitus sapiens cui cum dictum esset: "Morieris!" respondit: Quo mundus transit ego quoque transibo;[29] stultumque est nolle mundo secum pereunte mori.

 

<III 17> Quintus locus a non impuni

<1> Valent ergo plurimum ad extenuandam molestiam aliorum commemorare diriores casus et presertim inimicorum eorum quos consolamur, atque adeo si, unde amico nostro nocere studuerant, maiora inde damna acceperint[30], uel in rebus ipsis uel in honore, in familia, in persona, uel saltem in animo ipso, utpote qui alteri damnum corporis, sibi autem animi dederit detestabiliorique incommodo se ipsum quam alium affecerit, quandoquidem omnium sapientum iudicio peius sit improbum esse ac sceleratum quam uel pauperem uel filio aut membro corporis orbatum. <2> Palam autem est unumquenque, qui proximo iniuriam infert, turpitudinis notam effugere non posse. Hanc pene uniuersam rationem satyrus ille assecutus est qui ait:

                                    Cur tamen hos tu

euasisse putes quos duri conscia facti

mens habet attonitos et surdo uerbere cedit

occultum quatiente animo tortore flagellum?

Pęna autem uehemens et multo sęuior illis

quas et Caedicius grauis inuenit et Rhadamat

nocte dieque suum gestare in pectore testem.[31]

- et post multa subdit:

Nocte breuem si forte indulsit cura soporem

et toto uersata thoro iam membra quiescunt,

continuo templum et uiolati numinis aras

et, quod precipuis mentem sudoribus urget,

te uidet in somnis, tua sacra et maior imago

humana turbat pauidum cogitque fateri.

Hi sunt qui trepidant et ad omnia fulgura pallent

cum tonat, exanimes primo quoque murmure cęli,

non quasi fortuitu nec uentorum rabie, sed

iratus cadat in terras et uindicet ignis;

illa nihil nocuit, cura grauiore timetur

proxima tempestas uelut hoc delata sereno.

Pręterea lateris iuguli cum febre dolorem

si cępere pati, missum ad sua corpora morbum

infesto credunt a numine; saxa deorum

hęc et tela putant.[32]

Et quidem ista omnia et alia eiusmodi plurima mentibus male sibi consciis euenire consueuerunt, quę procul dubio maximis animum angoribus cruciari solent.

<3> Plus tamen ad solatium aduersarii exteriora mala conferunt, quamuis tenuiora sint et leuiora. Nam cum inimicus unusquisque ideo precipue inimici sui gaudet malis quod suas uices ea ulcisci[33] putat et de hoste suo optatas sumere poenas, ultio autem omnis et uindicta non potest nisi in apertis consistere detrimentis, ut in ratione irę declarauimus, iure omnis inimicus magis lętatur apertis ac manifestis inimici sui malis. Proinde talia si qua poterimus referre erit utilissimum.

<4> Ex hoc ergo genere est quod dicere solemus his qui iniuria affecti sunt: "Bono animo esto, quia non hoc auferat[34] impunitum." <5> Similiter et quando eos consolamur qui in bello succubuerunt: "Quid doletis si a pluribus pauciores oppressi estis; magis gaudere debetis quod hostibus uestris satis cruentam dedistis uictoriam multoque[35] ipsorum sanguine comparatam." Ex hoc genere et illud Mantuani est: Nunquam omnes hodie moriemur inulti,[36] et alia apud ipsum talia complura.

<6> Precipue tamen ad istum locum spectat maiora mala adducere aduersariorum; quorum commemoratione duplici solatio afficitur languens, uno, quod proprium[37] huic loco est, scilicet quod sua mala parua esse recognoscit, alio, quod ad quintam medendi rationem pertinet, quod ultionis uoluptate temperat suum moerorem. De qua re plenius disputabimus cum ad proprium locum perueniemus. Nunc uero cętera prosequamur quibus malorum opinio solet attenuari.

 

<III 18> Sextus locus a commemoratione peiorum

<1> Attenuatur igitur haud parum adhuc malorum existimatio si peioribus, quę patimur, memoriam refricuerimus uel manifestauerimus quę imminent longe esse pernitiosiora. Hoc egit optime Sulpicius scribens ad Ciceronem:

Quid est quod tantopere te commoueat tuus dolor intestinus? Cogita quem ad modum adhuc nobiscum fortuna egerit: ea nobis erepta esse quę hominibus non minus quam liberi chara esse debent, patriam honestatem dignitatem, honores omnes; hoc uno incommodo addito quid ad dolorem adiungi potuit? Aut qui non illis rebus exercitatus animus callere iam debet atque omnia minoris existimare?

An illius uicem, credo, doles. Quotiens in eam cogitationem et tu ueneris et nos sępe incidimus, hisce temporibus cum his esse actum quibus sine dolore licitum est mortem cum uita communicare.[38]

et paulo post:

At uero malum est liberos amittere, nisi prius peius sit hoc sufferre et perpeti.[39]

et Cicero ad Titium:

neque hę neque ceterę consolationes, quę sunt a sapientissimis uiris usurpatę, tantum uidentur proficere debere quantum status ipse ciuitatis et hęc perturbatio temporum perditorum, cum beatissimi sunt qui liberos non susceperunt, minus autem miseri qui his temporibus amiserunt quam si eosdem bona aut denique aliqua re publica perdidissent.[40]

et parum infra:

Quid est enim iam non modo pudori, probitati, ac saluti loci? Non mehercule quenquam audiui hoc grauissimo et pestilentissimo anno adolescentulum uel puerum mortuum qui mihi non a diis immortalibus ereptus ex his miseriis atque iniquissima conditione uitę uideretur.[41]

<2> Hoc ipsum fecit scribens et ad L. Fabium:

Ea demum uidetur conditio impendere legum iudiciorum temporum ut optime actum cum eo uideatur esse qui quam leuissima pęna ex hac re publica discesserit.[42]

<3> Hunc eundem locum et Hieronymus ad Tyrasium sapientissime perstrinxit:

Ad quid putas Christianam et fidelem animam intra carcerem mundi remorari debuisse cui totus mundus naufragium est? Tantas ac tales tempestates uitę, tot impugnationes diaboli, tot corporis bella, tot seculi clades euasit et lachrimas fundis? Quasi nescias quid in te ipsum cotidie patiaris, propter quod Dominus sic admonet apostolos suos dicens: "Si diligeretis me, gauderetis utique quia uado ad patrem." Plane Lazarum mortuum fleuit non dormientem, sed potius resurgentem et flebat quem cogebatur propter saluandos alios sęculo reuocare; hanc uitam dans Dominus ingemiscebat, quam tu doles esse sublatam.

- et ad Theodoram:

Nos dolendi magis simus, qui quotidie stamus in prelio peccatorum, uitiis sordidamur, accipimus uulnera et de ocioso uerbo reddituri sumus rationem. [43]

<4> Iste locus precipue a sacris scriptoribus frequentissime usurpatur ualetque ad minuendum dolorem plurimum uel quod eius magnitudo extenuat cętera uniuersa, uel quod reputatione ipsius uilescunt nobis cuncta, uel quod animum inducimus ad credendum iam nobis tantis miseriis destinatis nihil boni nec posse dari[44] nec deberi. <5> Ita ex proprio[45] męrore nostro ad communem omnium euocamur; quem quamuis grauiorem censeamus, leuius tamen toleramus, quandoquidem multos socios nos habere uidemus ut nos aut infortunatos ultra cęteros aut indigniore iniuria affectos cogitare non possimus, quę duo in casibus aduersis maxima sunt incrementa angoris; horum uero absentia aut ex toto, aut ex maiore parte leuat luctum. <6> Hinc est quod nemo mortalium durius fert humanas miserias, ut puta corporis infirmitates, imbeccillitates, labes, spurcitias, foetores, et alios defectus aliasque miserias innumeras quibus nos uidemur obnoxios ac subiectos[46], quę tamen si quis diligentius penset aut intueatur, comperiet profecto omni miseria esse miseriora. Et nihilominus his luget nullus. <7> Quod si uni ista contingerent a quibus cęteros omnes uideret immunes, nullus profecto esset dies, nulla omnino hora quam absque acerrimo dolore posset transigere, seque infoelicem, se prę omnibus clamitaret[47] infortunatum. <8> Nunc uero quoniam quilibet cernit eandem sibi cum aliis[48] esse conditionem, nemo flet, nemo lamentatur aut queritur nisi si qui sublimiore spiritu quam sit humanus subuexi oculos ad supercęlestia intenderint; quorum comparatione miserias suas deprendit quamque in infimo loco iaceat recognoscit. Quousque uero inter homines uersatur, tantorum malorum immemor lętos ducit dies.

<9> Vnde uidere licet qua de re communis miseria leuius tolleratur ac per hos[49] cur prodest animum moerentem a priuato luctu ad communem aut publicum euocare.

 

<III 19> De sex locis funebribus

<1> Enimuero preter hos locos, qui dicti sunt, sunt etiam alii complures et precipue funebres loci, ex quibus lugubres homines consolari possumus minuendo casus defunctorum; quorum primus ac ualidissimus[50] accipitur a re morientis, secundus ab operibus eius, tertius a genere mortis, quartus a causa mortis, a ratione funeris quintus, sextus a loco in quo decedere contigit. <2> Hęc singula, quando indigna eueniunt, maxime exaggerant exacerbantque casum; cum uero debita aut digna, minuunt et leniunt.

 

<III 20> Primus locus a re morientis

<1> Primus igitur locus, quem a re siue conditione morientis sumi diximus, si digna sit conditio, plurimum ualet ad leuandum angorem, hoc est si declarare poterimus ipsum, qui defunctus est, deuotum ac lubentem ex hac uita decessisse, et presertim si qua ratione euidenti monstrare ualebimus cum eo bene actum[51] beatorumque uitam possidere, ut fecit Hieronymus Heliodorum de morte Nepotiani consolando:

Cum ęstuaret febribus et uenarum fontes hauriret calor, lasso anhelitu tristem auunculum consolabatur, letus erat uultu et uniuersis circa se plorantibus solus ipse ridebat. Proicere pallium, manus extendere, uidere quod alii non uidebant et quasi in occursum se erigens salutare uenientes; intelligeres illum non emori sed migrare, et mutare amicos, non relinquere.[52]

- quod egregie et Vergilius ex persona uxoris Êneę illo carmine attigit:

            lachrimas dilectę pelle Creusę;

non ego Mirmidonum sedes Dolopumue superbas

aspiciam aut Grais seruitum matribus ibo,

Dardanis et diuę Veneris nurus;

sed me magna deum genitrix his detinet oris.[53]

- idem et in alio loco fecit, ubi per insomnium inducit umbram Anchisę Êneę ex obitu patris męsto hęc solatia referentem:

            Non me impia namque

Tartara habent, tristes umbrę, sed amęna piorum

concilia Elysiumque colo.[54]

<2> In tali ergo ratione admonendi sunt amici ut ęquo animo ferant, nec uelint dolendo tantam eis foelicitatem inuidere. Quod si dicant "Nostras, qui ab eis deserti sumus, non illorum dolemus uices", tu hic apte subiicies quam sit iniquum sua commoda ex amici incommodis spectare et salutem suam immeriti interitu quęrere aut optare. <3> Quem locum Hieronymus ad Tyrasium pulcherrime explicauit:

His uerbis plangere debuimus de seculo recedentes si seculi inimicitias contra nos minime sentiremus; et plangimus Domini beneficia, qui scit infirmitati nostrę quid pręstet. Periclitari uolebat adhuc qui dolet aliquem dormientem et inter fluctus uitę presentis uidere cupiebat miserum laborare.[55]

- et post infert:

Gaude ergo ne tu uidearis saltem dormientis felicitatibus inuidere; ab alieno mundo proprium transiuit ad dominum, et de hostili patria migrauit ad coelum, caruit malis ciuibus, quorum odia sustinebat, ne adhuc peregrinaretur in terra contraria; sicut apostolus monet dicens: quamdiu sumus in hoc sęculo, peregrinamur a Domino. Non ergo uobis luctum debet incutere quisquam cum e peregrinatione meruerit redire ad propriam regionem, maxime cum non inanis et uanus redire noscatur qui Christianitatis mercatus est lucrum, propter quod descendit ad mundi commercium.[56]

<4> Negotium explicauit, reddidit et ideo debitum soluit; comparauit margaritam propter quam descenderat ad temptationem, ad Dominum regredi properauit cui afferat mercedem ut comparatę mercis merito tam securitatem capiat quam honorem.

<5> Huic subnectit et aliam rationem omni laude dignam:

"Desolatos se", inquit, "homines aut propter negotia peregrinis regionibus credunt et gaudent tota uita sine affectibus commorari, dummodo ualeant quod cupiunt a suis pignoribus adipisci, et, ut ad palatia pergant, peregrinantur ad studia dignitatis. Nauigant ad querendas diuitias uel ad causas patrimonii aliquas explicandas et periculo proficiscentes omnes impelluntur: nec secum natare, quos diligunt, patiuntur et ut ad palatia cęli, ad studia Christi, ad honorem uitę perpetuę et patrimonium possessionis eternę cum securitate ualeant peruenire; nemo filios suos libenter ab se gratulatur abscedere. Propter incertam mercedem filium uel fratrem uel parentem unusquisque compellit, et ad certam salutem suorum aliquem proficisci nullus admittet. Ad comparanda peccata gaudent tam parentes a filiis quam filii a parentibus prouocante diabolo separari, ad indulgentiam percipiendam nolunt ab inuicem Domino uocante discerni.[57]

<6> Ita hunc locum ista oratione tractauit Hieronymus ut nihil addi posse uideatur; quam ob rem eius exemplo contenti simus atque id simul et pro exemplo et preceptione habeamus. Itaque ad alia pergamus.

 

<III 21> Secundus locus ab operibus defuncti

<1> Secundus igitur locus, qui ab opere defuncti trahitur, egregie ualet ad mitigandum dolorem; hoc est si post mortem superest aliquod eius egregium monumentum aut filii aut libri aut ędificia, possessiones, templa, monasteria, urbes, cęteraque eiusmodi uel saltem alicuius digni nobilisque facinoris memoria aut fama pręclara. <2> Etenim leuior fit eorum mors qui liberos et presertim bonę uirtutis uel spei reliquerunt. Filius nanque, ut Platoni placet, paruus pater est. Vnde et in prouerbium uenit: Non moritur qui filium relinquit. <3> Et recte quidem; nam cum homini non sit data secundum personam ęternitas, sed secundum genus, ęgre ferendum non est si et debitam personę inierit conditionem et munus ęternitatis per propagationem sobolis sit consecutus. Ex hoc genere solatii erat quod Dido optabat illo carmine:

Si qua mihi de te saltem suscepta fuisset

ante fugam soboles, si quis mihi paruulus aula

luderet Êneas qui te tantum ore referret,

non equidem omnino capta aut deserta uiderer.[58]

<4> Istorsumque spectant egregia facinora aut alia digna monumenta quę quis reliquit uel in re militari uel ciuili uel in sapientia, uel in alio quocunque uirtutis genere quod solet hominum memoriam reddere immortalem et quod merito filiorum posteritati anteponendum est. Pulchriorque huiusmodi proles est quam liberorum, et qua sola, etiam filii si desint, satis fecundus iure dici poterit unusquisque. Tali prole Ennius fretus dicebat:

Nemo me lachrimis decoret, neque funera fletu

            faxit. Cur? Quoniam uolito uiuus per ora uirum.[59]

- et Ouidius:

Hoc satis in titulo est ęterna maiora libelli

            et diuturna magis sunt monumenta mihi.

Quos ego confido, quamuis nocuere, daturos

            nomen et auctori tempora longa suo.[60]

<6> Hoc se solatio et Dido moritura consolabatur quando ait:

Vixi et, quem dederat cursum fortuna, peregi,

<…>

Vrbem preclaram statui, mea moenia uidi,

ulta uirum poenas inimico fratre recepi

felix heu! nimiumquefoelix si littora tantum

nunquam Dardanidę tetigissent nostra carinę.[61]

- foelix, inquit: quo? Nimirum illis preclaris facinoribus quę commemorauit, quibus confidebat suam memoriam sempiternis laudibus uicturam, ut et uiuit quidem ac multo celeberrior quam si absque talibus uirtutibus pręstantissimos filios genuisset. <7> Predicarentur quidem filii, matris uero et nomen fortasse obrutum iaceret atque sepultum, ut ei contingit[62] quę Hannibalem peperit. Sed de secundo lugubri loco satis.

 

<III 22> Tertius locus a genere mortis

<1> Non infimus ergo et tertius locus est, qui a genere mortis accipitur, si sors ita tulerit ut possimus uere commemorare ipsum quem lugent minime esse lugendum, quippe qui non subita, non insperata, non ignominiosa morte decessit, sed naturali, generosa, expetenda;[63] lugeant eos qui suspenduntur, qui in exemplum populi publice trucidantur, qui comburuntur secantur suffocantur et aliis acerbissimis suppliciis enecantur. <2> Lugeant quoque et illos quos aut atra inuoluit tempestas aut uorax flamma conripuit aut ruina insperata oppressit aut inimica iugulauit uel confodit manus aut alius inoptatus, inopinatus,[64] inexpectatusque exstinxit casus. Ista autem homines idcirco molestius ferunt quod in aliis se ac suos iniuria uel saltem ignominia affectos putant, in aliis infortunia immerita pati queruntur. <3> Quibus quoniam casus naturę liber est, eum tollerant leuius; iccirco hi facilius leuantur, illi difficillime; uix enim etiam a doctissimis sapientissimisque uiris aliquid ad hunc locum accomodatum idoneumue inueniri potest. Quod quidem uel ex illis Senecę dictis intelligi potest ubi respondet ad illud quod dictum est: "Decollaberis;" - "Quid interest", ait, "an cesim moriar an punctim?"

- et rursum:

"Sed ferieris et multi in te gladii conuenient." "Quid refert", respondit, "quam multa sint uulnera? Non potest amplius quam unum esse mortiferum." [65]

<4> Hęc quanti momenti sint prudens lector diiudicet. Nos uero institutum prosequamur.

 

<III 23> Quartus locus a causa mortis

<1> Valet pręterea ad detrahendum angorem locus a conditione uel causa mortis non parum, hoc est si iniusta potius est quam iusta. Vnde Socrates uxori lamentanti ac dicenti plurimum dolere iniustam eius mortem respondit: "Tune, mulier, iuste me condemnatum malles?" <2> Prudentissime simul et sapientissime decernens leuius malum illi esse debere qui iniuria affligitur, quam iure; iste enim duplici quatitur malo: poena et male actorum conscientia; illos[66] inter tormenta saltem bene actę uitę conscientia solari potest. Hinc Cicero ad Seruium:

Me quidem, etsi nemini concedo qui maiorem ex pernicie et peste rei publicę molestiam traxerit, tamen multa iam consolantur maximeque conscientia consiliorum meorum.[67]

<3> Istorsum spectat et cum dicimus illi, qui mala patitur, ea ob uirtutem suam pati ipsique egregiam probitatem uel doctrinam aut exquisitum ingenium nocuisse. Hanc rationem solatii Ouidius in epitaphio suo precipuam adhibuit:

Hic ego qui iaceo tenerorum lusor amorum

            Ingenio perii Naso poeta meo.[68]

Licet hoc, quod dicit, Ouidio uitio dari merito potest, tamen uiros huiusmodi consolando dicimus prę inuidiam esse oppressos.

<4> Fit uero iste locus tanto ad leuandam ęgritudinem potentior, quanto innocentia afflicti est notior aut manifestior[69] atque id triplici de causa: una quod palam esse cupit cunctis, qui casum eius cognouerunt, sibi immerito id accidisse. Deinde quod confidit, si integritas sua iniuste lęsa cognoscatur, plurimos inueniri qui malis suis ingemiscant. Et, quod suauissimum hominibus esse solet, aduersarium eius execrentur odioque habeant propter ipsius impietatem immanitatemque.

<5> His ergo uiribus locus a causa facti ualet, quo etiam in omnibus rerum iacturis accomodatissime possumus uti.

 

<III 24> Quintus locus a ratione funeris

<1> Sane et ille, qui ex ratione funeris oritur, plurimum confert ad miserię imminutionem; haud enim exiguam leuabimus tristitię partem si commemorabimus funus recte digneque procuratum ac uniuersa quę mortuis debentur iuste persoluta omninoque ei esse factum satis.

<2> Siquidem[70] uniuersis fere mortalibus multa cura de sepulchris mortuorum esse solet, ut inter summas arbitrentur infoelicitates si cui honore sepulturę uacare contingerit. <3> Vnde legimus apud Aegyptios consuetudinis fuisse ut defunctus unusquisque, ante quam sepulturę mandaretur, transmissus per fluuium a uectore quodam, quem lingua sua Charontem appellabant, coram quadraginta iudicibus sisteretur; apud quos licebat lege cuiuis mortuum de impietate flagitioue aut quibusuis sceleribus accusare; quę si uera iudices comprobassent, feriebant hac mortuum sententia ut honore sepulchri, immo omnino sepultura careret[71], tanquam nulla maiore ignominia affici possit. <4> Sic legimus et sacris codicibus illius uiri Dei, qui contra mandatum Domini apud malum prophetam panem comederat, inter alias a Domino illatas poenas una fuit quod non est in sepulchro patrum suorum illatus. <5> Hinc et illa Ouidii fuit sollicitudo et lamentatio:

Sed sine funeribus caput hoc, sine honore sepulchri

            Et non ploratum barbara terra teget.[72]

- proin precatur uxorem:

Ossa tamen facito parua referantur in urna.

            Sic ego non etiam mortuus exul ero.

Atque etiam cum foliis et amomi puluere mixte

            inque suburbano condita pone solo.[73]

- et post:

Tu tamen extincto feralia munera semper

            deque tuis lachrimis humida serta dato.

Quamuis in cineres corpus mutauerit ignis

            sentiet officium męsta fauilla pium.[74]

<6> Huius uero rei studium in tantum inualuit apud uniuersas nationes ut firmiter animos hac inani superstitione falsaque relligione inducerent ad credendum nulli inhumato nisi centum annis expletis ad destinatum locum licere peruenire, interea uero toto tempore circum hęc loca errare. Quod etiam doctissimus poeta testatus est:

Hęc omnis, quam cernis, inops inhumataque turba est;

portitor ille Charon his, quos uehit unda, sepulti.

Nec ripas datur horrendas nec rauca fluenta

transportare prius quam sedibus ossa quierunt.

Centum errant annos uolitantque hęc littora circum;

tum demum admissi stagna exoptata reuisunt.[75]

- hinc et Êneas Palinurum inhumatum questus est:

Nudus in ignota iacebis, Palinurus, arena.[76]

<7> Mater quoque Euryali apud eundem poetam apte ex eadem ratione inducitur querens se in morte filii uel illo saltem solatio destitutam quod non presserat oculos ipsius morientis aut uulnera lauerat.

<8> Nec mirum esse debet si mortales[77] in pompa funerum tantam curam suscipiant cum huiusmodi opus ipse quoque Saluator inter pietatis munera annumerauerit commendaueritque illam quę in sepulturam suam unguento eum perunxerat. <9> Vel Abrahę quanta cura sepulturę et suę et uxoris fuit? Similiter et Iacob qui iussit tot dierum itinere corpus suum ab Êgypto ad sepulchrum suorum referre; Ioseph moriens mandauit, cum ab Êgypto exirent, ossa sua non relinquere;[78] Thobias, quod mortuorum corpora proiecta diligentius colligendo humaret, ab angelo laudatus est, a Domino autem misericordiam et gratiam consecutus. <10> Ex quo perspicuum esse potest quod non mediocre solatium suscipere consueuerunt homines ex digna funerum curatione.

<11> Quod si ita est, quo modo ergo consolabimus ex hoc loco eos quorum mortui inhumati iacent? Certe neque his ratio deerit consolationis si illis declarabimus[79] non defunctorum, sed uiuorum causa inuentam esse sepulturam, aut quo corpora et uisu et odore foeda amoueantur, aut ob aliquod uiuorum solatium quibuscum iucundissime uixerunt; ueluti fecit rex Êgypti Micerinus qui unica filia, quam tenerrime diligebat, orbatus prę nimio amore bouem inauratam fecit atque in ea filię cadauer apud regiam in conclaui posuit, atque ei singulis diebus multiplicia thura inferri iussit, lucernasque incensas iugiter adstare. <12> Quod se Herodotus scribit in urbe Sai uidisse.[80] <13> Amor quoque singularis et Artemisię, uxoris Mausoli, in causa fuit ut illud sepulchrum mirę magnitudinis pulchritudinisque marito exstrueret, quod est ab omnibus nobilibus poetis aliisque scriptoribus totiens celebratum atque per excellentiam pretiosis sepulchris Mausoli nomen inclytum. <14> Apud Aegyptios uero maiores eorum omnes, qui clari precipue uiri fuerunt, uariis medicamentis ita condiuntur ut eorum corpora flagrantia[81] perseuerent; hos in priuato cubiculo ex ordine disponunt et quot diebus inuisunt quorum memoriam uenerantur exemplisque eorum ad uirtutem succenduntur atque illi foeliciores dignioresque habentur apud quos plura cadauera inueniuntur. <15> Ceteris uero nationibus apud alios alii sunt defunctorum respectus. Proinde quęque gens pro opinione sua uarios obseruat sepeliendi modos. <16> Nam illi, qui in Indię insulis habitant, mortuos in littore sepeliunt, cadauer cum mare refluit[82] arena obruentes. <17> Apud Êthiopes uero mortuos suos quidam in flumine, quidam uitro circundatos domi seruant, alii in uasis[83] fictilibus conditos circa templa sepelliunt, alii, qui ad meridiem habitant Ichthyophagi nomine, defunctos in mare proiciunt inundationis tempore. <18> Porro qui insulam Pityussam incolunt, sepeliendorum membra concisa in uase multo lapidum aggere[84] recondunt. <19> At apud Persas mortuus non prius humatur quam ab alite aut bestia, uel a cane trahatur. <20> Aethiopes illi, qui Macrobii appellati sunt, mortuos suos in cippis uitreis, cuius multa apud eos est copia, concludunt; prius corpore aromatibus condito, quos intra ędes per annum tenent[85], eis omnium rerum primitias offerentes, deinde elatos circa urbem statuunt. <21> Indi Padei, qui ad auroram incolunt, infirmos mox interimunt et comedunt; sed uicinis eorum longe alia consuetudo est. Nam quicunque[86] ipsorum in morbum incidit, locum desertum petit ibique decumbit nemine ei neque infirmanti neque defuncto assistente aut eius curam agente. <22> Issedonibus, qui in extrema ora terrę degunt, quę auroram septentrionemque interiacet, alia pręterea sepeliendorum mortuorum cura est. Vbi pater alicuius decessit, uniuersi eius propinqui presto cum pecoribus sunt, quibus mactatis et concisis una cum defuncti membris conuiuium celebrant, tantum capite reseruato, quod diligentius[87] purgatum atque inauratum pro simulacro habere consueuerunt. <23> Pastores Poenorum dicti Nasamones obseruant infirmos, dum agere animam incipiant, eosque sedentes constituunt ne supini expirent, atque ita sedentes sepeliunt.

<24> Ceterum quis posset enumerare singularum nationum proprias consuetudines quas de sepeliendis mortuis habuerunt,[88] cum et usque in hodiernam diem uix duas gentes inuenies exceptis Christianis quibus idem sit mos sepulturę! <25> Vnde ergo, cum una sit omnium mors, tanta diuersitas sepeliendi inoleuit? Non certe aliunde quam ex diuersa uiuentium uoluntate aut opinione, ad quos, ut uel ex hoc ipso deprehendi potest, omnis tumulandi ratio pertinet, ad ipsos uero mortuos omnino nihil, quia, ut sapienter colligit Seneca:

Si nihil mortui sentiunt, nec profecto insepulti corporis poenam; sin uero aliquis reliquitur sensus, homini sepultura tormentum est.[89]

<26> Hoc et Augustinus sensit cum de hac ipsa re in primo libro de ciuitate Dei disputans post multa intulit dicens:

Proinde ista omnia, id est curatio funeris, conditio sepulturę, pompa exsequiarum, magis sunt uiuorum solatia quam subsidia mortuorum.[90]

<27> Licuit hac de re et poetis iocari: Cęlo tegitur qui non habet urnam.[91]

<28> Et hanc mortalium uanam curam prudentissimo sale ille cynicus derisit Diogenes, qui ab amicis rogatus ubi et quo pacto sepeliri uellet iussit inhumatum se proici. Cum amici: "Volucribusne et feris?" "Minime uero", inquit, "sed baculum prope me, quo abigam, ponite." Et illi: "Quidnam poteris; non enim senties!" "Quid igitur mihi ferarum laniatus oberit nihil sentienti?[92]"

<29> Hoc ipsum et ille uir Cyrenaeorum clarissimus Theodorus sensit, qui Lysimacho regi crucem minanti "Istis, queso", inquit, "ista horribilia minitare purpuratis tuis, Theodori quidem nihil interest humine an in sublime putrescat."[93] Quo sapienti responso et uanissimi regis tumorem compescuit et, quid uerissimum est, docuit nihil ad mortuos attinere quo in loco marcescant et an potius ex his cineres an uermes fiant. <30> Nam et Dominus, quod curam mortuorum commendauit, uiuorum magis gratia fecit, quippe qui aliquod bene merendi opus haberent, atque hoc si illud pie digneque exequerentur. Nam quod ad pompam luxumque sit mundi, probat sanctorum auctoritas et uiuis obesse et defunctis. <31> "Illa quoque sanctorum exempla," ut Augustinus inquit, "non hoc admonent quod insit ullus cadaueribus sensus, sed ad Dei prouidentiam, cui placent etiam talia pietatis officia, et corpora quoque mortuorum pertinere significant propter fidem resurrectionis adstruendam."[94]

<32> Vbi et illud salubriter discitur quanta possit esse remuneratio pro elymosinis quas uiuentibus et sentientibus exhibemus si neque hoc apud Deum periit quod exanimis hominum membris officii diligentięque persoluitur.

<33> Quoniam uero de hoc loco plura fortasse quam expediebat uerba fecimus, istum qui superest breuius absoluamus.

 

<III 25> Sextus locus a loco mortis

<1> Extremus luctus minuendi locus accipitur a ratione patrię uel terrę in qua quis e uita migrauit. <2> Ingens enim solatium suscipiunt homines si charos suos decedere intra patriam ciuitatemque suam accipiunt et precipue domi et in lectulo suo inter amicos propinquos cognatos fratresque suos et quibus ista contingunt, morientes foelices appellant. <3> Contra uero, quibus aut omnia aut plura defuerint, infortunatos et miseros. Vnde Êneas:

                        O terque quaterque beati

quis ante ora patrum Troię sub męnibus altis

contigit oppetere![95]

- beatos appellat quod in patria et in oculis parentum mortui erant et ex eorum collatione suam infoeliciorem deflet conditionem, ut qui se fluctibus actutum obrui uerebatur et in uasto pelago extorrem crudeli morte extingui. <4> Eiusdem generis et illa Ouidii lamentatio fuit:

Tam procul ignotis igitur moriemur in oris

            et fierent ipso tristia fata loco;

nec mea consueto languescent corpora lecto,

            depositum qui me non fleat ullus erit;

nec dominę lachrimis in nostra cadentibus ora

            accedent animę tempora grata meę;

nec mandata dabo, nec cum clamore supremo

            labentes oculos condet amica manus.[96]

<5> Est enim hominibus in desideriis uanitatis illud quoque haud postremum ut a suis morientes defleantur et cum plurima funebri pompa sepelliantur; unde et ille error adeo insedit mentibus humanis ut gratissimam acceptissimamque rem mortuis pręstare se[97] putent si diutius et diligentius ipsos lugeant. <6> Qui mos peruersus adeo apud Indos inualuerat ut quidam eorum in funere charissimorum suorum non solum capillum ac barbam, uerum etiam nares aures supercilia genasque preciderent; alii in effossis sepulchris iacentes inedia se sponte conficerent. <7> Nonnulli super rogum, in quo cadauer comburebatur, sponte insilirent, plerique se uiui consepelirent; quidam in cauernis et montibus latitantes ac consortia hominum deuitantes totam uitam luctuosam peragunt dicentes se non debere ullis uoluptatibus oblectari quando amici eorum illis[98] erant priuati; eadem ratione multi nec solem nec coelum toto tempore suspiciunt.

<8> Sed mitius Aegyptii in simili re insaniunt, siquidem apud hos, dum homo alicuius momenti decedebat, familię suę omnis muliebris sexus caput sibi et uultum oblinibat luto. Deinde relicto domi cadauere ipsę per urbem uagantes se plangebant succintę nudatas mamillas et cum eis proxime quęque, altera ex parte uiri et ipsi expectorati se uerberabant,[99] ita uagantes quoad mortuus sepeliatur. Interim neque lauantur, neque uinum aut cibum nisi uilem sumunt, neque uestibus utuntur splendidis atque id triginta diebus quidam agunt, alii quadraginta, nonnulli et septuaginta. <9> Laceratio uero uestium et alius Iudaeorum luctus nota sunt.

<10> Hęc uero cuncta ideo fiunt quod quidam putant rem se gratam et acceptam mortuis suis facturos si eos grauius luxerint. Alii quadam muliebri superstitione adducti Deo se facilius satisfacere arbitrantur si eius plaga percussi afflictos se et prostratos fateantur. <11> Ex hac opinione, ut Cicero recte scribit,

nascuntur illa uaria et detestabilia lugendi genera, pedores muliebres, lacerationes genarum, pectoris feminini, capitis percussiones, barbę criniumque euulsiones, ut ille Homericus Agamemnon faciebat. In quem illud Bionis facetum est: "Perinde stultissimum regem in luctu capillum sibi euellere quasi uero caluitio męror leuaretur.[100]"

<12> Curandum igitur consolatori est huiusmodi falsis opinionibus et insanis delusionibus mentes imbutas liberare ad sanitatemque reuocare.[101] Quos uel hac saltem ratione uanitatis poteris arguere si ita colligas: "Aut eos, quos lugetis, inimicos uobis putatis aut amicos; sed inimici casum luget nemo, amici uero, si se lugere sentirent, esset illis maiorem afferre ęgritudinem, quod nullus amicus unquam amico aliud optauit quam bonum, malo uero, si contigit, indoluit semper, et cum luctus conficiat lugentes malusque eis sit, non est uerisimile ut defuncti amici eo delectentur, immo doleant magis."

<13> Quod uero ad rationem Dei pertinet, longe se aliter habet. Deus enim miserorum cruciatibus minime gaudet nec cupit ut se quisquam conficiat uel enecet; sed placet ei cum mortales male actorum pęniteat, atque illos, qui alta sapiebant, si in sui cognitionem deuenerint ac ueniam ab eo humilius fuerint deprecati.[102] <14> Quęcunque uero diuinitus patiuntur si lęti uolentesque excipiant, et cum Dauid cythara exultantes personent et cantent. Cythara namque in inferiore parte habet unde sonat, quare qui exultat Deo in cythara, in aduersitatibus ei gratias agit. Sed qui in psalterio, quod in superiori parte sonat, ipse[103] in prosperis benedicit deo. Itaque hęc est uoluntas Dei ut in omnibus ipse laudetur et glorificetur.

<15> Hęc autem singula apud sanas mentes, quoniam plena leuitatis fatuitatisque uidentur, utique, etiam si cui non dantur aut exhibentur mortuo, non debent animum uiri exacerbare, etiamsi quem extorrem et in aliena terra uita contingerit excedere. <16> Quandoquidem puerorum aut ignauorum proprium uidetur in suo strato mori; uiris uero fortibus magis conuenit in equo uel in naui, in hostili solo occumbere atque locum sepulchri aliquo egregio facinore signare.

<17> Pręterea quoque forti omne solum patriam esse uoluerunt. Vnde interrogatus Socrates cuias nam esset, mundanum se respondit, utpote qui totum mundum patriam sibi diceret. Et quę enim uerior patria terreno homini esse potest quam terra quę, quoniam uniuersa eiusdem rationis est, ut philosophi censent, merito cui una pars congruit et uniuersa congruere diudicatur.

<18> Ita ergo ex hoc ultimo loco ad utramque partem poteris rationem leuandę ęgritudinis inuenire.

<19> Isti loci sunt, quantum mente colligere potui, quibus funebris luctus minuitur. Tamen prudens consolator poterit et aliis casibus eos accommodare; ex omnibus enim his locis poteris diminuere malorum opinionem.[104]

 

<III 26> De multis aliis locis ex quibus mali opinio minuitur

<1> Minuitur autem malum non tantum ex his solis, uerum uniuersaliter ex contrariis rationibus cunctorum illorum quibus augetur bonum. <2> Sunt autem quę deterrere bonum consueuerunt; ista, ut summatim dicamus, si sit paruum, si non perpetuum, si cito abiturum, si non est pulchrum, si non est honestum uel iustum, si non multum proficuum, si non libet factum aut prestitum, si imprudenter uel ignoranter datum. <3> Licet hęc, ut etiam aliqua alia, et iniuriam minuant, ut puta quando eam nolens aut inscius quispiam intulit. <4> Amplius extenuatur pretium boni si non sit a bono auctore administratum sed ab ignauo aut indigno; si non diligitur aut magni fit ab aliis et precipue bonis; si non spectat ad probos; si non bene ordinatum aut concinne positum; si non debito tempore exhibitum nec oportuno loco impensum, nec nostri sed alterius gratia.

<5> Preter hos hic inducere poteris omnes fere mansuetudinis locos, de quibus suo loco disputauimus. Etenim singulis propemodum rationibus, quibus ira mitigatur, ęgritudo quoque aut męror animi uel tollitur uel minuitur, nec iniuria quidem. <6> Nam omnis ira angor animi est, sed non omnis angor ira; addit enim ira ad angorem ulciscendi spem. Siquidem irascimur nemini nisi de quo uindictam aliquo pacto sumere speramus. <7> Hinc nemo maioribus, ut regi aut principi, ob illatam succenset iniuriam, moerere tamen et dolere potest, quoniam dolor ex sui ratione spem uindictę non habet.

<8> Ex his igitur locis omnibus lenire malum poteris et minus quam putabatur persuadere; quę extendere studio breuitatis obmittimus et ne nobilibus ingeniis fastidium ingeramus, quibus satis est modum gerendi tantum ad mentem reducere; ipsi uero solertia sua, quę supersunt, facile assequi poterunt. Itaque quę de collatione unius mali ad aliud dicenda erat, hactenus attigisse sufficiat.

 

<III 27> Quomodo ex collatione boni mali opinio minuitur

<1> Nunc uidere superest quomodo ex collatione boni minuitur mali opinio, aut quo pacto iacturam, quam accepimus, si ad bona conferamus, abtenuare ualebimus. <2> Sed hoc non alio pacto commode fieri poterit nisi si bona, quę supersunt, multo uberiora prestantioraque esse explicabimus, adeo ut non debeat minorum iactura tantopere commoueri. Hoc facere uoluit ille poeta qui ait:

                                                Sed nec

tam tenuis tibi census contigit, ut mediocris

iacturę te mergat onus[105]

et illa ueneranda mulier apud Boethium:

"si, quod in omni fortunę tuę censu pretiosissimum possidebas, id tibi diuinitus illesum adhuc inuiolatumque seruatur, poterisne meliora queque retinens de infortunio iure causari? Atqui uiget incolumis illud pretiosissimum humani generis decus Simacus socer et, quod uitę pretio non segnis emeres, uir totus ex sapientia uirtutibusque factus, suarum securus, tuis ingemiscit iniuriis. Viuit uxor ingenio modesta, pudicitię pudore precellens et, ut omnes eius dotes breuiter includam, patri similis est. Viuit, inquam, tibique tantum huius uitę exosa spiritum seruat quoque uno foelicitatem tuam minui uel ipsa concesserim: desiderio lachrimis ac dolore tabescit. Quid dicam liberos consulares, quorum iam, ut in id ętatis pueris, uel paterni uel auiti specimen elucet ingenii? Cum igitur precipua sit mortalibus uitę cura retinendę, o te (si tua bona cognoscas) foelicem cui suppetunt etiam nunc quę uita nemo dubitat esse chariora. Quare sicca iam lachrimas; nondum est ad unum omnis exosa fortuna nec tibi nimium ualida tempestas incubuit, quando tenaces hęrent anchorę quę nec presentis solamen nec futuri spem temporis abesse patiantur."[106]

"Quam multos essse coniectas qui sese proximos coelo arbitrentur si de fortunę tuę reliquiis pars eis minima contingat? Nam is ipse locus, quem tu exilium uocas, incolentibus patria est."[107]

<3> Et Cicero ad L. Fabium:

Tu uero qui et fortunas et liberos habeas et nos cęterosque necessitudine et beniuolentia tecum coniunctissimos quique magnam facultatem sis habiturus nobiscum et cum omnibus tuis uiuendi[108]

ac si dicat: "Tu qui hęc tanta ac talia habes miserum te uel infortunatum appellare minime debes, nec tantis bonis stipatus męrere, quorum uel media pars si alteri daretur, foelicem se dicere non dubitaret."

<4> Cuius perspicuum esse potest quantum diminuitur opinio accepti detrimenti[109] huiusmodi bonorum, quę superfuerunt, collatione.

 

<III 28> Secundus locus a discrimine

<1> Huic uero loco et ille finitimus est qui ex discrimine accipitur; id est cum homo in aliquod discrimen grauissimum uenit, in quo omnium rerum naufragium iminebat, et tamen aliquid periculo subduxit. <2> Tunc illorum iacturam leuare consueuimus ex collatione bonorum quę superfuerunt, siue illa prestantiora sint siue inferiora. Hinc ille naufragium consolatus est dicens:

Cogita non quod perdideris sed quod euaseris. Et si nudus existi, bonum est quod existi. Considera, qui omnia perdidisti, quod cum omnibus perire potuisti.[110]

- gaude igitur quod custodem illorum saluasti.

<3> Simile attulit et illi, qui querebatur se in latrones incidisse: Noli queri quod incideris, sed gaude quod effugeris[111] et deo gratias age.

<4> Pari quoque ratione et illos consolamur, quibus uel ex incendio uel naufragio, uel alio simili casu quippiam superfuit, dicendo: "Age gratias Deo qui tibi uel hęc saltem reliqua esse uoluit." <5> Quo in casu ideo homo solatium accipit, immo nonnunquam et se ipsum consolatur, quod dirior pernicies discriminis ac tempestas uehementior omnia absorbere poterat ac per eam cuncta sublata erant uel diruta, nec aduersus eam nostrum aut consilium aut opera satis erat; quod ergo incolume superfuit, id iure in lucro deputatur ac fortune uel Dei potius munus esse existimatur.[112]

<6> Et ita collatione boni mali opinio attenuatur. Quomodo autem collatione alterius mali aut quod utrumque metitur ipsius[113] temporis, iam diximus.


 



Apparatus et loci

[1] III.12.1 curandi ęgritudinem ] curandę ęgritudini

[2] III.12.2 ut... minorem pro ut illum saltem minorem reddat

[3] III.12.3 ea... consequemur pro efficere dabitur      docebimus pro docere poterit

[4] III.12.4 Iuv. 13,11-14, ubi 12 dolor esse

[5] III.12.5 adeo iniquo pro ita ęgro ] tam ęgro V1      tenuia pro ieiuna (V1 ieiuna)      friuolis moueri addidit

[6] III.12.6 insigni addidit      qui ] illi qui V1      Iuv. 13,130-33, ubi 132 et om.

[7] III.12.7 iactura deest in 1     uehementius franguntur  ] molestius ferunt V1

[8] III.13.1 haud modicum ] aut modicum V1     dolor ] dolor habebit V1      cum pro ubi (ubi V1)     Cic. fam. 4,5,5, ubi ac pro ad; auoca pro aduoca; diu ei pro dicis; fuerit pro fuerat; post fuerit pro et nonnulla alia

[9] III.13.2 fas esse deest in V1

[10] III.13.4 Sen. de rem. fort. 4,2      Cic. Tusc. 1,45 (109)

[11] III.14.1 Boeth. Cons. phil. 2P3,11, ubi Quodsi; fortunatum esse, praetereunt pro cito preteribunt

[12] III.14.1 Verg. Aen. 1,198-99

[13] III.14.1 Cic. fam. 4,13,4, ubi ualeo et om. Cic; post attendoque om. quod

[14] III.14.1 Hier. ep. 75,1

[15] III.14.1 per addidit     Vulg. Isai. 51-57

[16] III.14.2 Vulg. rev. 6,11,2-6

[17] III.15.2 propterea pro propter

[18] III.15.2 Sen. ep. 77,11-12, ubi fleuit pro queritur; uixerat; uiuet; quod ut extendas om. Sen. quod

[19] III.15.2 Non ergo... quantum potest Sen. ep. 70,4, ubi enim pro ergo      Citius... periculum Sen. ep. 70,6      portus... coxit Sen. ep. 70,3-4

[20] III.15.3 Cic. Tusc. 1,39-40 (94-95), ubi Sed quia; post rata parte add. Cic. ita; breuia dicuntur; Hypanim; influit; Eo magis

[21] III.15.3 cf. Ps. Plut. Cons. ad Apol. 104,C

[22] III.15.4 deest in V1; Hier. ep. 60,14 (26-27), ubi Sed om.; post debemus add. igitur; excederemus annos; pro dirę Verg. apud Hier. durae

[23] III.15.4 scribo ex describo     e mundo delevit; Hier. ep. 60,19, ubi scribitur; emendo; sulcos; post Christi add. nobis

[24] III.15.5 infallibilemque V1 ] infabilem V2

[25] III.16.1 Iuv. 13,143-49; hic v. 148 omittitur

[26] III.16.2 Cic. fam. 4,5,4, ubi dolorem minuere possit; circumcirca prospicere; post ante add. me; Piraeus pro Epirus; hem pro en; post homunculi add. indignamur; populi Romani tanta deminutio pro pręterea tanta imminutio; post animula omissa nonnulla; tanto opere commoueris

[27] III.16.3 capti ex capiti

[28] III.16.3 deest in V1; Hier. ep. 60,15-17, ubi quod de tantis malis; Iulianus perditor; Iouianus; uastato genitali solo; cruentaeque; post exilia; cadauer exanimis; ceteros pretermittam; exulat pro exultat; manus dextera; Timasius; in Oase pro aduerse; Epiros <?>; cunctasque Pannonias; beluis fuere; ęnea ad altaria; tibi pro et ibi; percucurrerunt; quot; possim Verg. apud Hier; omnes... formas apud Verg. om. Hier; Thucydides et Sallustius; haec non uidet; beandos putamus

[29] III.16.5 Sen. de rem. fort. 2,5

[30] III.17.1 post ergo delevit ut uideri potest; eorum ex meorum; acceperint ex acceperunt;

[31] III.17.2 Iuv. 13,192-98, ubi 193 diri; 196 Rhadamanthus

[32] III.17.2 Iuv. 13, 217-32, ubi 220 urguet; 225 fortuitus; 226 iudicet pro uindicet

[33] III.17.3 post ulcisci delevit sinat

[34] III.17.4 bono... impunitum ] bono estote quia non ibit hoc impunitum V1     auferat addidit

[35] III.17.5 multoque ex et multorum

[36] III.17.5 Verg. Aen. 2,670

[37] III.17.6 proprium ex proprius

[38] III.18.1 Quid... communicare Cic. fam. 4,5,2-3, ubi non in illis rebus; At illius; post cogitationem add. necesse est; post hisce temporibus add.non pessime; commutare

[39] III.18.1 At uero... perpeti Cic. fam. 4,5,3, ubi malum, nisi hoc peius est haec

[40] III.18.1 nisi hę... perdidissent Cic. fam. 5,16,3; hic post usurpatę omissa nonnulla; post ipse add. Cic. nostrae

[41] III.18.1 Quid est enim... uideretur Cic. fam. 5,16,4, ubi post probitati add. virtuti, rectis studiis, bonis artibus, sed omnino libertati; aut puerum; atque ex iniquissima

[42] III.18.2 Cic. fam. 5,18,1, ubi Ea denique; poena ab hac

[43] III.18.3 Hier. ep. 40,2-3      Hier. ep. 75,2

[44] III.18.4 post dari delevit ita ex

[45] III.18.5 proprio ] particulari uel speciali V1

[46] III.18.6 uidemur... subiectos sic; ex uidemus obnoxios suppeditatosque

[47] III.18.7 a quibus... uideret ex cętero autem uideret his malis     post clamitaret delevit defleretque

[48] III.18.8 cernit pro uidet      post aliis delevit omnibus

[49] III.18.9 ac per hos pro atque ita

[50] III.19.1 post ualidissimus delevit locus

[51] III.20.1 digna sit pro digna est     post actum delevit esse

[52] III.20.1 ut fecit... relinquere desunt in V1      Cum ęstuaret... relinquere Hier. ep. 60,13, ubi cumque; erat uultus; post circa om. se Hier.

[53] III.20.1 oris ex horis; Verg. Aen. 2,784-87

[54] III.20.1 Verg. Aen. 5,733-35

[55] III.20.3 Hieronymus ex Hyeronymus      Hier. ep. 40,2

[56] III.20.3 Hier. ep. 40,4

[57] III.20.5 Hier. ep. 40,5

[58] III.21.3 Verg. Aen. 4,327-30, ubi 327 Saltem si qua...; 329 tamen; 330 ac deserta

[59] III.21.5 Enn. epigr. 2,17-18 Vahlen = Cic. Tusc. 1,15(34), ubi om.quoniam

[60] III.21.5 Ov. trist. 3,3,77-80, ubi 77 etenim pro ęterna

[61] III.21.6 Verg. Aen. 4,653-58, sed omissus 654; apud Verg. 656 a fratre; 657 nimium felix

[62] III.21.7 post filii delevit et     obrutum... sepultum ] ignoraretur V1     contingit ] contigit V1

[63] III.22.1 si ] uerum si V1     lugent ex lugeret (V1 lugent)     subita... decessit ] subita morte... ignominiosa decesserit V1      generosa, expetenda deest in V1

[64] III.22.2 oppressit ] depressit V1      inopinatus addidit ] inopinatus inexpectatusque desunt in V1

[65] III.22.3 enim etiam ] etenim V1     accomodatum idoneumue ] idoneum V1      Sen. de rem. fort. 3,1

[66] III.23.2 post poena delevit scilicet     post illos delevit uero

[67] III.23.2 Cic. fam. 4,3,1

[68] III.23.3 Ov. trist. 3,3,73-74

[69] III.23.4 aut manifestior deest in V1

[70] III.24.2-3 Siquidem... possit cf. Diod. Sicul. 1,92,2-4

[71] III.24.3 careret ex uacareret

[72] III.24.5 Ov. trist. 3,3,45-46, ubi Indeploratum pro Et non ploratum

[73] III.24.5 Ov. trist. 3,3,65-66,69-70, ubi ea pro etiam; misce pro mixtę

[74] III.24.5 Ov. trist. 3,3,81-84, ubi 83 cinerem

[75] III.24.6 Verg. Aen. 6,325-30, ubi 326 hi pro his; 327 et pro nec

[76] III.24.6 Verg. Aen. 5,871, ubi Palinure, iacebis

[77] III.24.8 mortales pro mortalis

[78] III.24.20 Ioseph... Êgypto ] Ioseph quoque moriens iussit ut quom ex Êgypto V1     relinquere ] relinquerent V1

[79] III.24.11 declarabimus pro referamus

[80] III.24.11-12 ueluti... uidisse cf. Herod. 2,129,3-130,2

[81] III.24.14 Apud... uero ] Sed apud Egyptios V1     flagrantia ] fragrantia perpetuo V1      quot diebus sic

[82] III.24.16 cadauer... refluit ] cadauer cum maris V1

[83] III.24.17 Êthiopes uero ] autem Ethiopes V1     uitro secundum V1 ] utro aut uero V2     uasis ex uenis

[84] III.24.18 aggere ex ageres

[85] III.24.20 quos intra ] quos apud V1      tenent ex tenere (V1 tenent)

[86] III.14.21 est consuetudo V1     quicunque ] quom quisque V1

[87] III.24.22 post Vbi delevit enim; post diligentius del. reseruato

[88] III.24.24 in sepeliendis V1      habuerunt ] habent V1

[89] III.24.25 pertinet ex pertineret       cf. Sen. de rem. fort. 5,1

[90] III.24.26 Aug. de civ. 1,12 (27-29)

[91] III.24.27 hac de re ex de hac re      Sen. de rem. fort. 5,5 = Luc. Phars. 7,819 = Aug. de civ. 1,12 (42)

[92] III.24.28 cf. Cic. Tusc. 1,43(104)

[93] III.24.29 minanti ] sibi minanti V1      cf. Cic. Tusc. 1,43(102)

[94] III.24.31 Aug. de civ. 1,13

[95] III.25.3 Verg. Aen. 1,94-96

[96] III.25.4 Ov. trist. 3,3,37-44, ubi 37 Iam pro Tam; 38 fient pro fierent; 40 nec me qui; 42 tempora parua

[97] III.25.5 defleantur... sepeliantur ] defleatur... sepeliatur V1     adeo deest in V1     se pręstare V1

[98] III.25.7 ullis V1 ] ullus perperam V2      quando... illis ex quandoquidem amici eorum iis ] postquam amici... his V1

[99] III.25.8 homo ] aliquis V1      decedebat ] decederat V1      omnis ] omnes V1      oblinibat... plangebant... uerberabant ] oblinit... plangunt... uerberant V1      nudatas mamillas ] nudatis mamillis V1

[100] III.25.11 cf. Cic. Tusc. 3,26 (62)

[101] III.25.12 mentes... reuocare ] mentes eorum liberare V1

[102] III.25.13 ueniam... deprecati ] ueniam humilius ab eo deprecetur (sic) V1

[103] III.25.14 ipse ] ipse est qui V1

[104] III.25.19 eos ex ea     post opinionem V2 om. Tametsi quędam damna sint quę si domi aut coram amicis accipiuntur grauiora fiant, ea tamen per contrariam rationem efficies leuiora.

[105] III.27.2 nisi si sic      Iuv. 13,6-8

[106] III.27.2 Si, quod ex Siquidem Boeth. Cons. phil. 2P4,4-10, ubi post similis est om. Boeth; tui desiderio;

[107] III.27.2 Boeth. Cons. phil. 2P4,17 hic pro nam is

[108] III.27.3 Cic. fam. 5,18,2

[109] III.27.4 accepti detrimenti ] detrimenti quod acceptum est V1

[110] III.28.2 cf. Sen. de rem. fort. 14,1

[111] III.28.3 Sen. de rem. fort. 14,2

[112] III.28.5 potius... existimatur ] potius esse munus V1

[113] III.28.6 ipsius deest in V1