<1> Quoniam igitur (quantum diuina innuit clementia) de prima ratione consolationis disseruimus, qua tollere ęgritudinem penitus conati sumus, et quoniam ista uix et paucis persuaderi possunt, iccirco nunc explicare rationes expedit quibus lenire ac mitigare angorem ualeamus;[1] ut, si tollere morbum non possumus, tentemus, si quo modo efficere ualebimus, saltem ne cruciet languentem.
<1> Atque id fieri poterit, ut Chrysippo placet, si malum, quod quis patitur, iustum esse exponemus dignumque declarabimus ęquo potius quam iniquo animo tollerari, iuxta illud poetę
Leuius ex merito, quicquid patiare, ferendum est,
quę uenit indigne pęna, dolenda uenit.[2]
<2> Nihil autem adeo graue homini accidere potest quod non dicet iuste ac merito sibi euenisse si uel iustitiam altissimi aspiciet, qui uniuersa rectissimo consilio dispensat, uel peccata sua, quę aut in conditorem, aut in proximum suum commisit, ad memoriam reuocet. <3> Priore ratione consolabatur se Thobias cum a coniuge improperia acceperat dicens:
Iustus es Domine, et omnia iudicia tua iusta sunt, et omnes uię tuę misericordia et ueritas.[3]
<4> Sic et Dauid et se et sotios suos consolatus est cum in eum Semei male dicta congeretur postularetque Abisai supplicium ab eo sumere cui ait rex:
Quid mihi et tibi filii Saruię dimitte eum ut maledicat! Dominus enim pręcepit ei ut malediceret Dauid. Quis est qui audeat dicere quare sic fecit?[4]
<5> Posteriore uero ratione utebantur fratres Ioseph quando dicebant:
Merito hęc patimur quoniam peccauimus in fratrem nostrum et idcirco uenit tribulatio.[5]
<6> Et Iudith obsessum ab Oloferne populum eadem ratione prudentissime consolata est dicens:
Et nos non ulciscamur nos pro his quę patimur, sed reputantes peccatis nostris hęc ipsaque supplicia minora esse flagello quod meremur.[6]
<7> Amicus quoque Iob idem attigit cum ait:
Nunquid homo Dei comparatione iustificabitur, aut factore suo purior erit uir? Ecce qui serui sunt ei non sunt stabiles et in angelis suis repperit prauitatem; quanto magis hi qui habitant domos luteas.[7]
<8> Quibus uerbis prudenter Iob adducit et ad reputandum condicionis suę infirmitatem, quę apud Deum non potest esse nitida aut omnino noxa immunis; quippe, ut ipsemet postea fatetur, in cuius oculis neque cęli mundi sunt. Vnde Isidorus:
Scito, o homo, nullum tibi aduersari potuisse nisi Deus potestatem dedisset, nec habuisset in te potestatem aduersarius nisi permitteret Deus. Vniuersa quę tibi accidunt absque Dei non ueniunt uoluntate. Iniquorum potestas super te ex Dei datur licentia; qui tibi aduersantur Dei consilio faciunt. Indignatio Dei te affligi iussit, ipse iratus iussit te mala omnia experiri. Nam et quod infirmaris et quod corporis morbo afficeris, quod langoribus et stimulis cruciaris, quod passionibus animę quateris, quod crassante impugnatione spirituum agitaris, et hoc ipsum tibi pro tuo peccato diuina iustitia irrogat. Omnis enim aduersitas rerum delictorum tuorum meritis excitatur: tua contra te dimicantur arma: sagittis tuis uulneraris. Per quę enim cecidisti, per hęc et torqueris. Secutus es carnem, flagellaris in carne; in ipsa gemis in qua peccasti. In ipsa tibi est censura supplicii quę fuit causa peccati. Vnde corruisti a uita, inde luis tormenta. "Discute conscientiam tuam, o homo, intende mentem tuam, exanima te", loquitur tibi cor tuum. Consydera meritum tuum: iuste argueris, iusto iudicio iudicaris, procella iusta te conterit, iustitię pęna te premit. Nihil enim bonum agis, nihil in te sanctitatis est, nihil pudoris; nulla memoria dignitatis; cotidie peccas, cotidie laberis, quotidie preceps in deterius uadis; elatio tua non resedit, superbia non deponitur; tumor et iactantia non cohibetur; repetit te quoque furor; inflammat ira; clamor excitat; commouet indignatio; paratus semper ad iram supra modum irasceris, supra mensuram animi furore moueris; zelas bonis, inuides melioribus, alienę foelicitatis emulus, alienis uirtutibus semper inuidus; cui unquam non detraxisti? Cuius famam non lacerasti? Cuius non absorbisti uitam? Cui non iactasti infamiam? Inconstans inuidus fallax auarus tenax sterilis inhumanus infructuosus, non est in te ulla misericordia, occidisti in concupiscentiis sęculi, defluxisti in cupiditatibus mundi, flagras in terreno amore, congeris res perituras, nescit satiari, nescit expleri tuę cupiditatis sitis; nouis te quotidie peccatis inuoluis, nouis facinoribus et ueteribus auges, non diluis scelus sed dilatas, nec satiaris unquam flamma libidinosę concupiscentię. O te infęlicem, non te pudet multas aspergere libidines, corruptor luxuriose, adulter; sic in flagitio perseueras, sic in libidine perduras, sic in luxuria permanes, sic in carnali amore persistis.[8]
<9> Non miretur ergo se afflictum qui perpetrauit propter quod afflictio uenit; solet namque digna recogitatio delictorum a piis mentibus omnem doloris abigere impatientiam. Etenim boni uiri, quando ob delicta patiuntur, non, quod patiantur, sed, quod deliquerint, dolent, poenam autem uolentes sustinent et quasi sponte ob errata sua de se ipsis et prestant et sumunt supplicium. Contra uero improbi et scelesti se peccasse minime dolent, uerum quod[9] pęnas pendere coguntur. <10> Quamuis tamen et facinorosi nonnulli et futiles, leuitate quadam dum aliquando inuiti aut imprudentes delinquunt, unde postea incommodi quippiam referunt, cum alios accusare nesciunt, aut in quos culpam reiciant non inueniunt, in se ipsos conuersi furibundi[10] desęuiunt et se ipsi uicem suam ulciscuntur. Vltro autem omnis hac uindicta, ut postea docebitur, semper dolori admixtam habet uoluptatem. <11> Sed de his alias; nunc sufficit declarasse quomodo homo tolleranda ęquo animo mala putat quę iure sibi accidisse recognoscit.
<1> Ex quo loco ille secundus rite nascitur, quo itidem mortales curis non magnopere mouentur nec ea intollerabilia ducunt, puta quę uoluntate Dei acciderunt. Hęc enim patienter ferunt, uel propter hoc quod ea, quę ab ipso sunt, iusta esse cognoscuntur, uel quia ipsi licet de luto suo disponere uti uult; quoniam, ut sapiens ait:
Sicut lutum in manu figuli, sic homo in manu eius qui creauit se; nec debet lutum figulo dicere: quare me ita formasti?[11]
<2> Ex hac ratione Creusa Êneam apud egregium poetam consolasse uidetur:
Non hęc sine numine diuum
eueniunt; nec te comitem hinc asportare Creusam
fas, haud ille sinit superi regnator Olympi.[12]
<3> Hinc et illud Ouidii est:
"Immensa finemque potentia cęli
Non habet: et quicquid superi uoluere peractum est"[13]
<4> Hinc et Hieronymus:
Resurgere credimus nostros et plangimus: quid faceremus si mori tantummodo preciperet Deus? Voluntas eius utique sola sufficeret ad solatium cui nullum preponere iubemur affectum.
et alio loco:
Si luctum horrueris, et te obtulisse Deo pignus deputari poteris, secundum tuum uotum habes post Abraham, si non potes primum, ut, quod ille non dubitauit offerre, tu saltem uidearis de sublato gaudere; ab illo Dominus postulauit, a te tulit; ille iussioni paruit: tu uoluntati consentis; illum per obedientiam illicita lege naturę probauit sibi deuotum: te autem per licitam conditionem mortalitatis annotet gloriosum. Nam si nec uoluntate nec ratione compelleris deuotionis Deo aliquid exhibere, in qua parte Christianum te poterit approbare? [14]
<5> Hic Hieronymus, tametsi alios locos prudenter immisceat, precipue tamen uoluntati Dei innititur, quam nos huic secundo loco assignauimus.
<1> Cui quidem et ille finitimus est in quo uel principis uel patris uel alterius, qui in nos potestatem habet, uoluntatem consueuimus assignare. Vt Terentianus ille fecit Dauus, qui uolens inducere Pamphilum ad obsequendum iussis paternis, quę ęgre ferebat: "Pater est", inquit, "Pamphile,"[15] ac si diceret "non licet tibi eius spernere mandata." <2> Hinc uulgaris illa consolatio orta est: "Patere; oportet; ita Dominus iubet." Quod nimirum ideo ad consolandum ualet quoniam principi licet quęcunque[16] libet. <3> Vnde[17] Isaac, ut refert Ioseph, ubi cognouit se tam diuina quam paterna uoluntate ad mortem deposci, confirmato magnoque animo parenti respondit:
"Iniustus equidem essem, o parens, si uobis duobus auctoribus uitę meę eam reposcentibus denegarem, aut illis, a quibus ipsam acceperam, exigentibus nollem restituere."[18]
<4> His dictis lętus ac gaudens ultro ad aram accessit, non minus parentem quam se ipsum sapientissimo responso consolatus.[19]
<1> Amplius explicare fortunę instabilitatem uarietatemque non parum habet momenti ad mitigandos dolores, ut est illud apud Boethium:
Quid est, o homo, quod te in męsticiam luctumque deiecit: nouum credo aliquod inusitatumque uidisti? Tu fortunam putas erga te esse mutatam: erras. Hi enim semper eius sunt mores, ista ipsius natura; seruauit erga te potius propriam in ipsa mutabilitate constantiam. Talis erat cum blandiebatur, cum tibi false illecebris foelicitas alluderet. Deprehendisti cęci numinis ambiguos uultus; quę sese adhuc uelat aliis, tota tibi prorsus innotuit. Si probas, utere moribus, ne queraris; sin perfidiam perhorrescis, sperne atque abiice perniciose ludentem. Nam quę nunc tibi est tanti causa moeroris, hęc eadem tranquillitatis causa esse debuisset. Reliquit enim te quam non relicturam nemo unquam poterit esse securus. An uero tu pretiosam existimas abituram foelicitatem et cara est tibi forma presens nec manendi fida et, cum discesserit, allatura moerorem? Quod si nec ex arbitrio retineri potest et calamitosos fugiens facit, quid est aliud fugax quam futurę quoddam calamitatis inditium? Neque enim, quod ante oculos est situm, sufficit intueri: rerum exitus prudentia metitur eademque in alterutro mutabilitatis nec formidandas fortunę minas nec exoptandas facit esse blanditias. Postremo ęquo animo tolleres oportet quid intra fortunę aream geritur cum semel iugo eius colla submiseris. Quod si manendi abeundique scribere legem uelis ei, quam tu tibi dominam sponte elegisti, nonne iniurius fueris et impatientia sortem exacerbabis quam permutare non possis? Si uentis uela committeres, non quo uoluntas peteret, sed quo flatus impeteret promouereris. Si aruis semina crederes, feraces inter se annos sterilesque pensares; fortunę te dedisti regendum, dominę moribus oportet obtemperes; tu uero uoluentis rotę impetum retinere conaris. At, omnium mortalium stolidissime, si manere incipit, sors esse desistit.[20]
<2> Et paulo post aptissime ipsam fortunam inducit de hac eadem sententia concinne disserentem his uerbis:
An ego sola meum ius exercere prohibeor? Licet cęlo proferre lucidos dies eosdemque tenebrosis condere noctibus: licet anno uultum terrę nunc floribus frugibusque redimere, nunc imbribus frigoribusque confundere: ius est mari nunc strato ęquore blandiri, nunc procellis ac fluctibus inhorrescere. Num nos ad constantiam nostris moribus alienam inexpleta cupiditas hominum alligabit? Hęc nostra uis est, hunc continuum ludimus ludum: rotam uolubili rota uersamus, infima summis, summa infimis mutare gaudemus. Ascende ergo si placet, sed ea lege ne, uti, cum ludicri nostri ratio poscet, descendere iniuriam putes. At tu mores nostros ignorabas?[21]
<3> Pulchre uniuersam fortunę descripsit faciem,[22] ex cuius conditione et natura iure conuicisse unumquenque uidetur casus eius dolendos non esse. <4> Hinc est et illud poetę ad amicum qui pecunias perdiderat: iste casus tritus est et e medio fortunę ductus aceruo.[23] <5> Ideo autem explicatio conditionis fortunę confert ad consolationis officium, quo tristitia lenitur, quoniam per talem fortunę commemorationem inducitur homo ad credendum ea, quę sibi euenerunt, iure quodammodo euenisse nec inde se aliqua iniuria affectum.
<1> Quamobrem quinto loco exponere expedit naturam generis humani, cuius proprium est nasci, mori, languere, laborare, aliasque miserias pati. Quo loco Cicero ad consolandum Titium pulchre est usus cum inquit:
Est autem consolatio illa peruulgata quidem maxime, quam semper in ore atque in animo habere debemus, homines nos ut esse meminerimus ea lege natos ut omnibus telis fortunę proposita sit uita nostra, neque est recusandum quominus ea, qua nati sumus, conditione uiuamus.[24]
<2> Quam qui nosse cupit Apuleium audiat qui ait:
Homines esse ratione plaudentes, oratione pollentes, immortalibus animis, moribundis membris, leuibus et anxiis mentibus, brutis et obnoxiis corporibus, dissimilibus moribus, similibus erroribus, peruicaci audacia, pertinaci spe, casso labore, fortuna caduca. Sigillatim mortales cuncti, uniuersi genere perpetui, uicissim sufficienda prole mutabiles; uolucri tempore, tarda sapientia, cita morte, querula uita.[25]
<3> Et Seruius Sulpicius ad Ciceronem ipsum de morte filię consolando ait:
si hoc tempore non diem suum obiisset, paucis tamen post annis ei moriendum fuisset, quoniam homo nata fuerat.[26]
<4> Et Menander Trophimum consolando: "Si enim", inquit, "te solum hac conditione ex omnibus hominibus, Trophime, genuisset mater tuo ut nutu omnia succederent idque quis deus promiserit tibi, merito id ęgre feres, quin te deceptum sentires indignis modis; sed si quibus legibus nos sumus hisdem (ut tragice loquar), communem traxisti ęra, ferenda hęc melius et putanda ratione sunt.[27]"
<5> Tale quid et Euripides scribit:
Mortalis nemo est quem non attigit morbique
dolorque; multi humandi sunt liberi,
rursumque creandi. Mors est futura omnibus.
Que generi humano angorem nequaquam afferre habetur
reddenda est terra terrę: tum uita omnibus
metenda ut fruges.[28]
<6> Hinc et ille cui dictum est: "Morieris", sapientissime respondit: "Hac conditione intraui ut exirem."[29] et alia similia, quę superius adduximus, ex conditione humana sumpta.
<7> Huc et illud spectat Hieronymi ad Heliodorum episcopum:
Xerxes ille rex potentissimus qui subuertit montes, maria constrauit, cum de sublimi loco infinitam hominum multitudinem et innumerabilem uidisset exercitum flesse dicitur quod post centum annos nullus eorum, quos tunc cernebat, superfuturus esset. O si possemus in talem ascendere speculam de qua uniuersam terram sub nostris pedibus cernemus, iam tibi ostenderem totius mundi ruinas, gentes a gentibus et regnis regna collisa, alios torquere, alios necari, alios absorbi fluctibus, alios ad seruitutem trahi, hic nuptias, ibi plantum, illos nasci, istos mori, alios affluere diuitiis, alios mendicari, et non Xerxis tantum exercitum, sed totius mundi homines, qui nunc uiuunt, in breui spatio defuncturos. Vincitur sermo rei magnitudine et minus est omne quod dicitur.[30]
<8> Hęc uero[31] cur ad tollendum męrorem ualeant? Inde quod superiori loco in causa est, id est inusitatum eis nouumque aut iniustum acciderit nihil, sed que ipsa humanę naturę fert conditio.
<1> Huic loco uicinus ille est quo monstramus non esse hunc aut primum aut solum qui talia sustineat, sed multos habere socios. <2> Hanc rationem pulchre Mantuanus attigit illo carmine quo Iouem induxit Herculem de morte Pallantis consolantem:
Tum genitor natum uerbis affatur amicis:
"Stat sua cuique dies, breue et irreparabile tempus
omnibus est uitę; sed famam extendere factis,
hoc uirtutis opus. Troię sub męnibus altis
tot nati cecidere deum; quin occidit una
Sarpedon, mea progenies. Etiam sua Turnum
fata uocant metasque dati peruenit ad ęui."[32]
<3> Sic et Iuuenalis ait amico:
Si nullum in terris tam detestabile factum
ostendis, taceo nec pugnis cedere pectus
te ueto nec plana faciem contundere palma.
Sed si cuncta uides simili fora plena querela,
si decies lectis diuersa in parte tabellis
uana superuacui dicunt chirographa ligni,
arguit ipsorum quos littera gemmaque princeps
sardonicis loculis que custoditur eburnis,
te nunc, delicias, extra communia censes
ponendum, quia tu gallinę filius albę,
nos uiles pulli nati infoelicibus ouis?[33]
et Homerus:
Namque nimis multos atque omni luce carentes
cernimus ut nemo possit moerore uacare.
Quo magis est ęquum tumulis mandare peremptos
firmo animo et luctum lachrimis finire diurnis.[34]
<4> Vanus est enim dolor, ut sapientissime inquit Hieronymus, "qui nec primus uidetur esse nec solus."[35] <5> Hinc et philosophia ait apud Boethium:
delicias tuas ferre non possum, qui abesse aliquid tuę beatitudini tam luctuosus atque anxius conquereris. Quis est enim tam compositę foelicitatis ut non aliqua ex parte cum status sui qualitate rixetur? Anxia enim res est humanorum conditio bonorum et que uel nunquam tota prouenit, nunquam perpetua subsistat. Huic census exuberat, sed est pudori degener sanguis. Hunc nobilitas notum facit, sed angustia rei familiaris inclusus mallet esse ignotus. Ille utroque circumfluuus uitam cęlibem deflet. Ille nuptiis felix, orbus liberis alieno censum nutrit heredi. Alius prole lętatus filii filięue delictis moestus illacrimat. Iccirco nemo facile cum fortunę suę exemplo concordat; inest enim singulis quod inexpertus ignoret, et expertus exhorreat.[36]
<6> Quo loco plurimum confert illorum enumeratio qui simili infortunio afflicti sunt, ut Cicero se fecisse Seruio scribit nominans Quintum Maximum, qui filium consularem uirum et magnis rebus gestis amisit, et L. Paulum, qui duobus septem diebus orbatus est, et M. Catonem, qui summo ingenio summaque uirtute filium perdidit.[37] <7> Idem fecit[38] et Hieronymus ad uirginem in exilium missam ita scribens:
Sed cur ego te ad tribulationis patientiam humanis aut presentis uitę prouocare conor exemplis, cum nullum pene sciamus fuisse sanctorum qui procellosum huius temporis agonem absque tribulationis tempestate transierit et tantorum odia insectationemque pertulerit, quantos uitę suę dissimilitudine castigauerit.[39]
<8> Castigare enim alium uidetur quisquis ab eius conuersatione dissentit. Et incipiens a primo iustorum Abel inuidiam ipsius impias persecutiones cedemque fraternam diligentissime exsequitur. Inde eius persecutionis iniquissime sortem exaggerans, unde ea liber esse non potuit cum tantum unum haberet inimicum: per hoc admonens uniuersos mortales rationabilius, immo et necessario tribulationibus esse additos, quippe qui tot inimicos haberent quot extraneos, quorum cum ingens sit multitudo, impossibile uidetur ut se quis ab eis uel defendere queat uel custodire, quandoquidem Abel unius insidias et odia nequiuerat euitare. <9> Hinc transit ad Abraham illum patriarcarum sanctissimum, eiusque aduersitates carptim perstringendo mirificis conspergit floribus. Simili ratione calamitates Isaac prosequitur, cui subnectit acerbitates Iacob et ueritus sermonis prolixitatem in Ioseph iniuriis finem orationi imponit. <10> In aliis quoque consolatoris epistulis eius pene omnibus exemplorum adhibet patrocinium.
<11> Et Antimachus, poeta minime contemnendus, dum se ipsum consolari cuperet de coniugis morte, hoc solo ac perpetuo loco usus est, siquidem elegiam ex uxoris nomine Lydem, in[40] qua cunctas heroum calamitates recensuit. Et recte sane; enumeratio enim exemplorum, ut Cicero in Tusculanis questionibus scribit, magnopere luctum leuat,
ut ille, qui moeret, ferendum id censeat quod uideat multos moderate et tranquille tulisse.[41]
<1> Quod si ita est, locus ergo a necessitate precipue ad mitigandum laborem erit accomodatus; ut ostendas quam stultum sit iniquius ferre eas res quas aliter tenere non uales. Ideo Seneca ait: Stultum est timere quod uitare non possis, et Hieronymus ad Tyrasium: Non tam grauiter eos casus feramus quos nullo modo euitare possimus. [42]
<2> Ex hac ratione apud Vergilium uxor Êneam increpat frustra lachrimantem:
Quid tantum iuuat insano indulgere amori,
o dulcis coniunx?[43]
<3> Ex hoc genere et illud Terentianum est:
quando non potest fieri id quod uis,
id uelis quod possis.[44]
<4> Hinc est et quod uulgo lamentanti flentique dicimus: "Quid tandem facies? Iam actum est; restitui res nequit. Pone inanes lacrimas", aut "Siquid lacrimis recuperari restaurariue potest, multi pręsto erunt qui te maxima earum copia iuuabunt". <5> Hac ratione comicus Gręcus usus est cum inquit:
Si malorum medicamentum lachrimę essent semperque flens a labore quiesceret, aurum pro lachrimis penderemus; nunc uero molestię has nec respiciunt nec intendunt, here, sed siue fleas siue non, eandem tamen ingrediuntur uiam.[45]
<6> Ista atque alia eiusmodi apud prudentes animos multum angorem sedare consueuerunt.
<1> Et illud quoque, quod huic simile est, quando contingit, plurimum momenti habet ad leuandum moerorem: hoc est cum quis uel in tuendis opibus uel uitas liberorum uel dignitate uel aliud quodcunque[46] bonorum omnem diligentiam adhibuit et nihilominus retinere nequiuit. <2> Hinc et se ipsos homines in tali iactura plerunque consolari solent dicentes: "Feci quicquid et potui et debui, res aliter teneri non potuit; saltem non mea culpa hoc mihi accidisse quisquam poterit causari."
<1> Amplius leue fit malum, immo uel ingens iactura pro lucro computatur, quę in honesto ac digno loco accepta est aut a forti magnaue auctoritate uiro. <2> Hac ratione mortem illorum qui fortissime pro patria, legibus, libertate, honore, dignitate pugnando mortem potius expetendam quam dolendam esse dicere consueuimus. Similiter et fortunarum detrimenta quę iusto[47] honestoque periculo sunt accepta. <3> Proinde laudatur illa pręclara ducis Leonidę uox qua commilitones suos ad honestam mortem pro patria oppetendam cohortatus est. "Pergite animo forti," inquit, "Lacedaemonii, hodie apud inferos fortasse cęnabimus." Quam animosum adhortationem non minus strenui facto compleuerunt.[48]
<4> Predicatur in toto orbe Codri regis Atheniensium insignis casus; qui se ultro hostibus seruili ornatu mactandum obiecit, cum edictum in castris aduersariorum esset, ne quis regem uulnere appeteret, propterea quod oraculum ex Delphis declarauerat illum uictorem exercitum fore cuius rex in acie occubuisset.[49] <5> Quis Curtii, Romani adolescentis nobilissimi interitum foelicissimum non appellat, qui cum equo armatus pro salute patrię teterrimum in antrum sponte insiliit? Aut duorum illorum fratrum Carthaginiensium qui Filenii nuncupabantur digna memoria quanto in honore apud uniuersos habetur, qui uoluntaria morte fines patrię uersus Cyrenas latissime extenderunt?[50] <6> Dimitto enumerare gloriosam Epaminondę mortem, Harmodii, Aristogitoni, Themistoclis, Bruti, et aliorum ducum clarissimorum tam Gręcorum quam Latinorum nec non etiam barbarorum, cum apud hos omnes non solum duces aut alias singulares personas, uerum etiam et totos exercitus certę morti sese deuouisse legimus et, quę imbeccillioris sunt sexus, feminę pleręque magnanimitate simili uiros ęquauerunt; quarum nomina longum esset recensere, nedum[51] facta. <7> Tales igitur casus nullus unquam licet ignauissimus aut effeminatissimus luxit aut lamentis est prosecutus, sed potius honoribus laudibusque immensis. Hinc illud Pallantis est:
Aut spoliis ego iam raptis laudabor opimis,
aut leto insigni,
et illud Êneę ad Lausum:
Hoc tamen infoelix miseram solabere mortem:
Êneę magni dextra cadis.
et illud:
At non, Euandre, pudendis
uulneribus pulsum aspicies nec sospite dirum
optabis nato funus patri. [52]
<8> Hac ratione et Xenophon se ipsum est consolatus, cui sollemne sacrificium peragenti cum nuntiatum esset filium eius apud Mantineam in prelio cecidisse, paululum conuersus: "Quonam modo?" interrogauit ac, ubi accepit fortissime pugnantem, coronam capiti reposuit, numina, quibus sacrificabat, testatus maiorem se ex uirtute filii uoluptatem suscepisse quam ex morte dolorem,[53] itaque ceptum sacrificium constantissimo animo persoluit.
<9> Simile huic, sed quanto sexu infirmior, tanto uirtute ualidior illa Lacaena mulier fecit, quę postquam accepit nuntium mortis filii strenuissimi, nullos foemineos edidit eiulatus, immo nec illacrimata est, uerum lęto constantique uultu respondit: "Diis equidem ingentes ago gratias quod talem genuerim qui mortem ob patriam oppetere non dubitauit.[54]"
<10> Hoc animo in iactura suorum et alii multi fuerunt esseque omnes debent qui turpi utilitati honestum damnum anteponunt, uel, ut uerius dicamus, qui illud utilissimum putant quod constat esse honestissimum, nec lucrum ullum absque[55] honestate suscipiunt, quippe quam unam et ducem et comitem ipsius recte arbitrantur.
<11> "Ad ferendum igitur dolorem", ut Cicero ait, "placite atque sedate plurimum profuit toto pectore cogitare quam id honestum sit. Sumus enim natura, ut ante dixi – dicendum enim est sępius – studiosissimi appetentissimique honestatis. Cuius si quando quasi lumen aliquod aspexerimus, nihil est quod, ut eo potiamur, non parati simus et ferre et perpeti. Ex hoc cursu atque impetu animorum ad ueram laudem atque honestatem illa pericula adeuntur in preliis. Non sentiunt uiri fortes in acie uulnera, uel si sentiunt, sed mori malunt quam tantummodo de dignitatis gradu dimoueri. Fulgentes gladios hostium uidebant Decii cum in aciem eorum irruebant. His leuabat omnem uulnerum metum nobilitas mortis et gloria. Num ingemuisse Epaminondam putas cum sanguine uitam effluere sentiret? Imperantem enim patriam Lacedaemoniis relinquebat quam acceperat seruientem. Hęc sunt solatia, hęc fomenta summorum dolorum.[56]"
– et paulo post:
Omninoque omnes clari nobilitatique labores contemptu fiunt etiam tollerabiles. Videmusne ut apud quos eorum ludorum, qui gimnici nominantur, magnus honos sit, nullum ab his, qui in id certamen descendant, deuitari dolorem. Apud quos autem uenandi et equitandi laus uiget, qui hanc petescunt, nullum fugiunt dolorem. Quid de nostris ambitionibus, quid de cupiditate honorum loquar; quę flamma est per quam non cucurrerint hi qui hęc olim punctis singulis colligebant? Itaque semper Africanus Socraticum Xenophontem in manibus habebat, cuius imprimis laudabat illud quod diceret eosdem labores non esse ęque graues imperatori et militi, quod ipse honos laborem leuiorem faceret imperatori.[57]
<12> Ex his igitur satis perspicuum esse potest qua re et quo modo uniuersę erumne cunctique labores et dolores, si honestate condiantur, animis egregiis dulcescunt facilesque fiunt. Hinc Cicero ad Lentulum ait:
Illustrabit, mihi crede, tuam dignitatem hominum iniuria.[58]
<13> Et Ouidius uxorem aptissime consolatur:
Nec tibi, quod sęuis ego sum Iouis ignibus ictus,
purpureus molli fiat in ore pudor.
Sed magis in curam nostri consurge tuendi
exemplumque mihi coniugis esto bonę,
materiamque tuis tristem uirtutibus imple:
ardua per preceps gloria uadit iter.
Hectora quis nosset foelix si Troia fuisset?
Publica uirtutis per mala facta uia est.
Ars tua, Typhi, iacet si non sint ęquore fluctus,
si non sint homines ars tua, Phoebe, iacet.
Quę latet inque bonis cessat non cognita rebus,
apparet uirtus arguiturque malis.
Dat tibi nostra locum tituli fortuna caputque
conspicuum pietas quę tua colat, habet.
Vtere temporibus quorum nunc minime freta es
et patet in laudes area magna tuas.[59]
<14> Quo carmine uide quęso quam prudenter uxoris erumnas leuat atque ad alias etiam grauiores fortiter ferendos scite armat, declarando ex his ipsius calamitatibus amplissimam dari materiam, in qua uirtus eius cognoscatur eluceatque si casibus mariti non frangatur; quin immo ipsi in tantis necessitatibus constituto operam suam uiriliter nauare non cessauerit. <15> Sic et nos mulieri uiro suo orbatę aut filio, cui parens ademptus est, dicere consueuimus: "Venit tempus in quo tua uirtus cognoscetur et quid ualeas ostendatur; hucusque alterius ope tutatus gubernatusque uixisti securus, nunc tibi in te ipso spes omnis relicta est: fac te uirum probes. Tempestas gubernatorem et stricta acies militem probat. Vir quoque fortis miseria examinatur."
<16> Hę consolationes omnes ad laudem inuitant, habentque locum dumtaxat in publicis aut apertis casibus, et qui in conspectu populi sunt constituti; ceterum quid de priuatis occultisque dicemus malis et quę intra cubiculum uel domus uel cordis patimur? Sed consolatori sapienti nec in his quidem consolandi deerit ratio.
<17> Nam etsi homo ex suis aduersitatibus nihil aliud referat emolumenti, illud tamen unum ac maximum esse debet ut per tollerantiam malorum potissimam uirtutum fortitudinem acquirat. Quam procul dubio nemo unquam nisi multis grauioribus perpessis malis assequi potuit. <18> Vnde Seneca recte ęgrotum est consolatus dicens:
Non in mari tantum aut in pręlio uir fortis apparet; exhibetur et in lectulo uirtus.[60]
<19> Nec te moueat quod uirtus tua in obscuro degit nec per ora populi uolitet; eo enim, ut santissime[61] ait Cicero, pulchrior est et magis integra si uacet populo, neque plausum captans se tamen ipsa delectet, neque ullum theatrum uirtute et conscientia maius est.
<20> Sic ergo, ut diximus, honestate mala tollerabiliora fiunt.
<1> Verum enimuero, quoniam maior mortalium pars utile potius quam honestum sectatur, iccirco ad sedandum leuandumque uniuersum angorem aut dolorem locus ab utili est potentissimus. <2> An non uidemus agricolas, pastores, fabros, aliosque operatores sub quibus ponderibus aut quali ęstu uel gelu cantantes desudare grauissimumque opus hilari animo peragere? Aut negociatores, nautę, latrunculi, predones, quę non adeunt certissima discrimina, quos non perferunt libentissime labores ex quibus lucri aliquid se relaturos arbitrantur? <3> Similiter et militum ducumque genus uel impensas uel inediam, sitim, uigilias, uulnera, cedes referrem, quibus utilitatis gratia sponte se dedunt atque hęc cuncta iocundissima putant si optata preda uel desideratis spoliis potiri concedatur.[62] <4> Deinde quis non uidet languentes et imbeccillioribus uiribus morbis confractos, quas acerbissimas amarissimasque potiones, collisiones, uncturas, cauteria, sectiones, aliaque asperrima medendi genera ęquo animo perferant [63] spe recuperandę sanitatis adductos? <5> Postremo quis est omnino omnium hominum qui uel leuiter[64] ingemiscat etiam maximis aut detrimentis aut laboribus ex quibus non dubitat magnam se emolumentum consecuturum? <6> Suauis enim omnis questuosus labor et, quicquid amaritudinis opus habet, temperat spes lucri; quod intelligens apud apud nobilissimum poetam Êneas ad socios ait:
Per uarios casus, per tot discrimina rerum
tendimus in Latium, sedes ubi fata quietas
ostendunt; illic fas regna resurgere Troię.
et addit:
Durate et uosmet rebus seruate secundis:
forsan et hęc olim meminisse iuuabit.[65]
<7> Hieronymus[66] ad uirginem scribens in exilium missam ex hac precipue ratione ipsam consolatur, ita hunc locum tractans ut neque elegantius neque doctius neque prudentius quicquam uel fieri possit uel cogitari. Vnde ne et diuinum illud ingenium sua laude fraudarem et studiosis clarissimum imitandi exemplum proponerem, non putaui superfluum aut absurdum totum illum locum uerbis ipsius in medium afferre.
<8> "Ita ergo", inquit, "nos quoque iocundos ac lętos esse oportet dum spei nostrę signa conspicimus, cum probatores eius sumimus, cum per mala presentia futura bona indubitatę fidei manibus iam teneamus. Siquidem et dictum est: Salus nostra in tempore tribulationis. Nullam ergo debet generare tristitiam, qualecunque id est, quod maximam uidet significare letitiam. Est enim ille superbus, aut inuidus, aut sui fastidiosus boni, quem eius probatio reddit tristiorem. Dicit enim in euangelio Dominus: Vos lugebitis et flebitis, mundus autem gaudebit. Vos contristabimini, sed tristitia uestra conuertetur in gaudium. Amplectenda est ergo tristitia quę gaudium parit et cum eius materia est consyderanda quia sępe per dulcedinem fructus placet quod amarum horruit in radice. Et iterum ait Dominus: Hęc locutus sum uobis ut in me pacem habeatis. In hoc autem mundo passuram habebit nisi ut tanta in nobis sit eius pollicitationis credulitas ut, cum mala mundi patiumur, futurę spei fiducia in summa pace nos esse credamus tantaque in nobis sit futurorum fides quod omnino non sentiamus nos sustinere illa quę patimur, sed ea potius arbitremur iam obtinere quę credimus. Siquidem dictum est Vnde totum nos in futuro habere cognoscimus spe salui facti sumus. Spes autem quę uidetur, non est spes. Ad hoc igitur tantam in nobis fidei stabilitatem Dominus esse desiderat ut et uerius[67] esse quod credimus quam quod patimur iudicemus et uerius habeamus speranda quod sensibilia et presentes angustias non sentiamus dum in futuram spem tota animi intentione protendimus. At si bellator aliquis dolorem uulneris aut contemnat aut nesciat, dum omnibus uiuacitatis sensibus solam uidetur cogitare uictoriam. Nam et qui tempore hyemis uadit ad balneas prius asperitatem frigoris nudus patienter excipit quia eum secutura calefactio consolatur; ita certa spes rem uincit instantem, ut illud quodammodo esse incipiat quod futurum est, et desinat esse quod presens est. "Vt in me", inquit Dominus "pacem habeatis", hoc est dicere: firmius uobis sit quod in me est, qui semper sum, quam quod in temporali geritur mundo, quia mundus transibit et malitia quęcunque agitur, in ipso finietur. Pax uero mea nulla unquam defectione temporis soluetur. Et alibi dicit: Mulier cum parit tristitiam habet quoniam uenit dies eius, cum autem peperit puerum, non meminit iam passurę propter gaudium quia natus est homo in mundo. Et uos nunc quidem tristitiam habetis, sed tristitia uestra uertetur in gaudium. Iterum autem uidebo uos et gaudebit cor uestrum et gaudium uestrum nemo tollet a uobis. Aptissimum nanque ad comparationem presentium et futurorum gaudiorum pregnantis mulieris induxit exemplum; quę quamuis causam partus non absque ingenti sciat dolore transire, quia auiditate nimia liberos cupit, dolores tormentum spernit dum, quod satis diligit, concupiscit et ante gaudet ex prole quam contristetur ex partu, nec recusat fecunditatis exordia, quamuis certa sit ea non absque magnis angoribus euentura, quoniam, dum maius gaudium cogitat, tristitię curas amplectitur. Sic et in omnibus pene rebus humanis difficile potest esse letitiam nisi tristitia ante precessit. Et amaritudo presentis doloris commodat amplius gaudia secutura: sic quidem pretiosior salubritas est, quę post langoris recuperatur incommodum et a qualibet maiore spe laboris necessitate ad ampliorem solet foelicitatem uenire. Sic qui litterarum scientiam desyderat habere, si discendi non susceperit tedia, peritię gaudia adipisci non poterit. Nec cuiuslibet eruditionis quisquam habere poterit gloriam nisi ęstus fuerit ante perpessus. Agricola quandoque de ubertate frugum lętari non poterit nisi prius terram multo labore confecerit et tanto magis prosperitatis spem congerit, quanto se amplius desudasse cognouerit et de labore impenso sperat ubertatis augumentum. Quicquid in creaturis pęne omnibus ita esse cognoscimus illic maiorem fructum gigni ubi onerosę acerbitatis cura precesserit. Nam et ęstatis et autumni temporis, quę tempora ministra sunt frugum, sterilitatem nimiam nonnumquam hyemis lenitas intulit, cum fecunditatem maximam frigoris sępe prestiterit austeritas, et quicquid clementia ueris resoluit, spem ubertatis amisit. Arbores uero ipsę tanto numerosiore grauantur fructo quanto acerbioris frigoris uiolentia reprimuntur, cum precoquos flores oportuna castigatio refrenando ad periculum festinare non patitur; utile impedimentum pruinę et quod reprimit non obserat, sed includit. At uero si paulo clementius extiterit imbrium, quanto luxuriant prius in disciplina <?> festinatione, tanto post fructibus deseruntur cum futurę uires importuno tempore consumuntur. Semina quoque ipsa terrę iacta atque commissa quanto glaciali frigore arcente tardius surgunt in frugem utili radice proficuunt, ac tanto post modum amplioribus fructibus pregrauata curuantur. Nauigantibus quoque ipsis longę serenitatis spem pollicetur nimis ualida ac diuturna tempestas. Sic et omnium fere creaturarum specie difficile exultatio aliqua nisi męrore preeunte succedit. Quę cum ita sint, ęquanimiter ferre conuenit, etiam si nos tribulationum imbribus ac dolorum asperioris hyemis procella concusserit; tanto ampliorem ęstatis fructum delaturi, quanto in presenti frigore uitam habere contingerit acriorem. Digerit enim austeritate, qua poterat reseruare, quicquid primo impetu erumpit in exitum. Nec ulla nos insurgens pelagi debet terrere tempestas cum uentura sit etiam nunquam finienda tranquillitas. Domini est enim illa uox dicentis: Beati estis cum uos maledixerint et persecuti uos fuerint et dixerint omne malum aduersum uos; gaudete et exultate, quia merces uestra copiosa est in coelis. Quisquis enim mercedis et beatitudinis suę curas non cum ingenti gaudio suscipit, certum est hunc aut infidelitate aut imperitia laborare. Optandum est etiam, quamuis sit amarum, quod lucrum parit et cum letitia maiore sumendum quicquid ampliorem potest generare mercedem. Nec congestio laboris euitanda est quę est augumentatio commodorum. Sic namque negotiator amplioris quęstus cura nec maria pertimescit nec terrena discrimina, quę interdum etiam causę solent esse damnorum, et propter maioris lucri spem nauigationis et peregrinationis incommoda libenter assumit. Quia quamuis magnus, facile contemnitur labor ubi non tam laboris quantitas quam eius utilitas cogitatur, et si id fieri propter temporalia et incerta lucra conspicimus, quid nobis propter ęterna et sine ulla ambiguitate uentura sit agendum, cogitemus. Nam cum illorum lucra insidię uel pericula precedant, similiter nostra commoda dispendiis cumulantur et sub periculo foeliciora contingunt. Quę commoda ui tantum tribulationes non minuunt ut etiam mors possit propter illa contempni, siquidem pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius."[68]
<9> Hęc Hieronymus[69]. Hoc loco pulchre adiicere poteris quomodo clementissima illa diuina prouidentia uniuersa flagella sua, quibus concutit mortales, ad utilitatem patientum semper fere dispensat.<10> Nam ut[70] ait is ipse diuus orator Marcellam de ęgrotatione Blesillae consolando:
Abraham tentatur in filio et fidelior inuenitur. Ioseph in Êgyptum uenditur ut patrem pascat et fratres. Ezechias uicina morte terretur ut fusus in lacrimas quindecim annorum proteletur spatium ad uitam. Petrus apostolus Domini passione concutitur ut amare flens audiat: Pasce oues meas. Paulus lupus rapax et Beniamin adolescentior in extasi creatur ut uideat et repentino tenebrarum horrore circundatus Dominum uocat quem dudum ut hominem persequebatur.[71]
<11> Denique nullum est calamitatis genus quod diuina maiestas summa ratione non distribuat atque alios uerberibus emendat, ut sororem Moysi Mariam; alios exercet, ut Iob; alios cohibet, ne uirtutem eorum per lasciuiam efflui sinat, ut Paulum, cui datus est stimulus carnis ad colaphizandum, ne multitudo reuelationum ipsum extolleret.
<12> Plerosque etiam Deus fatigat, ut erudiat, laboribus quos quiete et prosperitate imprudentiores uidet effectos. Sic Israhelitas per immisionem serpentum compulit peccatum suum recognoscere. Sic et Dauid pestilentię flagello edoctus est quod piaculum in enumeratione populi perpetrasset. Vnde delictum suum recognoscens cantabat:
Bonum mihi Domine quod humiliasti me ut discam iustificationes tuas.
Vexatio enim, ut scriptum est, dat intellectum.[72]
<13> Omnes itaque istas utilitates poterit prudens consolator ad dessolatum aut afflictum referre atque, ut eas speret, animum inducere ipsius.
<14> Hi duo loci postremi idonei sunt ad consolandum quoniam tanta est laudis utilitatisque apud homines uoluptas ut uel grauissimas molestissimasque ęgritudines prę amore ac dulcedine eius contempnat. Vnde quibusdam forte uideri poterunt ista[73] magis ad Epicuri rationem, quam ad calcem reiecimus, pertinere, propterea quod diuerti quodammodo animus per eorum uoluptatem a dolore uidetur. Verum si omnem locum, qui uoluptatem aut aliquam iocunditatem ingerit, Epicuro deputabimus, nullus fere erit quem aliis relinquere possimus; quandoquidem nullus est qui non aliqua demulceat uoluptate. <15> Istę enim duę animi affectiones, uoluptas scilicet et tristitia, perpetui comites sunt omnium quecunque animum possunt perturbare. Neque ulla est perturbatio animi, teste Aristotele, quam[74] e uestigio aut uoluptas aut tristitia non consequatur.
<16> Et licet isti duo loci, de quibus loquimur, qui ab utili et honesto ducuntur, uoluptatem non solum post se trahant sed etiam principaliter gignant, tamen alii sunt propiores magisque accomodati[75] et ad diuertendum dolorem aut moerorem conuenientiores, ut postea docebimus, cum ad genus illud consolandi perueniemus. <17> Tametsi, ut ab initio testati sumus, magis hoc in opere curandum duximus res illas, quę ad officium consolandi faciunt, tradere, quam illa subtiliora dialethica ratione de earum differentiis aut generibus disputare. Ista quippe non est pręsentis negotii speculatio nec ad leuandum cuiuspiam luctum[76] satis idonea, ad quod propositum pręsens iste labor noster pergit.
<18> Hi sunt igitur loci precipui, quantum meo ingenio colligere licuit, quę[77] mitigare anxietates molestiasque animi ualent. Fuerunt autem numero decem, ut puta: ab iusto, a uoluntate Dei, a uoluntate principis uel maioris, a conditione fortunę, a conditione humana, a societate, a necessitate, a diligentia, ab honesto et ab utili. Et hęc omnia ad secundam rationem consolandi spectant.
<19> Nunc ad ea ueniamus quę sunt tertię rationis propria.
[1]III.1.1 innuit pro indulsit (et V1 indulsit) ualeamus ] possimus V1
[2]III.2.1 Ov. Her. 5,7-8, ubi 7 Leniter; 8 indigno
[3]III.2.3 Vulg. Tob. 3,2
[4]III.2.4 cui pro et Vulg. Sam 2,10
[5]III.2.5 Vulg. Gen. 42,21
[6]III.2.6 Vulg. Iudith 8,26
[7]III.2.7 Vulg. Iob 4,17-19
[8]III.2.8 Isid. Syn. (PL83, 835,482,32-836,484,37)
[9]III.2.9 quod corr. ex quo, ut videtur ] quo V1
[10]III.2.10 furibundi ex furiosius (et V1 furiosius)
[11]III.3.1 rite ] iure V1 curis ] malis V1 Vulg Ier. 18,6
[12]III.3.2 Verg. Aen. 2,777-79, ubi 778 hinc comitem; 779 fas, aut
[13]III.3.3 deest in V1 Ov. met. 8,618-19, ubi Immensa est finemque
[14]III.3.4 Resurgere... affectum Hier. ep. 40,1 Si luctum... approbare Hier. ep. 40,7
[15]III.4.1 Ter. An. 380
[16]III.4.2 quęcunque ex quę
[17]III.4.3-4 in V1 in margine, fortasse manu ipsius auctoris, adscriptum, aliis paulisper verbis: Vnde Isac, ut refert Iosephus, uidens se tam dei quam patris uoluntate ad mortem deposci, confirmato ac magno animo... o pater... et non minus parentes quam se prudentissimo dicto consolatus est.
[18]III.4.3 cf. Ios. Flav. antiq. Iud. 1,14,4 eam pro hanc
[19]III.4.4 sapientissimo pro prudentissime post consolatus delevit est
[20]III.5.1 cęci numinis ] falsi numinis V1 Boeth. Cons. phil. 2P1,9-19, ubi post Quid est add. igitur; credo aliquid; post ista om. ipsius; circa te propriam potius pro erga... propriam; post in ipsa add. sui; illecebris felicitatis; perniciosa ludentem; post tranquillitatis om. Boeth. causa; fortuna pro forma; situm est, suffecerit; mutabilitas; oportet quicquid; sponte legisti; exacerbes; flatus impelleret; fors esse
[21]III.5.2 Boeth. Cons. phil. 2P2,8-11, ubi prohibebor; nimbis pro imbribus; Num om. Boeth; orbe pro rota (V1 orbe); ergo om. Boeth; mei pro nostri; An pro At (An V1); ignorabas meos
[22]III.5.3 faciem V1 ] faciam V2
[23]III.5.4 Iuv. 13,10, ubi est om. Iuv.
[24]III.6.1 Cic. fam. 5,16,2, ubi neque esse
[25]III.6.2 deest in V1 Apul. de deo Socr. 4, apud Aug. de civ. 9,7,11-19
[26]III.6.3 Cic. fam. 4,5,4, ubi moriendum fuit
[27]III.6.4 deest in V1 Ps. Plut. Cons. ad Apol. 103 Trophimum ex Trophinum
[28]III.6.5 Cic. Tusc. 3,25 (59), ubi attingat dolor / morbusque, multis sunt humandi; rursum; morsque est finita; nequicquam afferunt; terrae est terra post humandi addidit sunt omnibus ex hominibus
[29]III.6.6 Sen. de rem. fort. 2,1
[30]III.6.7 deest in V1 Hier. ep. 60,18
[31]III.6.8 uero pro autem ut diximus (quae eadem in V1)
[32]III.7.2 deest in V1 Verg. Aen. 10,464-472, ubi 464 dictis affatur
[33]III.7.3 Sic et ] Sic V1 Iuv. 13,126-128, 135-141, ubi 136 in om. Iuv; 139 sardonychum; 140 ten, o
[34]III.7.3 Cic. Tusc. 3,27 (65), ubi cadentis pro carentes
[35]III.7.4 Hier. ep. 40,9
[36]III.7.5 Boeth. Cons. phil. 2P4,11-15, ubi conqueraris; proueniat uel; condicione concordat; ante expertus et om. Boeth.
[37]III.7.6 cf. Cic. fam. 4,6,1
[38]III.7.7-11 ... Et recte sane deest in V1
[39]III.7.7 Hier. ep. 4,3
[40]III.7.11 in pro a
[41]III.7.11 Cic. Tusc. 3,60
[42]III.8.1 Sen. de rem. fort. 2,3 Hier. ep. 40
[43]III.8.2 Verg. Aen. 2,776-77, ubi insano iuuat
[44]III.8.3 Ter. An. 305-6, ubi quoniam pro quando; id fieri
[45]III.8.5 deest in V1 Ps. Plut. cons. ad Apol. 105,F
[46]III.9.1 tuendis opibus... uitas... dignitate... aliud sic
[47]III.10.2 iusto ex iniusto
[48]III.10.3 inquit deest in V1 Cic. Tusc. 1,42 (102) Quam... compleuerunt ] Quam rem non minus strenue facto compleuerunt
[49]III.10.4 esset ] erat V1 declarauerat ] uenerat V1 occubuisset ex occumberet (quod etiam V1)
[50]III.10.5 insiliit sic uoluntaria ] spontanea V1 extenderunt ] protenderunt V1
[51]III.10.6 nec non etiam ] ac etiam V1 nedum ] non tantum V1
[52]III.10.7 Aut... insigni Verg. Aen. 10,449-50 Hoc... cadis Verg. Aen. 10,829-30 At non... patri Verg. Aen. 11,55-57, ubi 57 pater
[53]III.10.8 capiti... dolorem Val. Max. 5,10ext,2, ubi suscepisse om. Val. Max.; amaritudinem sentire pro dolorem
[54]III.10.9 eiulatus ] ululatus V1 oppetere ] subire V1 cf. Cic. Tusc. 1,102
[55]III.10.10 absque ex atque
[56]III.10.11 Ad ferendum... dolorum Cic. Tusc. 2,24 (58-59), ubi proficit; post pectore add. Cic. ut dicitur; quando om. Cic.; aspeximus; post uel om. Cic. si; post putas cum add. Cic. una cum
[57]III.10.11 Cic. Tusc. 2,26 (62), ubi et nobilitati; continuo pro contemptu
[58]III.10.12 Cic. fam. 1,6,2, ubi amplitudinem pro dignitatem
[59]III.10.13 Ov. trist. 4,3,69-84, ubi 75 si felix; 76 uirtuti 77 uacet pro iacet... in add. Ov.; 78 ualeant pro non sint... uacet pro iacet; 82 qua tua tollat; 83 facta est
[60]III.10.18 Sen. de rem. fort. 6,1
[61]III.10.19 santissime ex pręstantissime cf. Cic. Tusc. 2,26 (64)
[62]III.11.3 uigilias ex uigilia cuncta pro uniuersa ] omnia V1 concedatur ] tribuatur V1
[63]III.11.4 amarissimasque pro stomachosissimasque post perferant delevit ob
[64]III:11.5 Postremo ] Porro (corr. ex Profecto) V1 post hominum delevit dari materiam in qua uir leuiter addidit
[65]III.11.6 Per uarios... Troię Verg. Aen. 1,204-6 Durate... iuuabit Verg. Aen. 1,207,203
[66]III.11.7-9 (...Hęc Hieronymus) desunt in V1
[67]III.11.8 uerius esse pro certius esse
[68]III.11.8 Hier. ep. 4,1-2 (PL30, 57B-59D)
[69]III.11.9 Hieronymus ex Hyeronymus
[70]III.11.10-11 (...non distribuat) desunt in V1
[71]III.11.10 Hier. ep. 38,1 (PL22,463, 173-74)
[72]III.11.12 Vulg. Psa. 118,71, ubi post Domine om. quod Vulg. Vexatio... intellectum Vulg. Isa. 28,19,3
[73]III.11.14 idonei ex idonea post ista delevit duo loca
[74]III.11.15 quam ex quem
[75]III.11.16 isti... loci ] ista... loca V1 qui ] uidelicet quę V1 propiores ] propriores V1 post accomodati delevit loci
[76]III.11.17 cuiuspiam luctum transposuit
[77]III.11.18 licuit pro concessum est quę sic