====== Iuv. 3, 232--248 ====== Plurimus hic aeger moritur vigilando (sed ipsum\\ languorem peperit cibus inperfectus et haerens\\ ardenti stomacho); nam quae meritoria somnum\\ admittunt? magnis opibus dormitur in urbe.\\ inde caput morbi. raedarum transitus arto\\ vicorum in flexu et stantis convicia mandrae\\ eripient somnum Druso vitulisque marinis.\\ si vocat officium, turba cedente vehetur\\ dives et ingenti curret super ora Liburna\\ atque obiter leget aut scribet vel dormiet intus;\\ namque facit somnum clausa lectica fenestra.\\ ante tamen veniet: nobis properantibus obstat\\ unda prior, magno populus premit agmine lumbos\\ qui sequitur; ferit hic cubito, ferit assere duro\\ alter, at hic tignum capiti incutit, ille metretam.\\ pinguia crura luto, planta mox undique magna\\ calcor, et in digito clavus mihi militis haeret.