Forcellini: abdico

Izvor (archive.org, cjeloviti tekst)

Slika stranice na Searchable Digitized Latin & Greek Lexica

ABDĭCO, as, avi, atum, are, a. 1. (ab et dĭco) 
Part, Abdicans B. 3.; Abdicatus B. 1. 2. 3.; Abdi- 
caturus C. 1.; Abdicandus B. 2. Proprie est so- 
lemnibus verbis publicoque in conventu abjicere, re- 
cusare, rejicere; ac proinde generatim negare et re- 
spuere (It. negare, ricusare, abdicare solennemen- 
te; Fr. renoncer, renier formalment ; Hisp. renun- 
ciar, renegar formalmente; Germ, absagen, etwas 
formlich verwerfen, gänzlich abschaffen; Angl. to 
deny, refuse, reject, throw off). Haec autem propria 
verbi significatio semper eadem perseverat, quam- 
quam verbum ipsum multis nominibus iisque diversis 
jungatur, necnon multis variisque rationibus, quas re- 
censemus. 

A) Cum Infinito. Pacuv. apud Non. 6. 14. Mortem 
ostentant, regno expellunt, consanguineam esse abdi- 
cant. h. e. solemnitcr negant. Pseudo-Apul. 3. de 
dogm. Plat, sub init. Abdicat enim, voluptati inesse 
bonitatem. 

B) Cum Accusat. dicimus abdicare 1. aliquid, 
2. magistratum , 3. aliquem. ¶ 1. Abdicare aliquid 
occurrit saepe praesertim apud Plinium majorem 
de rebus physicis, quae alia naturae suae minime 
convenientia respuunt. Cic. 2. Orat. 25. 102. Ubi 
plus mali, quam boni esse reperio, id totum abdico 
atque rejicio. Al. abjudico. Hovell. 65. Alienationes 
abdicavimus. Plin. 7. Hist. nat. 30. 31. (116). Te 
{Cicerone) dicente legem agrariam, hoc est, alimenta 
sua abdicaverunt tribus. Id. 13. 22. 43. (124). Nec 
corticem abdicant (medici). Id. 25. 13. 94. (147). 
Aliqui et mandragora utebantur: postea abdicatus 
(succus) est in hac curatione. Id. 10. 3. 9. (19). De- 
mocritus in totum ea (rapa) abdicavit in cibis. Id. 



— 6 — 

33. 1. 3. (6). Utinamque posset e vita in totum abdi- 
cari {aurum)! h. e. tolli ex usu humanae vitae. Id. 5. 
17. 15. (73). Gens sola sine ulla femina, omni Venere 
abdicata. Id. 4. 8. 15. (31). Accipit (Peneus) amnem 
Oreon nec recipit, sed olei modo supernatantem - 
brevi spatio portatum abdicat. h. e. a se rejicit et alio 
impellit. Id. 15. 30. 40. (155). Laurus abdicat ignes. 
Id. 16. 43. 83. (226). Et glutinum abdicant quaedam, 
et inter se et cum aliis insociabilia glutino, ut robur 
etc. — Cum Dat. pro Abl. Prudent, περὶ στεφ. 13. 
52. Antra Conscia tartareae caliginis, abdicata soli. 
h. e. veluti a sole abdicata , ut quae ab eo nunquam 
illustrentur. ¶ 2. Abdicare magistratum est solemni- 
ter et sponte magistratu abire ante definitum a lege 
tempus: moris enim erat, ut quibus imperium certa 
de causa abrogandum erat, hi dignitati et existimatio- 
ni suae consulentes, per se et quasi sua sponte magi- 
stratum deponerent, seseque privatos redderent: dif- 
ferunt itaque inter se abdicare magistratum et de- 
ponere, abdicabant enim magistratura qui ante tem- 
pus et quasi sponte ipso abibant, deponebant qui con- 
fecto legitimo tempore eum populo Romano trade- 
bant. Hic autem dicendi modus abdicare magistra- 
tum frequentissimus est apud Historicos, brevitatem- 
que prasefert, plenior enim modus est abdicare 
se magistratu, quem V. sub C. Sall. Cat. 47. 3. 
Senatus decernit, ut abdicato magistratu Lentulus, 
itemque ceteri in liberis custodiis habeantur. Liv. 2. 
28. 9. Abdicare consulatum jubentes. Id. 5. 49. 9. 
Eaque causa fuit non abdicandae post triumphum di- 
ctaturae. Id. 6. 18. 4. Abdicando dictaturam. ¶ 3. 
Abdicare aliquem dicitur, se liberos, filium, patrem; 
praecipue tamen usurpatur de formali filiorum ejectio- 
ne e paterna familia et domo, quemadmodum dictum 
est in V. ABDICATIO. Quintil. 3. 6. 77. Abdicatus 
ne quid de bonis patris capiat. Et mox: Quaeretur an 
possit esse heres abdicatus. Id. 7. 4. 11. Quae in scho- 
lis abdicatorum , haec in foro exheredatorum a paren- 
tibus, et bona apud Centumviros repetentium ratio 
est. Et ibid. Illa forma asperam abdicantis actionem 
habet. Adde apud eumd. Decl. 17. 260. 279. Ovid, 
Her. 4. 128. Quem fugit et factis abdicat ille (pater) 
suis. Plin. 6. Hist. nat. 22. 24. (90). Eligi regem 
liberos non habentem; et, si postea gignat, abdicari, 
ne fiat hereditarium regnum. Hinc, sumpta metapho- 
ra apud eumd. 2.63. 63. (154). Novissime (terra) 
complexa gremio suo a reliqua natura abdicatos (ho- 
mines), tum maxime, ut mater, operiens. Huc refe- 
rendum et illud apud Curt. 4. 10. de Alexandro, 
qui Philippi se filium esse nolebat: Fastidio esse 
patriam, abdicari Philippum patrem. Et illud de affi- 
nitate nondum contracta apud Sulpic. Apoll. Per. 
in Andr. Ter. v. 10. Recusat nuptias, generum ab- 
dicat. Cf. Cod. Theod. 6. 22. 1. Rejectus in plebem 
abdicetur. 

C) Abdicare se aliqua re, ac praesertim magistra- 
tu inito , procuratione suscepta , negotio cui quis se 
dederit, vitae genere in quo quis versetur, tribus mo- 
dis occurrit 1. saepius cum Abl. rei sine praepos. 
2. sine Abl. rei, 3. absolute. ¶ 1. Saepius cum Abl. 
rei sine praep. Piso Annal. apud Gell. 6. 9. Cn. 
Flavius dicitur tabulas posuisse, scriptu se se abdicas- 
se. Cic. 1. Att. 6. 14. Itaque tutela me abdicare co- 
gito. Adde Ulpian. 11. 17. Cic. 3. Phil. 5. 12. Eo 
die se non modo consulatu, sed etiam libertate ab- 
dicavit. Id. 2. Divinat. 35. 74.. 2. Leg. 12. 31. et 
Pompon. Dig. 1. 2. 2. § 24. abdicare se magistratu. 
Caes. 3. B. C. 2., Liv. 2. 31. 10., 9. 26 18. et 9. 
34. 14. dictatura. Liv. 2. 2. 10. et Vellej. 2. 22. 2. 
consulatu. Cic. 4. Catil. 6. 14. ct Sueton. Claud. 
29. praetura. Liv. 39. 39. Vbi designatus praetor es- 
set , extemplo aedilitate se abdicaturum. Cod. Theod- 
10. 21. 2. Quisquis vetito se et indebito non abdica- 
vit indutu. Cod. Just, indumento. Modest. Dig. 1.5. 
21. Abdicat se statu suo homo liber, qui seipsum ven- 
dit. ¶ 2. Sine Abl. rei. Papin. Dig. 1. 18. 20. Le- 
gatus Cresaris - abdicando se non amittit imperium. 
¶ 3. Absolute. Cic. 2. Nat. D. 4. 11. Augures rem 
ad senatum: senatus, ut abdicarent consules : abdica- 
verunt.
 
f/forcellini-abdico.txt · Last modified: 09. 11. 2013. 18:24 by njovanov
 
Recent changes RSS feed Creative Commons License Donate Powered by PHP Valid XHTML 1.0 Valid CSS Driven by DokuWiki