Sic locutus cum litteris eum,
quas Micipsae redderet,
dimisit.
Earum sententia haec erat:
“Iugurthae tui in bello Numantino longe maxima virtus fuit;
quam rem tibi certo scio
gaudio esse.
Nobis ob merita sua carus est;
ut idem senatui et populo Romano sit,
summa ope nitemur.
Tibi quidem pro nostra amicitia gratulor.
Habes virum dignum te atque auo suo Masinissa.”
Igitur rex,
ubi ea quae fama acceperat ex litteris imperatoris ita esse cognovit,
cum virtute
tum gratia viri permotus
flexit animum suum
et Iugurtham beneficiis vincere aggressus est
statimque eum adoptauit
et testamento pariter cum filiis heredem instituit.
Sed ipse paucos post annos morbo atque aetate confectus
cum sibi finem vitae adesse intellegeret,
coram amicis et cognatis itemque Adherbale et Hiempsale filiis dicitur
huiusce modi verba cum Iugurtha habuisse: