Cyprianus, De bono patientiae

3. Nos autem, fratres dilectissimi, qui philosophi non uerbis sed factis sumus, nec uestitu sapientiam sed ueritate praeferimus, qui uirtutum conscientiam magis quam iactantiam nouimus, qui non loquimur magna sed uiuimus, quasi serui et cultores dei patientiam quam magisteriis caelestibus discimus obsequiis spiritalibus praebeamus. Est enim nobis cum deo uirtus ista communis. Inde patientia incipit, inde claritas eius et dignitas caput sumit. Origo et magnitudo patientiae deo auctore procedit. Diligenda res homini quae deo cara est: bonum quod amat maiestas diuina commendat. Si dominus nobis et pater deus est, sectemur patientiam domini pariter et patris, quia et seruos esse oportet obsequentes et filios non decet esse degeneres.

4. Qualis uero in deo et quanta patientia, quod in contumeliam suae maiestatis et honoris instituta ab hominibus profana templa et terrena figmenta et sacra sacrilega patientissime sustinens, super bonos et malos aequaliter facit diem nasci et lumen solis oboriri, et cum imbribus terras rigat, nemo a beneficiis eius excluditur quominus iustis similiter et iniustis indiscretas pluuias largiatur! uidemus inseparabili aequalitate patientiae nocentibus et innoxiis, religiosis et impiis, gratias agentibus et ingratis dei nutu tempora obsequi, elementa famulari, spirare uentos, fontes fluere, grandescere copias messium, fructus mitescere uinearum, exuberare pomis arbusta, nemora frondescere, prata florere. Et cum crebris immo continuis exacerbetur offensis deus, indignationem suam temperat et praestitutum semel retributionis diem patienter exspectat, cum que habeat in potestate uindictam, mauult diu tenere patientiam, sustinens scilicet clementer et differens, ut, si fieri potest, multum malitia protracta aliquando mutetur et homo in errorum et scelerum contagio uolutatus uel sero ad deum conuertatur ipso monente et dicente: nolo mortem morientis, quantum ut reuertatur et uiuat. Et iterum: reuertimini ad dominum deum uestrum, quoniam misericors et pius est et patiens et multae miserationis et qui sententiam flectat aduersus malitias irrogatas. Quod beatus apostolus paulus commemorans et peccatorem ad paenitentiam reuocans proponit et dicit: an numquid opulentiam bonitatis eius et sustinentiam et patientiam contemnis ignorans quoniam patientia et bonitas dei ad paenitentiam te adducit? tu autem secundum duritiam tuam et cor impaenitens thesaurizas tibi iram in diem irae et reuelationis iusti iudicii dei, qui reddet unicuique secundum opera sua. Iustum iudicium dei dixit esse, quia serum est, quia diu multum que differtur ut homini ad uitam longa dei patientia consulatur. Tunc repraesentatur poena impio et peccatori, quando iam non potest paenitentia prodesse peccati.

Izvor: http://www.kennydominican.joyeurs.com/LatinPatrology/CyprianBonoPatientiae.htm