====== Prudentius ====== ===== Contra Symmachum 2, 634--640 ===== (...) En ades omnipotens, concordibus influe terris:\\ Iam mundus te, Christe, capit, quem congrege nexu\\ Pax et Roma tenent: capita haec et culmina rerum\\ Esse iubes, nec Roma tibi sine pace probatur:\\ Et pax ut placeat, facit excellentia Romae,\\ Quae motus varios simul et dicione coercet\\ Et terrore premit. (...) ===== Hymnus Ad Exequias Defuncti (Cath. 10) ===== Deus ignee fons animarum,\\ duo qui socians elementa\\ vivum simul ac moribundum\\ hominem Pater effigiasti:\\ Tua sunt, tua rector utraque,\\ tibi copula iungitur horum,\\ tibi, dum vegetata cohaerent,\\ et spiritus et caro servit. Rescissa sed ista seorsum\\ solvunt hominem perimuntque,\\ humus excipit arida corpus,\\ animae rapit aura liquorem. Quia cuncta creata necesse est\\ labefacta senescere tandem,\\ conpactaque dissociari,\\ et dissona texta retexi. Hanc tu, Deus optime, mortem\\ famulis abolere paratus\\ iter inviolabile monstras,\\ quo perdita membra resurgant: (...)