DE QVARTA CONSOLANDI RATIONE LIBER QVARTVS[1]

<IV 1 De quarta consolandi ratione pręfatio>

<1> Vtile est consolatori scire męstitiam ęgrotantis diminuere atque id quo pacto consequi ualeat iam his, quę tradidimus, instructus esse potest. Verum non minus proposito suo conducere ualebit si rectam assequatur rationem, qua moerorem omnem queat comprimere, et non permittere eum licentiosius permanare.[2] <2> Hanc uero Cyrenaici, ut ab initio docuimus, precipuam et unicam esse posuerunt cunctorum casuum humanorum diligentem premeditationem. Nihil enim, ut aiunt, adeo conturbat mortalium animos quam insperatus et inopinatus malorum aggressus, cuius rei documentum uel ex re militari certissimum accipere possumus, in qua uidere licet quam ualidus exercitus sepius uel leui sed inopinato casu perculsus sternitur et dissipatur. <3> Ad comprimendas ergo et forti animo tolerandas quaslibet rerum ruinas et quoscunque euentus nihil, inquiunt, adeo ualet ut pręcogitasse uniuersas miserias et cuncta infortunia quę ulli unquam hominum uel acciderunt uel accidere potuerunt. Qua re id efficiemus ut nihil nobis eueniat insperatum. <4> Videmus autem ut omnia etiam tela pręuisa minus et formidantur et lędunt, cuius rei ueritate etiam poetę delectati dixerunt[3]:

Sagitta ledit leuius uisa uolare prius.

<5> Hanc sententiam et Cicero probare uidetur; ait enim:

Et nimirum est hęc illa prestans et diuina sapientia et perceptas penitus et pertractatas res humanas habere: nihil admirari cum acciderit, nihil, ante quam non euenerit, non euenire posse arbitrari.

            "Quam ob rem omnes cum secundę res sunt maxime, tum maxime

            meditari oportet quo pacto aduersus erumnam ferant

            pericula, damna peregre rediens semper secum cogitet,

            aut filii peccatum aut uxoris mortem aut morbum familię;

            communia esse hęc, ne quid horum accidat omnino nouum;

            quicquid preter spem eueniat omne id deputare esse in lucro."[4]

<6> Et post obiectis aduersus hanc sententiam respondens ait:

Nihil est quod tam obtundat leuetque ęgritudinem quam perpetua in omni uita cogitatio nihil esse quod non accidere possit[5], quam meditatio conditionis humanę, quam uitę lex comentatioque parendi; quę non hoc affert ut semper męreamus, sed ut nunquam. Neque enim qui rerum naturam, qui uitę uarietatem, qui et imbeccillitatem generis humani cogitat, moeret cum hoc cogitat, sed tum uel maxime sapientię fungitur munere. Vtrunque enim consequitur ut in considerandis rebus humanis philosophię fruatur officio et aduersis casibus triplici consolatione sanetur: primum quod posse accidere diu cogitauerit, quę cogitatio maxime omnes molestias extenuat et diluit; deinde quod humane ferenda intelligit; postremo quod uidet malum nullum esse nisi culpam, culpam autem nullam esse cum id, quod ab homine non potuerit prestari, euenerit.[6]

<7> Huic sententię accedit et Seneca qui ad Lucilium ita ait:

Hoc tibi scribo, is qui amicum Serenum charissimum tam immodice fleui ut (quod minime uelim) inter exempla sim eorum quos dolor uicit. Hodie tamen factum meum damno et intelligo ut maximam mihi causam sic lugendi fuisse quod nunquam cogitaueram mori eum ante me posse. Hoc unum mihi occurrebat minorem esse et multo minorem, tanquam ordinem fata seruarent. Itaque assidue cogitemus tam de nostra quam omnium, quos diligimus, mortalitate. Tunc ego debui dicere: 'Minor est Serenus meus; quid ad rem pertinet? Post me mori debet, sed ante me potest.' Quod quia non feci, imparatum cito fortuna percussit. Nunc cogito omnia et mortalia esse et incerta lege mortali; hodie fieri potest quicquid unquam potest.[7]

et alibi inquit:

Precogitati mali mollis ictus uenit, at stultis et fortunę credentibus omnis uidetur noua rerum et inopinata facies; magna autem pars est apud imperitos mali nouitas. Hoc ut scias ea, quę putauerant aspera, fortius, cum assueuere, patiuntur. Ideo sapiens assuescit futuris malis et que alii diu patiendo leuia faciunt, hic leuia facit diu cogitando. Audimus aliquando uoces imperitorum dicentium 'Sciebam hoc mihi restare'; sapiens scit omnia sibi restare; quicquid factum est, dicit 'Sciebam'.[8]

<8> Non est enim sapientis dicere 'Non putaram'.

<9> "Ex hoc et illa iure laudantur," ut Cicero ait:

"Ego cum genui, tum moriturum sciui et ei rei sustuli.

Preterea ad Troiam cum misi ad defendendum Gręciam,

sciebam me in mortiferum bellum, non in epulas mittere."[9]

et illud Thesei apud Euripidem:

Nam qui hec audita a docto meminissem uiro,

futuras mecum commentabar miserias:

aut mortam <!> acerbam, aut exilii męstam fugam,

ut semper aliquam molem meditabar mali,

ut si qua diritas iniecta casu foret,

ne me imparatum cura laceraret repens.[10]

<10> Simile est et illud Êneę apud Vergilium

                                    Non ulla laborum,

o uirgo, mi facies inopinaue surgit;

omnia percepi atque animo mecum ante peregi.[11]

<11> Ac si diceret: "Consueui pati difficilia atque ad omnia ardua subeunda me comparaui."[12]

<12> Hanc itaque precipuam rationem putant Cyrenaici ad quemlibet luctum comprimendum: quam nimirum nec nos respuimus, dicimus tamen istam rationem non posse a consolatore precipue post acceptum damnum adhiberi quandoquidem illum, qui iacturam est passurus, ea multo ante ratione se ita comparasse oportet ut, cum aduersa euenerint, non ueniant insperata. <13> Nostrum autem propositum est non ea presidia prestare quibus homo munitus omnia fortunę tela constanti animo ualeret excipere; nam id alterius est negotii alteriusque considerationis.

Non hoc ergo in hoc opere curamus, uerum illud dumtaxat, quo consolatorem illis medicamentis instruamus, quibus egroti uulnera ab infestis fortunę telis illata ualeat consolidare ac sanare et morbo, qui ex his uulneribus nascitur, congruas adhibere medelas. Eas ergo, quę ad comprimendum moerorem ualent, aptiores ex aliis locis (ut mea fert opinio) poterimus accipere.

 

<IV 2> Primus locus a pudore

<1> Ac primum admonendus est amicus ne nimium mollem aut effeminatum se ostendat et suo se uelit iudicio condemnare, ut qui aliis simili in causa opem sępius egregiam nauauerit, sibi ipsi illam non deneget. Quo pacto Seruius Sulpicius Tullium compellat:

noli te obliuisci Ciceronem esse et eum qui aliis consueueris precipere et dare consilium neque imiteris malos medicos, qui in alienis morbis profitentur se tenere medicinę scientiam, ipsi se curare non possunt; sed potius, quę tute precipere soles, tute tibi subiice atque apud animum propone.[13]

<2> Ex hoc eodem loco et ipse Cicero Brutum de morte filii consolando initium sumpsit:

Fungerer officio quo tu functus es in meo luctu teque per litteras consolarer nisi scirem his remediis, quibus meum dolorem tu leuasses, te in tuo non egere ac uelim facilius quam in tuo mihi nunc tu te meditare. Est autem alienum tanto uiro, quantus es tu, quod alteri preceperit, id ipsum facere non posse. Me quidem cum rationes, quas collegeras, tum auctoritas tua a nimio męrore deterruit. Cum enim mollius tibi ferre uiderer quam deceret uirum, presertim cum, qui alios consolari soleret, accusasti me per litteras grauioribus uerbis quam tua consuetudo ferebat. Itaque iudicium tuum magni existimans idque ueritus me ipse collegi et ea, quę didiceram legeram acceperam, grauiora duxi tua auctoritate addita.[14]

<3> Quibus uerbis nihil aliud egit quam ipsum admonere eum se sibi prestet quem se exhibuit aliis, ac talem se ipsum reddat quales alios esse uolebat.

 

<IV 3> Secundus locus ab exemplo

<1> Ad hęc subiicere conueniet exempla illorum qui eiusmodi aut etiam grauiores casus constantissime pertulerunt magnamque ex eo laudem et admirationem sunt consecuti. Vt fuit Pericles princeps Atheniensium, qui cum intra quaddriduum duobus prestantissimis filiis esset spoliatus, nullum neque in uultu neque in sermone signum moeroris ostendit, quin immo eundem ornatum retinuit nec quicquam ex ueteri ritu immutauit. Similiter et Paulus Aemilius duobus filiis orbatus, quorum alter ante[15] triumphum patris quarto die decessit, alter in triumphali curru conspectus post diem tertium defunctus est, procedens in contionem constantissimi pectoris protulit sententiam:

"Quirites", inquit, "cum essem, ne quid mali fortuna moliretur, Iouem Optimum Maximum Iunonemque reginam et Mineruam precatus, ut, si quid aduersi populo Romano immineret, totum in meam domum conuerteretur. Quapropter bene habet: annuendo enim uotis meis id egere ut uos potius casum meum doleatis quam ego uestro ingemiscerem."[16]

<2> Hac eadem ratione Oratius Martius atque complures insignes ac preclari exstitere.

<3> Horum igitur ac talium commemoratione efficies ut animus amici aut cupidine laudis glorięque ad similia imitanda accendatur aut saltem absterrebitur ne inferior illis esse iudicetur.

 

<IV 4> Tertius locus a uirtute

<1> Hic igitur tertio loco apte ad constantiam fortitudinemque ęger adhortandus est atque ut hanc quoque uirtutem suscipiat, cum cęterę suppetent, diligentius admonendus. Quod egregie Sulpicius ad Ciceronem attigit.

"Vidimus", inquit, "aliquotiens te secundam pulcherrime ferre fortunam magnamque ex ea re te laudem adipisci; fac aliquando intelligamus aduersam quoque te ęque ferre posse, ne id maius quam debeat tibi onus uideri, ne ex omnibus uirtutibus tibi hec una uideatur deesse."[17]

<2> Ad hoc ipsum et tu lugentem impellas. Poteris autem et ualidius impellere si, quod hortaris, facile factu esse docueris ex hoc quod in nostra situm est manu, si modo nos cohibere paululum uoluerimus et non dare impatientię manus: presertim cum "nihil sit miserum," ut preclare ait Boethius, "nisi cum putes, contraque beata sors omnis est in ęquanimitate tollerantis.[18]"

<3> Ex hoc genere est et illud Ciceronis ad Titium:

non est iam grauitatis et sapientię tuę, quam tu a puero prestituisti, ferre immoderatius casum incommodorum tuorum qui sit ab eorum, quos dilexeris, miseria maloque seiunctus. Etenim cum te semper et priuatis in rebus et publicis prestitisti, tuenda ut sit tibi grauitas et constantię seruiendum. Nam quod allatura est ipsa diuturnitas, quę maximos luctus uetustate tollit, id nos precipere consilio prudentiaque debemus; etenim si nulla fuit unquam liberis amissis tam imbeccillo mulier animo, quę non aliquando lugendi modum fecerit, certe nos, quod est dies allatura, id consilio anteferre debemus, neque expectare temporis medicinam quam representare ratione possumus.[19]

<4> Hoc ipsum attigit et Seneca Lucilium de morte filię consolando:

finem dolendi etiam qui consilio non fecerat, tempore inuenit. Turpissimum autem est in homine prudenti remedium moeroris lassitudo moerendi. Malo relinquas dolorem quam ab illo relinquaris, et quam primum id facere desiste quod, etiam si uoles, diu facere non poteris. Annum foeminis ad lugendum constituere maiores non ut tam diu lugerent, sed ne diutius: uiris nullum legitimum tempus est quia nullum honestum. Quam tamen mihi ex illis mulierculis dabis uix retractatis a rogo, uix a cadauere reuulsis, cui lachrimę in totum mensem durauerunt? Nulla res citius in odium uenit quam dolor, qui recens consolatorem inuenit et aliquos ad se adducit, inueteratus uero deridetur, nec immerito: aut enim simulatus aut stultus est.[20]

et rursum in eadem epistula:

'Quid ergo?' inquis 'obliuiscar amici?' Breuem illi apud te memoriam promittis si cum dolore mansura est. Iam istam frontem ad risum quęlibet res transfert. Non differri in longius tempus quo desiderium omne mulcetur, quo etiam acerrimi luctus residunt: cum primum te obseruare desieris, imago ista tristitię discedet. Nunc ipse custodis dolorem tuum, sed custodienti quoque elabitur eoque citius, quo est acrior, luctus desinit. Nemo libenter ad id redit quod non sine tormento cogitaturus est.[21]

Quibus rebus omnibus tam Cicero quam Seneca ostendere nituntur constantiam uiri in sua manu positam, nec multo negotio posse acquiri. Proinde ea uacare tanto fit turpius quanto haberi potest facilius.

<5> Atque ita in repressione luctus tres loci[22] tractandi sunt, quorum unus a pudore sumitur, alter ab emulatione uirtutis et a constantia tertius. <6> Licet et a ceteris uirtutibus omnibus non minus dignos locos educere ualebis ad compescendum omnem langorem; ualent enim omnes uirtutes ad comprimendum quemuis angorem, ut Cicero pręclare in Tusculanis questionibus docuit. Vbi ait:

Quare si (ut mihi initio concessisti) turpitudo peius est quam dolor, nihil est plane dolor. Nam tibi dum turpe nec dignum uiro uidebitur gemere eiulare lamentari frangi debilitari dolore, tum honestas, tum dignitas, tum decus aderit; cum in ea intueberis, te continebis. Cedet profecto uirtuti dolor et animi inductione languescet.

Aut enim nulla uirtus est, aut contemnendus est dolor. Prudentiamne uis esse sine qua ne intelligi quidem ulla uirtus potest? Quid ergo ea? Patieturne te quicquam facere nihil proficientem et laborantem? An temperantia sinet te immoderate quicquam facere? An coli iustitia ab homine poterit propter uim doloris enuntiante commissa, prodente conscios, multa officia relinquente? Quid fortitudini commitibusque eius magnitudini animi, grauitati, patientię, rerum humanarum despicientię? Quomodo respondebis afflictusne et iacens et lamentabili uoce deplorans audieris 'O uirum fortem'; te uero ita affectum ne uirum quidem quisquam dixerit. Amittenda igitur fortitudo est aut sepeliendus dolor. Et quid scis igitur, si quid de Corinthiis tuis amiseris, posse te habere reliquam supelectilem saluam; uirtutem autem si unam amiseris (etsi amitti uirtus non potest) sed, si unam confessus eris te non habere, nullam esse te habiturum. Num igitur fortem uirum, num magno animo, num patientem, num humana contemnentem, num grauem poteris dicere?[23]

<7> Hec licet Cicero de corporis oppressione dicat, poteris tamen ea leui commutatione ad animi transferre angustias atque adeo melius quod corpus uiolentię subiectum est, animus[24] minime; corpus multa inuitum tolerare cogitur, animum nisi uolentem suppeditare potest nemo; uirtus autem, quoniam a uoluntate proficiscitur, magis in illis locum habet quę uoluntati obnoxia sunt, quam que necessitati. <8> Itaque rectius ex ratione uirtutum animo mederi poteris quam corpori et ex unaquaque uirtute propriam adhibere medicinam; quas tute, si parum aduigilaueris, poteris recte distinguere ac ex singulis uirtutibus singulos trahere locos.

 

<IV 5> Quartus locus a metu

<1> Enimuero preter hos omnes locos est et ille, qui maxime ad comprimendum luctum ualet, qui ratione metus constituitur; hic autem fit cum timorem moerenti incutimus ex malo aliquo quod ei propter nimium dolorem euenturum comminamur. Vt puta quod caros suos dolendo offendat aut cruciet aut ipsis displiceat; secundum quam rationem Cicero Brutum est consolatus:

Nunc populo et scenę, ut dicitur, tibi seruiendum est. Nam cum in te non solum exercitus tui, sed omnium ciuium ac pene gentium coniecti oculi sint, minime decet, propter quem fortiores cęteri sumus, eum ipsum animo debilitatum uideri.[25]

<2> Haud minus scite hoc ipsum et ille diuus ecclesię fecit orator cum consolaretur Heliodorum episcopum a congrua poetę sententia tale sumens initium:

Hesiodus natales hominum plangens gaudet in funere, prudenterque Ennius "Plebs", ait, "in hoc regi antestat loco: licet lachrimari plebi, regi honeste non licet". Vt regi, sic episcopo, immo minus regi quam episcopo; ille enim nolentibus preest, hic uolentibus; ille terrore subicit, hic seruitute donatur; ille corpora custodit ad mortem, hic animas seruat ad uitam. In te oculi omnium diriguntur. Domus tua et concursatio quasi in specula constituta; magistra est publicę disciplinę; quicquid feceris, id sibi omnes faciendum putant. Caue ne committas quod aut, qui reprehendere digne uolunt, lacerasse te uideantur aut, qui imitari cogantur, delinquere. Vince quantum potes, immo etiam plus quam potes, molitiem animi tui et ubertim fluentes lachrimas reprime ne grandis pietas in nepotem apud incredulas mentes desperatio putetur in Deum. Desiderandus est tibi quasi absens, non quasi mortuus, ut illum expectare, non amisisse uidearis.[26]

<3> Huc spectat et quod ille apud comicum ait:

Cur meam senectutem huius sollicito amentia:

an ut pro huius peccato ego supplicium feram?[27]

et apud Mantuanum:

solane perpetua moerens carpere iuuenta?[28]

<4> Iccirco et in consolando uulgo usurpatur: "Ne crucia te neue sponte eneca; nec uelis amicis liberis omnibusque tuis moerori esse aut eos afligere diutius."

<5> Ad quem locum et illud Seruii ad Ciceronem spectat:

Quod si quis etiam inferis est sensus, qui illius in te amor fuit pietasque in omnes tuos, hoc certe illa te facere non uult. Da hoc illi mortuę, da ceteris amicis ac familiaribus qui tuo dolore moerent, da patrię ut, si qua in re opus sit, opera consilio tuo uti possit. Denique, quoniam in eam fortunam deuenimus ut etiam huic rei nobis seruiendum sit, noli committere ut quisquam te putet non tam filiam quam rei publicę tempora et aliorum uictoriam lugere.[29]

<6> Simili ratione Ioab a luctu Dauid regem reuocauit, quo ob necem Absalom filii sui uehementius cruciabatur. Cum enim rex capite uelato resideret et filii casum ingemisceret, introiuit ad eum Ioab hisque uerbis allocutus est:

"O rex, aperte demonstras ex his, quę geris, te odio habere et aborrere eos qui te diligunt et pro te pericula sustinent, immo et te ipsum tuamque generationem uniuersam aspernaris, inimicos autem tuos diligere et illorum potius desiderio deperire qui iustas soluentes poenas obierunt. Nam si Absalom uicisset et imperium firmissime tenuisset et nullius nostrum nec cadauer quidem superesse passus fuisset. Omnes enim a filiis tuis sumto initio neci traditi fuissemus nullo hostium nostrorum flente, sed potius omnibus lętantibus ac iubilantibus; et si quis forte nostri miseratus fuisset, nullus impune id procul dubio fecisset. Te uero hec agere super casum maximi inimici tui non confunderis qui, cum tuus filius esset, non est ueritus tanta te persequi impietate et tantis honerare malis. Quin tu igitur ab hac discedens tristitia procedis in publicum et te militibus ostendis eisque pro labore et parta uictoria agis gratias? Ego autem hoc tibi prędico, o rex, quod probe noui, ut si in huiusmodi actu perstabis neque ab eo quam primum reuoces, futurum esse ut hodie uniuersus a te discedat populus et regnum ad alium conferat, et tunc uerum atque amarissimum cognosces luctum."

"His dictis," inquit Iosephus, "regem a tristitia reuocauit et ad causas utilitatesque rei publicę adduxit;"[30] - et merito quidem. <7> Eruditissime enim omnes fere partes perstrinxit quę unumquenque inducere possunt ut amplius dolere metuat et luctum, si non tanta damna pati uult aut uni malo multa accumulare, cohibeat et compescat. <8> Hę eędem partes et nobis ferme semper ad consolandum suppetere possunt, pręter illam ultimam quę ex ratione tyrannidis accipitur. <9> Possumus tamen eam et apte et pie ex ratione diuina mutuari, hac uidelicet ratione ut amicum admoneamus sibi diligentius prospicere ne Dominum ad iram prouocare contendat, utpote qui mortalibus uehementius succensere consueuit, quos cernit disciplinas iudiciaque sua ferre impatientius et detractare iugum suum. <10> Hinc Hieronymus Tyrasium monuit.

"Sapienter", inquit, "debet dolere qui dolet, ne perdat sine causa quod dolet."[31]

<11> Idem et Boethius attigit quando ait:

uos deo mente consimiles ab rebus infimis excellentis naturę ornamenta captatis, nec intelligitis quantam conditori uestro iniuriam faciatis. Ille genus humanum terrenis omnibus prestare uoluit, uos dignitatem uestram infra infima quęque detruditis.[32]

<12> Etenim qui acerbius dolet illud quod est ei a Domino sublatum, aperte fatetur se id magis dilexisse quam Deum. Nemo quippe moleste fert sibi quippiam ab eo auferri quem amplius quam se adamauit. <13> Vnde et inter ueros amicos in prouerbium uenit: 'Amico de manu amici etiam uenenum dulce est'. Quod dictum Alexandrum retulisse ferunt Philippo medico potionem offerenti qua hilari uultu suscepta et epistula, qua medicus a Parmenone proditionis insimulabatur, ab rege medico tradita his uerbis:

"Accipe, Philippe, epistulam, quam ueri nuntiam esse non credo; que etiam si uera afferret, et mors mihi de manu tua, dulcis amice, suauis est."[33]

<14> Quanto ergo magis et nobis de manu altissimi conditoris, rectoris patrisque nostri optimi cuncta suauia esse debent et amęna, qui cum sit summe bonus, non nouit filiiis suis nisi bona dare data, tametsi nobis ob imperitiam nostram secus uideatur. <15> Itaque si nos uniuersam spem amoremque nostrum totum in summo illo optimoque bono, cuius perfruendi gratia et conditi sumus, repositam habuerimus, cunctorum aliorum iacturam flocci faciemus.

<16> Ex hac igitur ratione pulchre semper timorem cuiuis incuties atque, ut moerorem cohibeat, efficies.

 

<IV 6> Quintus locus a ratione inimici:

<1> Amplius superest adhuc, qui non mediocris momenti est ad hanc medendi rationem consolandi locus; is a respectu inimici accipitur; quom ęgrum admonemus ut luctu abstineat uel propter hoc saltem ne <inimicos>[34] suos uidentes tribulationem eius gaudio inpartiatur. <2> Multi enim hac ratione se cohibere consueuerunt ac dolorem dissimulare. Vnde et Ouidius audiens quendam emulum suum lętari infortunio suo scribit ad eum:

Non adeo cecidi, quamuis abiectus, ut infra

            te quoque sim, inferius quo nihil esse potest.[35]

<3> Vbi se longo carmine consolatur ostenditque inimico suo non tantum grauibus se honeratum malis, quantum ipse putabat; licet[36] ipse aliter sentiret, tamen dissimulabat quoad poterat.

<4> Valet autem ideo dissimulatio doloris quia merentes comprimunt luctum[37] dumque id frequentius tentant, tandem efficiunt ut uere accipiant consolationem.

<5> Et aliis quoque modis tristitiam posse reprimi non dubito; uerum hęc, quę attigimus, potiora mihi uisa sunt et propositę rationi facientia satis. Nunc ad supremę[38] rationis explicationem accedamus.


 



Apparatus et loci

[1] IV. tit V1 FINIS TERTIÊ RATIONIS CONSOLANDI. INCIPIT QVARTA

[2] IV.1.1 scire ] nosse V1     ualebit ] poterit V1     permanare ] emanare V1

[3] IV.1.4 dixerunt pro dicere eis libuit

[4] IV.1.5 Cic. Tusc. 3,14 (30), ubi om. non post ante quam; post meditari add. Cic. secum; filiae pro familię; post ne quid horum add. Cic. umquam

[5] IV.1.6 accidere possit ] accidere poterit V1

[6] IV.1.6 Cic. Tusc. 3,16 (34), ubi Nihil est enim quod; eleuetque; post qui om. Cic. et; ut et pro ut in; rebus humanis proprio philosophiae; cogitatio una maxime; deinde quod humana humane;

[7] IV.1.7 intelligo ut sic      Sen. ep. 63,14-15, ubi Annaeum pro amicum; post carissimum add. mihi; ante quia om. quod; subito pro cito; lege mortalia

[8] IV.1.7 Precogitati mali immutavit de Precogitanti mihi      Sen. ep. 76,34-35

[9] IV.1.9 Cic. Tusc. 3,13 (28), ubi morituros; ob defendendam

[10] IV.1.9 Cic. Tusc. 3,14 (29), ubi aut pro ut

[11] IV.1.10 Verg. Aen. 6,103-5, = Sen. 76,33; utrubi uirgo, noua mi; praecepi

[12] IV.1.11 comparaui ] pręcinxi V1

[13] IV.2.1 Cic. fam. 4,5,5, ubi add. eo ante officio; tum leuasses pro tu leuasses; imitare; post quę add.aliis; add. ea ante tute; subiace

[14] IV.2.2 Cic. ad Brut. 17 (1, 9),1-2, ubi pro in… meditare Cic. mihi nunc tibi tute medeare

[15] IV.3.1 cf. Val. Max. 5, 10, 1, 1-7     ante deest in V1

[16] IV.3.1 Val. Max. 5,10,2, ubi pro Quirites... essem Val. Max 'cum in maximo prouentu felicitatis nostrae, Quirites, timerem; post precatus add. sum; meo casu

[17] IV.4.1 Cic. fam. 4,5,6, ubi apisci; neque id maius      ęque correxit de ęgre

[18] IV.4.2 Boeth. Cons. phil. 2P4,18, ubi in om. Boeth.

[19] IV.4.3 Cic. fam. 5,16,5-6, ubi eum semper te pro cum te semper; possimus

[20] IV.4.4 Sen. ep. 63,12-13

[21] IV.4.4 tormento ] dolore V1      Sen. ep. 63,3-4, ubi ante res add. fortuita; differo; luctus om. Sen.

[22] IV.4.5 tria loca V1

[23] IV.4.6 Cic. Tusc. 2,13-14 (31-33), ubi mihi om. Cic; tuque in ea intuens pro cum... intueberis omnis dolor Cic. pro est dolor; Quid ergo? ea patieturne; despicientiae quomodo respondebis?; ecquid Cic. pro et quid; post patientem add. num grauem; potes

[24] IV.4.7 post animus delevit uero

[25] IV.5.1 Cic. ad Brut. 17 (1, 9),2, ubi tibi om.

[26] IV.5.2 deest in V1      Hier. ep. 60,29, ubi dominatur pro donatur; conuersatio pro concursatio reprehendere uolunt, digne lacerasse pro reprehendere... te

[27] IV.5.3 Ter. Andr. 887-88, ubi 888 peccatis pro peccato

[28] IV.5.3 Verg. Aen. 4,32; cf. I,9

[29] IV.5.5 Cic. fam. 4,5,6, ubi si qui; ; in omnes suos pro tuos; opera et consilio

[30] IV.5.6 deest in V1      cf. Ios. Flav. antiq. Iud. 7,11,5

[31] IV.5.10 Hier. ep. 40,11

[32] IV.5.11 Boeth. Cons. phil. 2P5,26-27, ubi uos autem deo

[33] IV.5.13 cf. Val. Max. 3,8, ext. 6

[34] IV.6.1 inimicos correxi ex inimico

[35] IV.6.2 suum... suo ] suo lętari infortunio V1      Ov. ??

[36] IV.6.3 post licet delevit tamen

[37] IV.6.4 doloris... luctum addidit      quia... luctum ] quoniam dissimulare luctum nequeunt homines nisi aliquo adhibito solatio V1

[38] IV.6.5 post Nunc delevit igitur     supremę et ultimę rationis V1