TROPOLOGICA DAVIDIADIS EXPOSITIO
Sub Veteris instrumenti historiis Noui latere mysteria Apostolus testatur dicens: Omnia illis contingebant in figuram.
Ostendere igitur aggrediar spiritu sancto adiuuante breui uerborum compendio, Dauidis res gestê, quas ut potuimus nostra poesi complexi sumus, quo spectent, quosue typos in se habere mihi uideantur nouitatis.
In omnibus fere Dauidem puto personam gerere Christi. Saulem autem Iudeos, qui Christum persequebantur significare. Tum sub prophetarum dictis factisque contineri utriusque Legis autoritatem.
I.
Igitur per Samuelem prophetam arguitur Saul
inobedientiê in deum, et Dauid succedit in regno.
quia Iudeis euangelio non credentibus, quos
utriusque scripturê redarguit autoritas, Christus incipit regnare cum
Tribu Iuda, .i. cum his qui ipsum confitentur dei filium mundique
dominum ac Saluatorem.
Samuel autem qui
interpretatur
audiens deum, in frusta
concidit
Agag regem Amalechitarum.
Apostoli Christo audientes impugnant gentilium
sacrificia simulachrorumque cultum gladio lacerant ueritatis.
Agag enim festiua solemnitas dicitur, Amalech gens bruta ac
fatua interpretatur.
Dauid uirum manu fortem sonat et uultu desiderabilem.
Hic est Christus qui ligauit fortem ipse
fortior, et idem desyderatus cunctis gentibus a populo fideli
suscipitur, atque a Iudeis regnum transfertur. dicente propheta:
Quum uenerit sanctus sanctorum, cessabit unctio
uestra
.
Translatum est regnum de tribu Beniamin ad tribum Iuda
.i. de
filiis amaritudinis ad filios confitentes Christum regem et glorificantes.
Vtrumque enim significat Iuda.
Saul agitatur spiritu immundo, et Dauide
cytharam pulsante refocillatur.
hoc
est Iudei in immunditia infidelitatis uersantes desipiunt, quidam
tamen Christum audiendo conuertuntur.
Iam primum Dauid fit armiger Saulis.
quia Christus primum docuit Iudeos, et
crucem quê eius arma sunt, inter illos portauit, ut Ioannes
testatur.
Goliam inter idolatras Palestinos
fortissimum interemit.
Christus
diabolum qui gentibus dominabatur, euangelii uulgatione
contriuit.
Palestini Dauidem fugiunt, ut in illum rursum
armentur.
Gentiles
ecclesiê
christianê persecutionem parant nolentes recipere Christum.
Palestini quippe oris confusiones interpretantur. Quid autem
gentilium errore confusius deos innumeros colentium? Interpretantur
etiam ora maleatorum, quia martyres
Christi persecutionum maleis tundere aggressi sunt.
II.
Dauid cum Ionatha Saulis filio init
amiciciam, et eius reuelationibus a Saulis inuidia saluatur.
Ionathas columbê donum interpretatur, quod spiritus sancti donum est.[*] Spiritus autem sancti dono Iudeis Lex data est,
ideo Ionathas Saulis est filius. cuius Legis reuelatione patuerunt mysteria Christi, quê in illa continentur sub uelamine figurarum.
Hinc nos ipsorum Iudeorum propriê Scripturê non credentium manifestam cernentes insaniam pericula occidentis litterê uitamus, et spiritui qui uiuificat adhêremus. Ob hoc Ionathas, .i. spiritus sancti donum nostrê fidei fauet, et eorum reprobat perfidiam.
Saul tamen Dauidem prêficit militibus.
Et Iudei initio patiuntur ut plebem doceat Christus et magister eorum sit.
Quum autem Saul uidisset prêferri sibi Dauidem laude uirtutis, odio
eum habuit, et uitê illius insidiari coepit.
Sic Iudeorum principes quum cernerent plebem abire post Christum, et miracula
eius prêdicare, inuidentes quêsierunt eum interficere.
Sêpenumero cum Dauide in gratiam se redire simulat Saul,
et Iudei Christum tentantes blandius interrogant, non ut discant, sed ut accusent.
Saul despondit Dauidi filiam Michol pro
prêpuciis Palestinorum.
hêc aqua sponsa est Christi.
quia nisi Christo plena fide adhêserimus, baptisma nihil nobis proderit.
Saulis autem filia dicitur,
quia a Iudeis coepit baptizante eos Ioanne et postea discipulis Christi, qui et ipsi Iudei erant.
Dauid pro sponsa Michol numerat Palestinorum prêpucia.
quia Christus incircumcisos conuersos baptismo purificat.
Saulem fugit.
fugit Christus Iudeorum persecutionem, donec ueniat hora eius regnandi in cruce.
Qui quêrebant Dauidem a Michola delusi re infecta reuertuntur ad Saulem.
In discipulos Christi baptismi gratiam prêdicantes Iudeorum furit dementia, sed qui in flagellis pro Christo susceptis gaudebant, cogi nequeunt, ut ipsum negent, et illi spe sua decepti ad infidelitatem suam redeunt.
III.
Dauid fugiens uenit ad Samuelem.
Christus litteram occidentem uitans aperit spiritalem sensum prophetarum, qui aduentum suum prêdixerant.
Missi Dauidem comprehendere, coeperunt prophetare.
Et satellites Iudeorum missi ut Christum capiant, uerbis eius stupefacti redeunt et aiunt: Nunquam homo sic locutus est
.
Dauid fugiens ab Achimelech sacerdote accipit panes sanctos et gladium Goliê Gethei.
Christus fugiens Iudeorum perfidiam, a sacerdotio eorum amouet gratiam panis in corpore suo sanctificati, porrigitque discipulis. accipit gladium quo Golias periit, ut in eo uincat etiam nationes idolis deditas, et Iudeis incredulis nihil prosit ablata diabolo potestas.
Dauid fugiens ad Achim Getheorum regem insaniam simulat.
Et discipuli Christi a Iudeis repudiati transeunt ad gentes, et dum insanire putantur aiunt: Nos stulti propter Christum, sed stultum dei sapientius est hominibus.
Achis interpretatur frater meus.[*] Et dominus ait: Qui fecerit uoluntatem patris mei qui in cêlis est, hic frater meus et soror et mater mea est.
Gethei dicuntur torcularia.
quia gentiles conuersi fuderunt sanguinis sui mustum pro confessione nominis christiani instar torculorum.
Venit Dauid ad speluncam Odollam. Illic sui ad ipsum conueniunt. Deinde a Gad propheta monitus uenit in terram Iuda.
Odolla interpretatur testimonii approbatio. Ostendere se coepit Christus ad speluncam
.i. obscuritatem scripturê prophetarum de se testantium.
Deinde uenit in terram Iuda
.i. ad populum confitentem se et Nouê legi adhêrentem.
ad quam sui conueniunt.
Sui enim sunt qui in ipsum credunt.
Sacerdotes Nobê a Saule cêduntur.
quia Christo in carne ueniente perire debebat Iudeorum sacerdotium.
Abiathar Achimelechi filius fugit ad Dauidem et ab eo benigne est susceptus.
quia Christus sacerdos in êternum ne Iudeos quidem ad se uenientes repudiat, nemini claudens ianuam salutis.
IIII.
Ceila a Palestinis obsidetur, a Dauide liberatur.
Ceila interpretatur sustollens se ipsam.
Fideles persecutionem passi ab idolatris a Christo liberantur et ad cêlum tolluntur donati corona martyrii.
Dauid uenit in Ziph
.
Quia ad quem uenit Christus, hic affectibus floret piis, et germinat operibus uirtutum.
Sed quoniam multi etiam a perfectionis
culmine corruunt,
Dauid a Zipheis
proditur, et a Saule circumdatur. Sed Saul quum audisset hostes in
regnum irruisse a Dauide recessit.
Christus ad Iudeos uenerat, ex quibus Iudas
Zipheus erat, dum apostolatus dignitate floreret, sed uitio subuersus
uendidit Christum Iudeis. qui quum ipsum comprehendere parati essent,
timuerunt plebem et recesserunt.
quod interpretatur
oculus tentationis.
[*]
Et Christus dominus ductus est in desertum, ut tentaretur a diabolo, tunc diabolus tentauit illum per oculum tentationis, quum ostenderet ei regna mundi.
Dauid latet in spelunca, Sauli oram clamidis abscindit, et Saul desinit eum persequi.
Christus latebat in obscuritate Veteris scripturê, in qua Iudei cêcutiebant. Sed illis quos conuertit ostendit oram clamidis abscissam .i. sensum Scripturê spiritalem, et agnoscere coeperunt Saluatorem.
Samuel moritur, et Dauid venit in Pharam.
Vaticinia de Christo finem accipiunt, et Euangelium inter ferocissimas gentes uulgatur.
Phara enim ferocitas interpretatur.
Dauid in Nabalem iratus, per Abigailem eius coniugem placatur.
Christus oderat idola colentium fatuitatem. perire merebantur nisi deus exaltasset ancillam suam Virginem immaculatam, ipsam filii sui constituens matrem, ut ipsius meritis placaretur Christus, et conuerteretur mundus, et fatuitas in sapientiam mutaretur.
V.
Mortuo Nabale Dauid Abigailem sibi coniunxit.
Extirpata idolorum stultitia Christus ecclesiam sibi sponsam fecit, et quê demoniis seruiebat, facta est uxor Christi per fidem.
Dauid superinduxit
Achinoen.
hêc interpretatur fratris decus.
fratres Christi Iudei erant. ex his elegit Apostolos, qui ipsum prêdicando et exaltando facti sunt eius decus.
Saul iratus Dauidi Micholam eius sponsam tradidit Phalto.
diximus per Michol baptismum significari. Phalti autem interpretatur liberatus.
Iudei ergo quanuis Christo infensi auertere ab illo niterentur sponsam eius ecclesiam baptismo consecratam, tradere tamen illam non poterant nisi per baptismum liberato. Fidelium enim coetu constat Christi ecclesia.
Saul Zipheis prodentibus Dauidem obsedit in colle Achillê.
Achila >sic< interpretatur susceptio eius. Ziphei ergo .i. florentes non uirtute sed malicia accusant Christum coram principibus Iudeorum, et illi uitê eius insidiantur, et eiusdem susceptores persequuntur.
Dauid noctu ingressus tentorium Saulis, tulit cyphum et hastam, ipsum uero interimi prohibuit. ob hoc Saul placatus abiit.
Ingreditur Iesus Saulis tentorium, dum aperit Iudeis abdita Scripturarum, et sensuum noctem sua expositione facit lucescere. Saulem dormientem non permittit interimi, Iudeos incredulos non statim punit, sed interim donec conuertantur, aufert ab eis cyphum et hastam. quia nec calicem sanguinis domini bibere nec hasta defensionis ueritatem tueri possunt qui
adhuc non credunt. Saul hoc uidens placatus abiit. Iudei quippe, qui dormiunt, placari nequeunt: qui uident, illi placantur. Non enim uiderent, nisi crederent: increduli cêci sunt.
Dauid proficiscitur ad Achim in Palestinam et habitat in Sicelech et ipsos Palestinos occulte prêdatur.
Transit Christi prêdicatio ad gentiles et Christus habitat in
Sicelech, quod interpretatur defecatio uocis
adductê, hoc est habitat in illis, qui uocem extenuant in
consensione unius dei, quam dilatauerant in plurimorum deorum cultu,
et errorum suorum fecem expurgantes, ueritatis puritatem
admittunt. Tum autem Dauid occulte prêdatur Palestinos, quum Christus
intimis inspirationibus ad se trahit peccatores, siue incredulos
gentiles.
Palestini armantur in Saulem,
Romani in Iudeam.
Periit Saul cum filiis.
Infideles Iudei, non recipientes Christum, lapsi sunt in interitum sempiternum.
Fleuit Christus prêuidens eorum euersionem,
sicut Dauid Saulis necem et Israhelitarum cladem.
Palestini ascendunt in Iezrahel, i. e. gentiles accesserunt ad uidentes deum. Sic enim interpretatur Iezrahel. Videntes autem deum dicuntur prophetê. Porro uincere aliter Iudeorum errorem non potuissent, nisi Scripturarum veterum autoritate eos refellissent. Suo illos telo confoderunt.
VI.
Dauid rediens in Sicelech comperit eam
ab Amalechitis uastatam, et uxores suas inde captiuas
abductas. currit post inimicos, et recuperat prêdam.
Sicelech interpretauimus esse gentiles conuersos. Ad quos Christus rediens inuenit heresum
incursionibus subuersos. et uxores suas .i. ecclesias, alias abisse
post Arrium, alias post Photinum aut Manicheum, et cêtera perfidiê
monstra. Sed cum ueritatis prêdicatoribus consurgens subiugauit
errores et recuperauit prêdam, et ecclesiê quê iam dicebantur Arrianê,
factê sunt christianê.
Et reuersus est in
Sicelech .i. ad conuersos suos in
fide solidandos.
Israhelitê in Gelboe prostrati ceciderunt, et
Saul cum filiis periit, et ciuitates a Palestinis occupatê sunt. Et
Iabitê sepelierunt Saulem cum filiis.
Gelboe sonat aceruum
pluuiarum. In aceruo pluuiarum gratiê
diuinê gentes ad Christum conuersê uictoria potitê sunt, et Iudei in
suê incredulitatis obstinatione perierunt cum filiis .i. cum omnibus
erroris sui sectatoribus.
Ciuitates
occupatê
.i. ecclesiê a christianis
êdificatê.
Sed Iabitê .i. intelligentes,
Iaba enim intelligentia dicitur,
Saulem et filios eius sepelierunt: quia gentiles Scripturê sensum bene
intelligendo dixerunt, Lex et prophetê usque ad Ioannem.
Dauid dolore afficitur ob interitum Saulis et Ionathê et populi Isrêl.
Quia Christus flebat eos perire, pro quibus ipse mortem passurus aduenerat. mortis eorum autorem
diabolum interimi iubet dum eius potestatem sua passione compescit.
VII.
Dauid ascendit in Hebron, ungitur in regem, benedicit Iabitis, qui sepelierunt Saulem.
Hebron dicitur uisio sempiterna. In hac uisione Christus regnat. Benedicit Euangelii doctoribus, qui finem statuerunt Legi, quê ipsum venturum significabat quêque finiri debuit, quum ipse uenisset.
Filius interim Saulis Isboseth biennium
regnat in Ierusalem Abnero autore.
Quia Iudei post Christi passionem regnarunt,
donec a Romanis deleti sunt.
Et hoc Abnero autore,
i. e. diabolo, qui regnantes obcêcabat, ne Christo crederent. Abner enim interpretatur lapis lucidus. Lucidus quippe erat ante
peccatum, postea obstinatione induruit ut lapis. Iesboseth autem interpretatur coêquatus mihi. Quia Iudei submittere se Christo noluerunt, quasi
pares illi.
Dauid regnat in Hebron annos septem.
Per septenarium uniuersorum summa
denotatur.
Semper enim Christus in uisione regnat êterna, quod
est in Hebron
. Adduntur menses
sex, fortasse quia in sexta êtate apparuit nobis in homine
assumpto.
Abner, Isbosethi dux, et
Ioabus, dux Dauidis, inter se pugnant. Superior tamen euadit
Ioabus,
quia Legi prêualet
Euangelium.
Neque enim Ioab semper in malam partem est
accipiendus.
Asahel tamen, frater Ioabi, ab Abnero
interficitur.
Asahel uidens deum designat. Multi enim fidei oculis uident deum, sed
uoluptatibus superati prêcepta fidei non sequuntur.
Hos Abner, i. e. diabolus, in êternum trahit interitum, si in
tempore non se correxerint. Sepelitur in Bethlem, i. e. in ecclesia
tanquam fidelis. Quia de occultis
ecclesia non iudicat, licet ille dei iudicio damnetur.
Ioab reuertitur in Hebron,
i. e. fidelis post carnis uel diaboli pugnam
uictor ad cêlestium contemplationem redit.
In Hebron Dauidi nascuntur filii.
Qui enim Christi diuinitatem humanitatemque
recipiunt, filii dei uocabuntur, non ex sanguinibus, sed ex deo
nati.
Isboseth cum Abnero rixatus restituit Dauidi
Micholam et Abnero autore Israel, i. e. omnes reliquê tribus,
receperunt Dauidem regem.
Isbosethus,
qui coêquatus dicitur, Iudeum designat
prius superbum, qui deinde contra Legem, quam non intellexerat,
indignatus, currit ad baptismum, quod est Dauidi restituere
Micholam. Et Abner,
qui hoc loco Legem significat, quum et
ipsa sit lapis lucidus, in tabulis
lapideis digito dei descripta, omnibus per spiritalem sui sensum
suadet, ut se Christo regi submittant, si salui esse cupiunt.
Isbosethum filii Renon dormientem interimunt,
caput afferunt Dauidi in Hebron et ipsi Dauidis iussu
interficiuntur. Et caput Isbosethi in Hebron sepelitur.
Isbosethum Iudeum ad Christum conuersum diximus,
sed plerique conuersi erroribus postea ab hereticis implicati
sunt.
Renon enim
ecclesia uel congregatio
interpretatur. De qua in psalmo dicitur: Odiui ecclesiam
malignantium et cum impiis non sedebo
.
Qui tunc caput interempti ad Dauidem deferunt, quum se
de sectê suê multiplicatione iactant. Sed ob hoc iustius ipsi
Christi iudicio damnantur. Tunc autem et caput interempti sepelitur,
quum error illorum finem accipit. Et id quidem in Hebron, ut ubi deus
uidetur, inde fugiat diabolus.
Dauid uenit in Hierusalem, expulit Iebuseos,
arcem Syon muniuit et appellata est Dauidis ciuitas.
Hierosolyma interpretatur pacifica uel uisio pacis. Quia Christus uenit in pace, et deus homo factus
est.
Expulit
Iebuseos qui interpretantur conculcatio
mea.
Quia non possunt habitare
cum Christo qui dei mandata contemnunt et arrogantiê suê pedibus
conculcant.
Syon muniuit, i. e. ecclesiam ueritatis doctrina
firmauit, et uocari coepit ecclesia Christi.
VIII.
Hyram, rex Tyri, mittit Dauidi materiam ad domum
êdificandam.
Hyram vigilantem
significat, Tyrus fortitudinem.
Qui Christo uigilat, rex Tyri est, quia in tentationibus fortis est.
Prêmittit Christo materiam bonorum operum ad construendam êternam
domum in cêlis.
Dauid accipit adhuc alias uxores.
Quia Christus multas nationes fidei unius consortio sibi copulauit.
Palestinos vicit in Raphidim. Iterum eos in se insurgentes eodem loco
concidit.
Palestini designant gentiles idolatras.
Raphidim interpretatur tentatio uel laxê
manus.
Gentiles cum Christo pugnabant, quum christianos persequerentur. Sed
dum tentant Christi nomen delere et ad martyres perdendos laxant
manus, uicti sunt. Quia uisis miraculis conuersi sunt. Et rursum a
Christo cêsi sunt, quum pro Christo mori non dubitarent. Et qui
multos contra Christum occiderant, iam et ipsi pro Christo mortem
subire non detrectabant.
Dauid reduxit arcam a Palestinis redditam.
Quia Christus reparauit gratiam, primorum parentum culpa amissam.
Tunc autem arca a Palestinis Dauidi redditur,
quum gentiles conuersi Christo obedire incipiunt.
Oza arcam tetigit et mortuus est.
Quia sacra manibus contrectare sacerdotibus licet, aliis non licet.
Qui non consecratus hostiam sanctam palpat, animê mortem incurrit,
sicut Oza corporis.
Arca primum ducitur in domum Obededon, et ei prospere cêdunt omnia.
Quando Christi sacramentum reponitur in domo cordis
Obededon, i. e. seruientis ruffo,
id enim Obededon interpretatur, in domo animê
seruientis Christo ruffo, cui dicitur
: Quare rubrum est indumentum tuum?
--- tunc anima illa
uirtute sacramenti illius prosperatur. Nam a peccatis prêteritis
purgatur, a prêsentibus abstinet, a futuris cauet et uirtutibus
proficit.
Demum arca ducta est in Hierusalem et postea sub Salomone pacifico in
templo collocata.
Quia de Christi sacramento est dictum: In pace inuentus est
locus eius
, et: Beati pacifici, quoniam filii dei
uocabuntur.
Regem ante arcam domini ludentem derisit uxor et sterilitate damnatur.
Christum irriserunt Iudei, et bonorum fonte contempto uirtutis fructum proferre nequiuerunt.
Templum dei êdificare non Dauidi permittitur, sed eius filio Salomoni. Quia ille bellator fuit, hic pacificus.
Pacifici ergo dei templum sunt.
Vterque prê se fert personam Christi.
Sed in Dauide Christus est disputans cum Iudeis et contendens cum
gentibus: in Salomone in cruce moriens, ut corporis sui sacrificio nos
deo reconciliet et in triduo excitet templum Iudeorum perfidia
destructum.
Et pulchre hoc quidem Nathan nunciare inducitur.
Nathan enim interpretatur donans donum uel
donatus gratiê.
Non enim nostris meritis hoc factum est, sed per gratiam spiritus
sancti diuinêque largitatis donum.
Sed nunc ad Dauidem, unde discesserat, redeat oratio.
Dauid cecidit Palestinos, a Moabitis exegit tributum et a
Syris. Fregit Adadezerum, regem Sobê, equos eius subneruauit et cum
spoliis uictor Hierosolymam rediit.
Palestini
ore contundentes interpretantur.
Hos Dauid cêdit, quia Christus maledicos damnat.
Moabitê de patre genitos sonant.
Syria in sublimitatem
transfunditur.
De deo patre omnes geniti sumus, quia ipse creator omnium. Syri autem
sumus, quum superbia efferimur. Ab omnibus Christus obedientiê
tributum exigit et humilitatis, ut deum patrem confitendo ab illo nos
creatos esse testemur et Christo obediendo gratiam referamus
Saluatori.
Adadezer prêcipuus separator
interpretatur, Soba serra secans.
Separatores nostri heresiarchê fuerunt, serra erroris desecare
nitentes quod catholicê ecclesiê adhêrebat per fidem. Sed Christo
uincente illi perierunt.
Christus enim equos eorum, i. e. argumenta, quibus confidebant,
ueritatis gladio subneruauit eaque concidere fecit, ostendens nullam
esse in eis uim, qua nixa stare possent.
Et cum spoliis, i. e. cum conuersis, qui prius auersi erant, rediit in
domum pacis, destructo errore, qui ueritati re pugnabat.
Tunc conuersi deo gratias agunt.
Ideo Thou, rex Emath, gratulatum misisse Dauidi dicitur de uictoria
aduersus Adadezer.
Thou amens uel
errans dicitur, Emath formidans
eos.
Ante enim filii formidinis et erroris erant, postquam resipuerunt, iam
non erant Thou neque Emath, sed ueraces in credendo et audaces in
Christum confitendo.
Dauid percussit Idumeos.
Idumei interpretantur ruffi, rubei, terreni, sanguinei: ruffi iracundos significant, rubei inuidia inflamatos, terreni eos, qui terrenarum rerum curis implicati, nihil de cêlestibus cogitant, sanguinei crudeles, quos nulla mouet erga proximos pietas. Tales Idumeos iustus iudex in malo perseuerantes damnat.
VIIII.
Dauid Miphibosetum, Ionathê filium, bonis paternis donat et mensê suê participem facit et Sibam seruum cum filiis terram eius colere iubet.
Miphiboseth os confusum, os uerecundum interpretatur.
Qui de malo erubescit, haud facile ad peccata prolabitur. Et quoniam talis erubescentia de dono spiritus sancti uenit, ideo Miphiboseth est filius Ionathê, qui columbê donum interpretatur.
Siba agros eius cum filiis colere iubetur.
Siba interpretatur conuersio.
Conuersionis filii sunt sensus nostri. Quum ad deum conuertimur, de peccato uerecundamur et sensus a turpi uoluptate auersos ad excolendum animê agrum compellimus, et ubi abundabat peccatum, superabundat gratia. Atque ita mensê Christi efficimur participes, corpori et
sanguini eius communicantes.
Annon, Ammonitarum rex, male accipit Dauidis legatos. Ioab, aduersus
eum missus, percussit Syros, eius conductitios. Dauid quoque percussit
Syros, ab Adadezero missos, et Sobabum principem militiê interemit.
Christus, Dauid noster, misit legatos suos apostolos ad gentiles
conuertendos. Sed Annon, qui interpretatur
gratificationi murmurans,
Ammonitis autem imperans, qui interpretantur
comprimentes me murmurare infideles coeperunt et eos
persequi et per milites suos comprimere. Sed
Ioab, qui interpretatur inimicus, hoc est
diabolus percussit Syros, i. e. superbos.
Syria enim in superbiam uertitur.
Quia persecutores aduersum christianos potestati diaboli traditi
erant.
Hos et Dauid noster damnat: ideo et ipse cêcidisse Syros refertur,
qui ab Adadezero missi erant, i. e. a separatore, qui a Christo
separat. Hi sunt uel heretici, uel demones uel idolatrê
persecutores.
Sobabum Adadezeri ducem, interimit.
Damnat enim Christus morte êterna eos qui suppliciis afficiunt
Christianos, nisi et ipsi conuertantur. Soba
enim serra secans interpretatur.
Ioab uastat fines Ammonitarum et obsidet Rabbam.
Quia diabolus humani generis inimicus, genti infideli dominatur et
idem obsidet Rabbam.
Rabba interpretatur
iudicium. Nam et illos diabolus infestat, qui iudicio in
bonis malisque discernendis utuntur, dum nititur mentem eorum
peruertere.
Dauid cum Bersaba Vriê adulterium committit et ipsum Vriam occidi
facit. Penituit illum, et deus mortis êternê poenam in poenam
prêsentium aduersitatum commutauit. Viduam Bersaben Dauid duxit
uxorem.
Absit, ut Dauidem peccantem Christi personam gessisse dicamus, qui
peccatum non fecit, nec dolus inuentus est in ore eius. Citra peccatum
tamen fortasse non inepte intelligere possumus Bersaben Sanctam
scripturam esse.
Bersabe enim interpretata est
fons septimus, fons iuramenti, puteus satians, puteus
saturitatis. In ea est fons septimus, i. e. fons quietis et
fons iuramenti, i. e. pactum êternê salutis prêcepta eius moralia
seruantibus; puteus satians et puteus saturitatis, de quo satiantur
qui fide plena ad eum accedunt. Quê enim alia scriptura id efficere
potest, ut satiet, nisi ista, in qua est êternê beatitatis
promissio?
Scriptura ista Vriê erat uxor. Vrias
interpretatur lux mea dei, siue lumen meum domini, uel dominus
ignis meus, aut dominus incendium meum. Sola est enim quê
mentem credentis illuminat, sola quê ipsam charitatis igne accendit.
Illuminatorum igitur et charitate ardentium uxor est Bersabe.
Hanc adamauit Christus dicens: Scrutamini Scripturas, ipsê
enim sunt quê testimonium perhibent de me
.
Huius primogenitus filius mortuus est, secundus regnauit.
Primi Iudei incredulitate perierunt, secundi gentiles in fide Christi
dominantur.
Amisit ipsa primum uirum Iudeos, et secundo iuncta est Christo, qui
non uenit soluere Legem, sed adimplere. Seponamus interim crimen
adulterii et homicidii a Dauide nostro, et inueniemus: quia Bersabe
adultera erat sub Iudeis, ipsam non recte obseruantibus, postea,
Vria mortuo, i. e. dei luce in Iudeis
extincta, iuncta est Christo domino, et per eum genuit filios, qui in
illa Christum prophetatum fide receperunt.
Aduersa patitur Dauid: et Christus a iuuentute sua in laboribus
fuit. Ex hac genitus est Salomon pacificus, quia ipsa nasciturum
prêdixit saluatorem.
Ioab expugnaturus Rabbam uocat Dauidem, illi
cêdens uictoriê gloriam.
Diabolus quippe tentare potest conuersos, qui dicuntur
Rabba, uincere non potest, nisi ipsi consenserint, ut
uincantur. Christus autem tunc conuersos superat, quum ipsi non sinunt
superari se a diabolo.
Hinc Dauid tulit regis diadema, populum serra disecuit et carpentis contriuit.
In quibus uidelicet ante conuersionem regnabat diabolus, post conuersionem regnat Christus. Qui tunc serra secantur et carpentis conteruntur, quum per supplicia ad martyrii gloriam perueniunt. Et tunc Dauid reuertitur Hierosolymam, quum Christus martyribus suis largitur pacis êternê coronam.
X.
Ammon, Dauidis filius, uitiat Thamaram, Absalonis sororem, et rex ex
eo tristatur.
Ammon interpretatur filius populi
mei. Hic mihi uidetur personam habere apostolorum, qui filii
erant Hebreorum.
Hi prius adamauerant Thamaram, Absalonis sororem, i. e. synagogam
Iudeorum.
Thamar enim dicitur amara, quod
illi conuenit, quê adhuc sub maledicto erat.
Quam postquam apostoli cognitam refutarunt sequentes Christum, Iudei
eos persequi coeperunt.
Horum Iudeorum personam Absaloni tribuendam
censeo, quum patris luctus interpretetur. De quibus pater
per prophetam queritur dicens: Filios enutriui et exaltaui et
ipsi spreuerunt me.
Displicuit Christo suscitata seditio aduersus apostolos, et ait:
Si me quêritis, sinite hos abire
.
Absalon, i. e. pharisei fugiunt in Gessur,
quê interpretatur applicans lumen. Hêc est Lex, quê
rite intelligentibus applicat lumen ueritatis, non intelligentibus
tenebras erroris. Tunc ergo Iudei fugerunt in Gessur, quum nihil
spiritaliter intelligentes clamabant: Legem habemus, et
secundum legem nostram debet mori.
Ioab, qui dicitur inimicus,
blanditur Absaloni, i. e. Iudeos per blandimenta decipit et eos per
mulierem Thecuitem cum Christo reconciliare nititur: per somnia
terrens uxorem Pilati, ita ut illa suaderet marito dimittere Christum.
Thecua tuba interpretatur.
Pilati itaque coniux tuba erat, quam inflabat Ioab inimicus, ut
passionem Christi, orbi salutiferam futuram, impediret.
Absalon autem incendit Ioabi messem, quando Iudei non consenserunt
dimitti Christum, sed cruci figi.
Absalon deinde regnum auferre nititur Dauidi patri.
Quia Iudei de Christo dixerunt: Nolumus hunc regnare super
nos,
et: Qui se regem facit, contradicit
Cêsari.
Absalon abutitur concubinis patris, h. e. Iudei peruertunt sensum
Veteris scripturê, litteram quê occidit sequentes, non spiritum qui
uiuificat.
Fugit Dauid Absalonem:
Et Christus Iudeos fugiens per medium illorum ibat, quia nondum
uenerat hora eius.
Mittitur Ioab cum exercitu contra Absalonem. Semper Ioab contra impios
mittitur:
quia impii semper sub potestate diaboli sunt.
Defecit Absalonis uirtus, et per capillos implicatus a Ioabo
transfigitur.
Iudei erroribus implicati diabolo subduntur.
Dauid luget Absalonem:
Christus deflet Iudeos et pro illis solicitus
orat patrem, ut ignoscat eis.
Et quoniam Christi mysteria diuino succedebant consilio, ideo Absalon
secutus dicitur consilium Chusi, qui interpretatur arcanum siue profunditas. Iudicia enim dei abyssus multa.
Achitophel uero, quia Chusi consilium suo prêlatum uidit, suspendio
sibi uitam eripuit.
Hic est Iudas, qui tradens sanguinem iustum, quum
se peccasse animaduerteret et coapostolos suos sibi prêponendos
sciret, de uenia desperans, suspendit se et crepuit medius.
Porro Achitophel non solum facto Iudam figurabat, sed etiam nomine. Interpretatur enim frater meus ruens.
Nam qui apostolus Christi erat, proditor factus est Christi et corruit in infernum.
Cêterum, quum fugeret Absalonem, Dauid cliuum oliuarum flens ascendisse dicitur:
et Christus fleuit super Hierusalem, uidens futurum eius excidium.
XI.
Venit ad Dauidem Siba cum muneribus et dominum suum Miphibosetum
accusauit defectionis. Quamobrem Dauid asscripsit ei bona domini
sui.
Sibam diximus interpretationem
conuersi habere.
Conuersus ad Christum sortitur domini sui bona. Sic gentiles conuersi
sortiti sunt bona êterna, Iudeis ante promissa.
Quos Iudeos Miphiboseth hoc loco
figurauit. Os enim confusum interpretatur.
Est autem confusio etiam ad mortem
, ut ait Scriptura.
Dauid uenit in Baurim et patitur maledicta
Semei.
Baurim
interpretatur electi.
Venit Christus inter electos suos discipulos et
maledicitur ei a Iudeis.
Quos ideo designat
Semeus, quia interpretatur: audi mihi. Hoc illis congruit, qui suam, non
dei uoluntatem sequuntur.
Victo Absalone Dauid reuertitur in
Hierusalem.
Christus confusis Iudeis per resurrectionem suam redit ad patrem, ascendens in cêlum.
XII.
Dauidi a prêlio uictori reuertenti prima occurrit tribus Iuda.
Et Christo gentiles, per prêdicationem apostolorum conuersi, primi occurrerunt non passibus, sed fidei confessione, quê dicitur Iuda.
Occurrit et Siba cum filiis, qui et ipse (ut dictum est) interpretatur conuersus. Occurrit et Miphiboseth, sed habitu tristis, et expostulauit in Sibam seruum, qui per dolum sua prêripuerat.
Miphiboseth Iudeos significare diximus.
Qui quoniam occurrisse Christo dicitur, de his, qui conuersi fuerant, intelligere debemus, alioquin Christo occurrere non potuissent. Iudei isti dolebant hêreditatem suam translatam esse ad gentiles. Christus uero, qui non erat acceptor personarum, sed meritorum, ibi diuidi iubet hêreditatem, ubi êqualem uidet fidem.
Berzelaum Galaditem, ut secum habitaret, inuitauit Dauid, sed ille excusauit se et reliquit ei Chamaam filium, quem Dauid gratanter accepit.
Berzelai dicitur fortitudo mea, Chamaan fidelis uel fidelitas populi interpretatur.
Fortitudinis quippe filius est qui fideliter credit. Hêc est enim uictoria (ut apostolus ait), quê uincit mundum, fides nostra.
Et talem quidem Christus amplexatur, ut Dauid Chamaam.
Altercantur tribus Isrêl cum tribu Iuda.
Hodie quoque infideles Iudei cum christianis contendunt.
Iuda est quicunque confitetur Christum.
Seba seditionem mouit contra Dauidem.
Seba interpretatur
eloquentia.
Seba igitur heresiarchê sunt, qui eloquentiê suê uiribus freti aduersus Euangelii fidem latrabant.
Rex ingressus Hierosolymam concubinas ab Absalone pollutas a se separat.
Concubinas Dauidis Vetus testamentum diximus significare.
Quod quia a plerisque Iudeorum male intellectum erat, ab Absalone
pollutum dicitur, quod Christus Euangelio succedente exclusit.
Dauid ducibus prêcipit, ut persequantur Sebam, seditionis autorem.
Et Christus ecclesiê suê doctores dedit, qui ueritatis argumentis
persecuti sunt hereticorum errorem.
Ioab Amasam per amiciciê simulationem peremit et cum Abisa fratre
Sebam obsedit in oppido Abela.
Amasa (ut supra est dictum) interpretatur
indignans ei.
Et in Prouerbiis dicitur: Stultum interimit
iracundia
. Blanditur iracundis diabolus, ut uindictam
appetant, et sic deceptos in êternum trahat interitum. Seba obsidetur
in oppido Abela, quê interpretatur commissio eius. Tunc hereticus in
Abela obsidetur, quum ab his, quibus diuino nutu commissum est,
impugnatur. Mulieris prudentis suasu occiditur, quum Diuinê
scripturê conuincitur testimoniis. Et tunc ab eius persecutione Ioab
recedit, quum iam illum sua obstinatione damnatum uidet.
Famem triennem sustinet populus pro Saulis crimine, qui contra Iosuê
iusiurandum occidit Gabaonitas. Dauidis iussu satisfactum est
Gabaonitis, septem hominibus traditis de genere Saulis, in quibus duo
filii erant Saulis ex Respha coniuge. Hos illi suspendio
necauerunt. Respha ab eis non recessit, donec sepelirentur.
Gabaon interpretatur uallis
moestitiê, Saul abutens,
Respha currens uelox.
Saul abutens foenerator est. Domestici Saulis foeneratoris hêredes
sunt, qui et Resphê filii sunt, i. e. auaritiê. Quê ideo
uelociter currens dicitur, quia cito eos ditat, qui
foenore non abstinent. Sed quoniam foenore parta restitui debent
spoliatis, qui Gabaonitê, hoc est uallis
moestitiê, appellantur, quia supra sortem usuram soluendo
tristantur, noster ergo Dauid Christus tradit illis foeneratoris
hêredes, qui male partam hêreditatem dispensare neglexerunt. Et ipsi
eos suspendere dicuntur, quia ipsorum causa damnantur. Respha,
i. e. auaritia, mater usque ad suspendium eos comitatur. Quibus
damnatis fames cessat in populo, quia sublata usura et illicitis
contractibus legis poena repressis, cessat auri sacra fames, ex qua
omne malum oriri solet.
In prêlio cum Palestinis commisso Iesbenodob Palestinus percussurus
Dauidem exceptus est telo Abisai et interemptus.
Iesbenodob interpretatur coêquatus mihi
spontanee. Abisa dicitur pater
salutis.
Palestini igitur, i. e. gentiles idolatrê, impugnabant religionem
Christi, et Iesbenodob, aliquis eorum imperator, christianos cêdendo
putabat se êqualem esse deo. Abisai autem telo, qui est pater
salutis, percussus periit, ob errorem et sêuitiam ad inferos
damnatus.
Dauid ultra non est permissus ire in prêlium,
i. e. christianorum
persecutio ab idolatris fuit aliquantisper intermissa.
Secundo bello Sabochus interemit Zaphum.
Saboch interpretatur irretinens conuersio, Zaph illuminatio.
Mihi uidetur Saboch iste eum designare conuersum, qui uel adhuc de
religione dubitat uel a peccatis non abstinet: ideo irretinens
conuersio dicitur, et fidei lumen, quod est
Zaph, in se interimit.
Quia fides sine operibus mortua est, et de fide dubitans infidelis est.
Tertio bello Adeodatus interimit
Goliam.
Adeodatus Latinum nomen esse, non Hebreum puto, et eos
significare, qui per fidem ex deo nati
dicuntur.
Hi Goliam interimunt, dum superatis diaboli
tentationibus deo uiuunt.
Quarto bello Ionathas, Samê filius, hominem
XXIIII digitos habentem interficit.
Ionathas (ut dictum est) spiritus sancti donum significat.
Et
quoniam sextus digitus in manibus et pedibus naturê superfluitas est,
ideo talem hominem superat Ionathas. Qui
enim spiritus sancti charismata possidet, superflua abiicit et, tantum
necessariis contentus, deo seruit.
XIII.
Dauid ab omnibus inimicis liber gratias agit domino: morti proximus psalmos decantat, futura de Christo prêdicit.
Et Christus in Euangelio: Gratias tibi
inquit
ago, pater, qui abscondisti hêc a sapientibus terrê et
reuelasti ea paruulis.
Idem hymno dicto ascendit in montem
oliuarum et de sua passione et resurrectione futura discipulos
prêmonet et de secundo suo ad iudicium aduentu.
Dauid numerando populos peccat, et pestilentia uastat regnum:
penitendo et orando sedauit dei indignationem.
Christus humani generis peccata assumpsit, supplicia patitur, orat pro populo patrem, et perfidiê pestilentia fidei illustratione fugatur.
Dauid statuit altare domino in area Areunê, quam emit. Obtulit
holocausta, et deus propiciatus est terrê.
Christus obtulit corporis sui holocaustum in ara crucis. Ara ista
posita fuit in area Areunê. Areuna
interpretatur arca uel repositio, quia
crucis mysterium in arca consilii diuini repositum erat ab initio. Vel
in arca aut area, i. e. in hoc mundo, quem a deo alienatum Christus
suo sanguine redemit et ecclesiam suam in eo êdificauit.
Dauidem senectute frigentem Abisach, Sunamitis puella, suis amplexibus
calefacit.
Abisach interpretatur patris
mei incensum uel patris mei holocaustum.
Abisacham hanc Mariam uirginem matrem esse existimo, cuius precibus
Christus dominus, nobis iratus, placatur et amore erga genus humanum
magis incalescit. Ipsa patris incensum est, dum orat, iuxta illud:
Oratio mea sicut incensum in conspectu tuo
. Ipsa patris
est holocaustum, dum sua erga peccatores pietate accensa, deum etiam
patrem illis placat, ut uindictam differat et penitentiam expectet
peccatorum.
Dauid non cognouisse eam dicitur, quia uirgo peperit et uirgo post partum permansit.
XIIII.
Postremo Adonias, Dauidis filius ex Agita, appetit regnum, sed uota
eius frustrantur, Salomone in regnum succedente.
Adonias domini donatio interpretatur,
Agith festiua uel
solemnis, Salomon
pacificus uel retributor.
Adonias Iudeos figurabat, qui erant domini donatio, quia dicti sunt
populus dei.
Hi Agith, i. e. festorum et solemnitatum, filii erant, dum Lex vetus
uigeret. Sed quoniam Noua quoque lege succedente a ueteribus
institutis et cerimoniis desistere nolebant, ideo regnum expetisse
dicuntur. Succedente autem Salomone pacifico, i. e. lege euangelica,
quê maledictum uertit in benedictionem, dissipatum est Adoniê
ueteris regnum, et nouus Salomon dominari coepit in cordibus populi
fidelis.
Et id quidem Bersabe procurante, hoc est Scripturis futurum
prêdicentibus, et Nathano, i. e. dono
dei, adiuuante. Ergo Salomon, i. e. lex
euangelica, in solio sedit Dauidis et inter credentes regnare
coepit, Dauide iubente, i. e. Christi uirtute, qui talem
nouitatem dedit nobis.
Fugit igitur Adonias, cessarunt uetera,
et Salomon sedit in solio, noua facta sunt omnia.
Dauid moriens dat prêcepta Salomoni, ut deum colat, ut Ioabum puniat,
ut Semeum coerceat, ut Berzelai filios charos habeat. Obiit et
sepultus est in Syon. Regnauit annos XL.
Sic Christus, passioni
proximus, dedit prêcepta apostolis, ut diligantur inuicem, et
potestatem dedit eis contra demonia, quod est Ioabum punire. Iussit
eos Euangelium prêdicare gentibus, quod est Semeum coercere, Dauidi
maledicentem. Berzelai filios charos habere est in fide constantes
dilligere. Berzelai enim (ut diximus) interpretatur
fortitudo.
Dauid sepelitur in arce Syon , quê
interpretatur speculatio.
In illis enim habitat Christus, qui
diuinitatem eius contemplantur et in homine deum adorant.
Dauid
regnauit annos XL.
Sed Christus in terra uersatus est annis XXXIII,
quia longiora sunt Legis veteris tempora quam nouê, quê data est in
fine sêculorum.
Sic mihi Dauidis historiam quam carmine complexus sum, exponere libuit. Siquis huic scripturê magis congrua monstrauerit, eius sententiê adhêrere non me pigebit. Interim et mea contentus ero dummodo a religionis nostrê fide nusquam aberret. Hoc autem a lectoribus nostris postulo, ut inconcinitati uerborum meorum parcant, et ad diuina altius quam a me explanata sunt contemplanda suopte in genio insurgant. Talibus enim occupari, in deo uiuere est. Cui laus et gloria semper. AMEN.
Notê
[*] Gabaa, ut sêpe
iam diximus, sublimis interpretatur, magmas humilitas, bethel domus
dei, saul petitio, ionathas columbê donum dicitur. (Gregorius Magnus, In librum primum Regum expositionum
libri VI, 5:49)
[*] michol aqua
omnis uel ex omnibus. (Hieronymus, Liber
interpretationis hebraicorum nominum CPL 581, p. 36)
[*] achis
uerumtamen uir siue frater meus aut frater uir. (Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum
CPL 581, p. 34)
[*]Quê nimirum
ligna late fruticantis ecclesiê tanto altius bonorum operum flore
siue germine, utrumque enim ziph interpretari dicitur, spiritaliter
fecundata prêminent quanto huius mundi studiosius gaudia cuncta
deserunt. (Beda Venerabilis, In primam partem
Samuhelis libri IV. Nomina locorum CPL 1346 4:23)
[*] Vel certe
quoniam de 'vineis Engaddi botrus' hic florens esse nominatur,
'Engaddi' autem interpretatur oculus tentationis meê, si quis est,
qui intellectum habere potest, quomodo 'tentatio est vita hominis,
quê est super terram', et intelligit, quomodo quis in Deo eripitur a
tentatione, et qui agnoscit qualitatem tentationis suê, ita ut possit
de ipso dici quia 'in his omnibus non peccavit labiis suis coram Deo',
huic 'botrus cypri de vineis Engaddi' efficitur Verbum Dei. (Origenes secundum translationem quam fecit Rufinus:
Commentarium in Canticum Canticorum CPL 198, t. 2, p. 172)
[*] Nabal stultus
abigail dicitur patris exultatio. (Beda Venerabilis,
In primam partem Samuhelis libri IV. Nomina locorum CPL 1346
4:25)
Last modified: Tue Apr 13 23:23:30 Central European Daylight Time 2004