====== Octavia praetexta ====== //stihomitija// **Nero** Perage imperata: mitte, qui Plauti mihi\\ Sullaeque caesi referat abscisum caput.\\ **Praefectvs** Iussa haud morabor: castra confestim petam.\\ **Se**. Nihil in propinquos temere constitui decet.\\ **Ne**. Iusto esse facile est cui uacat pectus metu.\\ **Se**. Magnum timoris remedium clementia est.\\ **Ne**. Extinguere hostem maxima est uirtus ducis.\\ **Se**. Seruare ciues maior est patriae patri.\\ **Ne**. Praecipere mitem conuenit pueris senem.\\ **Se**. Regenda magis est feruida adolescentia.\\ **Ne**. Aetate in hac satis esse consilii reor.\\ **Se**. Vt facta superi comprobent semper tua.\\ **Ne**. Stulte uerebor, ipse cum faciam, deos.\\ **Se**. Hoc plus uerere quod licet tantum tibi.\\ **Ne**. Fortuna nostra cuncta permittit mihi.\\ **Se**. Crede obsequenti parcius: leuis est dea.\\ **Ne**. Inertis est nescire quid liceat sibi.\\ **Se**. Id facere laus est quod decet, non quod licet.\\ **Ne**. Calcat iacentem uulgus. **Se**. Inuisum opprimit.\\ **Ne**. Ferrum tuetur principem. **Se**. Melius fides.\\ **Ne**. Decet timeri Caesarem. **Se**. At plus diligi.\\ **Ne**. Metuant necesse est++**Se**. Quidquid exprimitur graue est.\\ **Ne**. Iussisque nostris pareant. **Se**. Iusta impera.\\