Sen. rhet. contr. 10

Seneca Novato, Senecae, Melae filiis salutem

Quod ultra mihi molesti sitis, non est: interrogate, si qua vultis, et sinite me ab istis iuvenilibus studiis ad senectutem meam reverti. fatebor vobis, iam res taedio est. primo libenter adsilui velut optimam vitae meae partem mihi reducturus, deinde me iam pudet, tamquam diu non seriam rem agam. hoc habent scholasticorum studia: leviter tacta delectant, contrectata et propius admota fastidio sunt. sinite ergo me semel exhaurire memoriam meam et dimittite vel adactum iure iurando, quo adfirmem dixisse me quae scivi quaeque audivi quaeque ad hanc rem pertinere iudicavi.

Pertinere autem ad rem non puto, quomodo L. Magius, gener T. Livi, declamaverit (quamvis aliquo tempore suum populum habuerit, cum illum homines non in ipsius honorem laudarent sed in soceri ferrent), quomodo L. Asprenas aut Quintilianus senex declamaverit. transeo istos; quorum fama cum ipsis extincta est.

(…)

5. LAESAE REI PVBLICAE SIT ACTIO.

Parrhasius, pictor Atheniensis, cum Philippus captivos Olynthios venderet, emit unum ex iis senem. perduxit Athenas, torsit et ad exemplar eius pinxit Promethea. Olynthius in tormentis perit. ille tabulam in templo Minervae posuit. accusatur rei publicae laesae.

(…)

[1] GAVI SILONIS. Infelix senex vidit iacentis divulsae patriae ruinas; abstractus a coniuge, abstractus a liberis super exustae Olynthi cinerem stetit. iam ad figurandum Promethea satis tristis est. [quo] Pro Iuppiter! quem enim melius invocem adversus Parrhasium quam quem imitatus est? Olynthium tantum picturae tuae excipio? nemo, ut naufragum pingeret, mersit. Caeditur: 'parum est' in(quit); uritur: 'etiamnunc parum est'; laniatur: 'hoc' inquit 'irato Philippo satis est sed nondum [in] irato Iove'.

IVLI BASSI. Producitur puer: 'supervacuum est', inquit 'nondum quantum satis sit Prometheo potest gemere'. Vltima Olynthi deprecatio est: 'Atheni(ensi)s, redde me Philippo!' Non est istud donum, sacrilegium est. 'Servus' inquit 'meus fuit'; putes Philippum loqui. Aedem Minervae tamquam castra Macedonum fugiunt.

(…)

[12] Hanc controversiam magna pars declamatorum sic dixit, ut (non) controversiam divideret sed accusationem, quomodo solent ordinare actionem suam in foro qui primo loco accusant. in scholastica, quia non duobus dicitur locis, semper non dicendum tantum sed respondendum est. obiciunt, quod hominem torserit, quod Olynthium, quod deorum supplicia imitatus sit, quod tabulam in templo Minervae posuerit. si Parrhasius responsurus non est, satis bene dividunt. nihil est autem turpius quam aut eam controversiam declamare, in qua nihil ab altera parte responderi possit, aut non refellere, si responderi potest.

(…)

[17] (LATRO) a parte Parrhasii fecit hunc colorem: emptum esse a Parrhasio senem inutilem, expiraturum. si verum, inquit, vultis, non occidit illum sed deficientis et alioqui expiraturi morte usus est. torsit, inquit, tamen: si lucri causa, obice; nempe huius crudelitatis pretium Athenae habent. in argumentis dixit, quan(tum) semper artibus licuisset: medicos, ut vim ignotam morbi cognoscerent, viscera rescidisse; hodie cadaverum artus rescindi, ut nervorum articulorumque positio cognosci possit.

ALBVCIVS hoc colore: calamitosum fuisse, orbum, palam mortem optantem, nec aliter illum Philippus vendidisset, nisi putasset illi poenam esse vivere.

[18] SILO POMPEIVS putabat commodius esse, si hoc animo isset ad auctionem Parrhasius, ut aliquem in hunc usum emeret. poterit enim videri elegisse vilissimum et maxime inutilem.

(…)