Stoicizam: Zenon iz Kitija, IV. st. pr. Kr. Hrisip iz Sola (formulira standardne postavke stoicizma). U Rimu: Panetije, Posidonije (“srednja stoa”, II. i I. st. pr. Kr).
Stoa kao način života: Seneka, Epiktet (c. 50-150 po Kr), Marko Aurelije.
Mirari soleo, cum uideo aliquos tempus petentes et eos, qui rogantur, facillimos: illud uterque spectat, propter quod tempus petitum est, ipsum quidem neuter. quasi nihil petitur, quasi nihil datur. re omnium pretiosissima luditur. fallit autem illos, quia res incorporalis est, quia sub oculos non uenit, ideoque uilissima aestimatur, immo paene nullum eius pretium est. annua ac congiaria homines carissime accipiunt et illis aut laborem aut operam aut diligentiam suam locant: nemo aestimat tempus. utuntur illo laxius quasi gratuito. at eosdem aegros uideas, si mortis periculum propius est admotum, medicorum genua tangentes, si metuunt capitale supplicium, omnia sua, ut uiuant, paratos inpendere: tanta in illis discordia adfectuum est! quodsi posset quemadmodum praeteritorum annorum cuiusque numerus proponi, sic futurorum: quomodo illi, qui paucos uiderent superesse, trepidarent, quomodo illis parcerent? atqui facile est quamuis exiguum dispensare, quod certum est: id debet seruari diligentius quod nescias quando deficiat. nec est tamen, quod putes illos ignorare, quam cara res sit: dicere solent eis, quos ualdissime diligunt, paratos se partem annorum suorum dare. dant nec intellegunt: dant autem ita, ut sine illorum incremento sibi detrahant. sed hoc ipsum, unde detrahant, nesciunt. ideo tolerabilis est illis iactura detrimenti latentis. nemo restituet annos, nemo iterum te tibi reddet. ibit, qua coepit, aetas nec cursum suum aut reuocabit aut supprimet. nihil tumultuabitur, nihil admonebit uelocitatis suae: tacita labetur. non illa se regis imperio, non fauore populi longius proferet: sicut missa est a primo die, curret. nusquam deuertetur, nusquam remorabitur. quid fiet? tu occupatus es, uita festinat: mors interim aderit, cui, uelis nolis, uacandum est.
LVI. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
Peream si est tam necessarium quam videtur silentium in studia seposito. Ecce undique me varius clamor circumsonat: supra ipsum balneum habito. Propone nunc tibi omnia genera vocum quae in odium possunt aures adducere: cum fortiores exercentur et manus plumbo graves iactant, cum aut laborant aut laborantem imitantur, gemitus audio, quotiens retentum spiritum remiserunt, sibilos et acerbissimas respirationes; cum in aliquem inertem et hac plebeia unctione contentum incidi, audio crepitum illisae manus umeris, quae prout plana pervenit aut concava, ita sonum mutat. Si vero pilicrepus supervenit et numerare coepit pilas, actum est. Adice nunc scordalum et furem deprensum et illum cui vox sua in balineo placet, adice nunc eos qui in piscinam cum ingenti impulsae aquae sono saliunt. Praeter istos quorum, si nihil aliud, rectae voces sunt, alipilum cogita tenuem et stridulam vocem quo sit notabilior subinde exprimentem nec umquam tacentem nisi dum vellit alas et alium pro se clamare cogit; iam biberari varias exclamationes et botularium et crustularium et omnes popinarum institores mercem sua quadam et insignita modulatione vendentis.
'O te' inquis 'ferreum aut surdum, cui mens inter tot clamores tam varios, tam dissonos constat, cum Chrysippum nostrum assidua salutatio perducat ad mortem.' At mehercules ego istum fremitum non magis curo quam fluctum aut deiectum aquae, quamvis audiam cuidam genti hanc unam fuisse causam urbem suam transferendi, quod fragorem Nili cadentis ferre non potuit. Magis mihi videtur vox avocare quam crepitus; illa enim animum adducit, hic tantum aures implet ac verberat. In his quae me sine avocatione circumstrepunt essedas transcurrentes pono et fabrum inquilinum et serrarium vicinum, aut hunc qui ad Metam Sudantem tubulas experitur et tibias, nec cantat sed exclamat: etiam nunc molestior est mihi sonus qui intermittitur subinde quam qui continuatur. Sed iam me sic ad omnia ista duravi ut audire vel pausarium possim voce acerbissima remigibus modos dantem. Animum enim cogo sibi intentum esse nec avocari ad externa; omnia licet foris resonent, dum intus nihil tumultus sit, dum inter se non rixentur cupiditas et timor, dum avaritia luxuriaque non dissideant nec altera alteram vexet. Nam quid prodest totius regionis silentium, si affectus fremunt?
Tekst (Latin Library)