Table of Contents

Ambrozije

Epistula XVII Ad Imperatorem Valentinianum (384)

[9] Si hodie gentilis aliquis imperator, quod absit, aram statueret simulacris et eo convenire cogeret Christianos, ut sacrificantibus interessent, ut obpleret anhelitus et ora fidelium cinis ex ara, favilla de sacrilegio, fumus ex busto, et in ea curia sententiam diceret, ubi iurati ad aram simulacri in sententiam cogerentur — propterea enim interpretantur aram locatam, ut eius sacramento, ut ipsi putant, unusquisque conventus consuleret in medium, cum curia maiore iam Christianorum numero sit referta — persecutionem esse crederet Christianus, qui cogeretur tali optione ad senatum venire, quod fit plerumque; nam etiam iniuriis convenire coguntur. Te ergo imperatore Christiani in aram iurare cogentur? Quid est iurare nisi eius, quem testere fidei tuae praesulem, divinam potentiam confiteri? Te imperatore hoc petitur et postulatur, ut aram iubeas elevari, sumptum sacrificiis profanis dari?

Hymnus Intende, qui regis Israel

melodia

in nocte natalis domini (Intende qui regis Israel)