Table of Contents

Prudentius

Contra Symmachum 2, 634--640

(…)

En ades omnipotens, concordibus influe terris:
Iam mundus te, Christe, capit, quem congrege nexu
Pax et Roma tenent: capita haec et culmina rerum
Esse iubes, nec Roma tibi sine pace probatur:
Et pax ut placeat, facit excellentia Romae,
Quae motus varios simul et dicione coercet
Et terrore premit. (…)

Hymnus Ad Exequias Defuncti (Cath. 10)

Deus ignee fons animarum,
duo qui socians elementa
vivum simul ac moribundum
hominem Pater effigiasti:

Tua sunt, tua rector utraque,
tibi copula iungitur horum,
tibi, dum vegetata cohaerent,
et spiritus et caro servit.

Rescissa sed ista seorsum
solvunt hominem perimuntque,
humus excipit arida corpus,
animae rapit aura liquorem.

Quia cuncta creata necesse est
labefacta senescere tandem,
conpactaque dissociari,
et dissona texta retexi.

Hanc tu, Deus optime, mortem
famulis abolere paratus
iter inviolabile monstras,
quo perdita membra resurgant:

(…)