Katul i neoterici

Brundisium venimus vii Kalend. Decembr. usi tua felicitate navigandi; ita belle nobis flavit ab Epiro lenissimus Onchesmites. hunc σπονδειάζοντα si cui voles τῶν νεωτέρων pro tuo vendito.

Cic. Att. 7, 2, 1

vada livida nigra. et 'lividum' invidum non nisi apud neotericos invenimus: Lucanus “livor edax tibi cuncta negat, gentesque subactas”.

Serv. A. 6, 320, 1

Servius, c. 400 a. D.

Cat. 95

XCV Smyrna mei Cinnae, nonam post denique messem
quam coeptast nonamque edita post hiemem,
milia cum interea quingenta Hatriensis in uno
<versiculorum anno putidus evomuit,>
Smyrna sacras Satrachi penitus mittetur ad undas,
Smyrnam cana diu saecula pervoluent:
at Volusi annales Paduam morientur ad ipsam
et laxas scombris saepe dabunt tunicas.
parva mei mihi sint cordi monumenta Philitae:
at populus tumido gaudeat Antimacho.

Cat. 1

Cui dono lepidum novum libellum
arido modo pumice expolitum?
Corneli, tibi: namque tu solebas
meas esse aliquid putare nugas
iam tum, cum ausus es unus Italorum
omne aevum tribus explicare chartis,
doctis, Iuppiter, et laboriosis.
quare habe tibi quidquid hoc libelli,
qualecumque quidem, patroni ut ergo
plus uno maneat perenne saeclo.

Tac. Ann. 4, 34

Antonii epistulae Bruti contiones falsa quidem in Augustum probra set multa cum acerbitate habent; carmina Bibaculi et Catulli referta contumeliis Caesarum leguntur: sed ipse divus Iulius, ipse divus Augustus et tulere ista et reliquere, haud facile dixerim, moderatione magis an sapientia. namque spreta exolescunt: si irascare, adgnita videntur.

Cat. 101

MVLTAS per gentes et multa per aequora uectus
aduenio has miseras, frater, ad inferias,
ut te postremo donarem munere mortis
et mutam nequiquam alloquerer cinerem.
quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum.
heu miser indigne frater adempte mihi,
nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum
tradita sunt tristi munere ad inferias,
accipe fraterno multum manantia fletu,
atque in perpetuum, frater, aue atque uale.

Apuleius apologia 10

hic illud etiam reprehendi animaduertisti, quod, cum aliis nominibus pueri uocentur, ego eos Charinum et Critian appellitarim. eadem igitur opera accusent C. Catullum, quod Lesbiam pro Clodia nominarit, et Ticidam similiter, quod quae Metella erat Perillam scripserit, et Propertium, qui Cunthiam dicat, Hostiam dissimulet, et Tibullum, quod ei sit Plania in animo, Delia in uersu. etquidem C. Lucilium, quanquam sit iambicus, tamen improbarim, quod Gentium et Macedonem pueros directis nominibus carmine suo prostituerit. quanto modestius tandem Mantuanus poeta, qui itidem ut ego puerum amici sui Pollionis bucolico ludicro laudans et abstinens nominum sese quidem Corydonem, puerum uero Alexin uocat.

Izvor: http://data.perseus.org/citations/urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:10

Cat. 93

Nil nimium studeo, Caesar, tibi velle placere,
nec scire utrum sis albus an ater homo.

Cat. 49

Cat. 5

Cat. 7

Cat. 11

Cat. 85

 
n/katul-neoterici.txt · Last modified: 17. 01. 2013. 23:06 by njovanov
 
Recent changes RSS feed Creative Commons License Donate Powered by PHP Valid XHTML 1.0 Valid CSS Driven by DokuWiki