====== Mikac, popis riječi 1 ======
(is
(pluerat
(quod
29.
75.
a
abditas
ac
ac
ac
ac
ac
actibus
ad
ad
ad
ad
adaquatio,
adeo
admistum
admodum
Aegre
aliis
aliquantisper
amissis
animi
animo
Apardi
atque
aureis
Begi
Bego
caena
calcarent,
Castri
castri
Castro
castrum
cessit)
Christianae
clam
clamore
cogerent,
cognito
cognoscerentur
cognosceret,
combusto
comminatione,
comminationibus
commodum
confundit)
connixum,
consilio
constantia
contendit,
contra
convalles
converterent;
cruorem
cujusdam,
cum
cum
cum
cum
cum
cunctatione
defendendos
defensionem,
Dei
Deo
dicatis.
diei
diem
dilatum,
discussis,
divina
dolo
donec
donec
donent,
edicta,
edito
ejusque
enim
enim
enim
enim
equite
equitesque
equitibus
equitum
equos
et
et
et
et
et
et
et
excitatus
excubatorum
expectantes
facit
fere
ferirentur,
ferventi
fidem
firmarentur,
firmata,
fixerat
fortuna
fossati
fossati
fossato
fossato
fuerat
fuerat
fugam
fugam,
fugientes
gestam,
globis
gravi
hac
haec
hostem
hostemque
hostiles
hostis
hostis
hostis
Hrustan
iisque
in
in
in
in
in
in
in
in
in
in
in
incusso
indiceret.
infaustum
ingenti
ingentia
inopinantem
insignitus
instituta,
Insula
interceptio,
intimus
invadendum
invasi
invectione
inventis
ipso
itaque
item
July.
latenter
latuerat,
leniter
libare
literarum
loco
luce
lucem
madidum
maximi
metuque
militibus
militum
militum
missus
morte
mortuis,
mox
murmure,
ne
nisi
nocte)
noctis
nocturnam
nomine
non
nostris
nostris
numerum
ob
obsidione
obsidionem
obsidionis
omittuntur,
omnia
ope
ope,
oppido
oppressum
optimi
partiantur,
partiuntur.
patefacto,
paucis
pedester
pedites
peditibus
per
percussis
perscribere.
plenae,
pluribus
plurimis
plurimum
plus
pluviis
pontem,
populationis
portam
postquam
potestatem
Praefecto
Praefectos
Praesidium
Prafectisque
prima
prius
privatis
proditoris
qua
quae
quam
quam
quatuor
quem
quem
qui
quibus
quieti
quoque
quorum
Reipublicae
Reliqua
reliquos
rem
rem
rumpunt,
ruptis,
sanguinem
scriptiones
scrutaretur
se,
secundae
sepulchrum
sextae
sic
signis
simul
simul
sine
Sisciniensi
Soluta
soluta,
solutis
solvunt,
solvunt,
spolia
straverant
studio
stulti,
sufficereque
suis
suscepta
sustinuerit,
tanta
tantisper
tempestva
tempus
tentoria
tentoria
tentoriis
territamentis,
tota
tota
tragaedia
trajectis
transigentes
transiissent,
tribus
Turcae
turmas
turpem
turpi
Turropolensis
ulla
una
usque
ut
ut
ut
ut
ut
velocitate
vere
vero
Verumtamen
vigilantia
viris
vix
====== Mikac, tekst ====== ===== XXIX. ===== ==== Obsidio Sisciensis Domini Micatii ==== Anno Domini 1592. Aprilis decima secunda Haszanpassa Bosnensis, ut in Slavonia limites Caesaris Turcarum, occupata tota fere Croatia, dilataret, fixis contra Castellum Brezt prope Sisciam Urbem quondam fortissimam, castris, puta ad ostium rivi Petrinae sinuose in Kolapim labentis, Castrum ex roboribus quercinis amplum et quadrangulare, quinque turribus, ac duabus portis ornatum, loco natura munitissimo, addito deforis a parte meridionale, et orientali humili sostato (quo urgente necessitate rivum ada Circumfluendum castrum exciret) abintus vero terreo vallo octo cubitorum alto quateor vero lato trium hebdomadarum spatio erexit, spectantibus ex opposito in castris e contra nostris Sclavoniae Proceribus ac Carolstadiensium, Caproncensium Generalibus, ceterorumque Capitaneorum, ac militum Germanorum cohortibus, nemine quamvis, optima habita occasione stratoque nostro ponte, temeritati hostili ex tam frequenti nostrorum numero obstante, peractoque secunda Mai instituto opere priusquam loco pedem moveret solemnes ritu suo praemittit caeremoniis puta Castelli terna vice per dextrum circuitionem, tympanorum tubicinumque extremos clangores Tormentorum, ac Sclopetorum ingentes sonitus, singulare denique rarumque Zinganorum modulamen, quibus omnibus insignum perfecti laboris, ''(202.)'' ac laetitiae continuis tribus horis ante vesperum usus est. ---- Sequenti vero die ante lucem in vertice alti montis Civitatis Hrasztovicensis, quam paulo antea deditione acceperat extendens papiliones, tentoriaque numerosa expandens, stupori, ac obprobrio nostris apparuit, adeo, ut quem toto laborum suorum tempore nostri quotidie ex quibusdam colliculis, et dumetis Urujt dictis competenter eminentibus spectatum ibant, ille ut ex eminentiori loco, tamquam triumphator et castra nostrorum specularetur, et diversa consilia, animosque discordes eluderet, supinam denique negligentiam obprobrosa hujusmodi ac ad pudendum incitabili apparatione taxaret sequenti nocte pedem domum refert firmatis Petrinia, Hrasztovicza et Gora competenti praesidio, nostris vero post suum secessum quinto die castra solventibus non levem dedecoris notam relinquens, suis autem saevere injungens ut intra unius mensis spatium (donec sub Bihegium copias ducat, eamque in potestatem accipiat) totis viribus insuspensi esse velint, Palis in Colapim grandibus actis, tignis conjunctis, trabibusque injectis pontem viriliter sternere curent, neque quicquam sub praetacta paena, quod ad suum reditum usque desiderari debeat, praetermittant, Julii 16. sicuti nulla mora est habita, donec pons nostris secundo in castra infeliciter coactis, ac turpiter spectantibus rite perficeretur, de cujus perfectione dum ociissime certior in Krupa redderetur, tota qua potuit celeritate somno ciboque parcens advolat; nihil magis cupiens, quam ut transito ponte Banum cum suis exiguis copiis adoriatur reliquasque cum illo Stiriacas copias sane conspicuas beneque instructas, neque eo tamen loci ---- (cum ignoto unquam prius probato hoste) rei belligerendae ignaras aperto marte ferroque deleat, atque vix bis terve ad faciem 19. Julii facta pugna sat gravi castra pars hostium a tergo valido cum impetu multis oscitantibus invadit, Banumque cum sui, Germanisque potioribus fugat, alios coedit, mactat, praedam optimam rapit, magnam scilicet vim pecuniae auri et argenti, commeatus tormentorum armorumque fulgentium usurpans. Quo facinore eleatus mox Castella pagos loca excubiarum ad Castrum usque Sisciense extremo modo horribili igne die, nocteque triduo vastat plebeorum amplius quam duo millia, capit oppidum Sisciense cum tota possessione quamvis amplissima, et omni genere alimenti fertili in favillas redigit, nihil penitus remittens quo minus Castro Sisciensi tum igne, tum obsidione ultimum moliatur excidium, ac ut id facilius exequi possit, cunctis horis insultat equitibus admixto pedite praemissis, in porta exteriori militiam provocat et expetit, metum ni in pulicam prodeatur, incutit, ac ni castrum tradatur extrema quaeque minatur, at cum militiam castri animos minus territos animadverteret, se vero suosque ob negatam pugnam ludibrio exponi, tandem gravi facta communicatione facit obsidionem, castrumque praeter triduanam circumquaque per ignem populationem, fortiter quinque continuis diebus tormentis (proh dolor! Quae pridie occuparat) nostris a parte meridionali ex quodam colliculo damnose turres, cum inter mediis, domibus quatit, latusque muri inter duas turres penes Colapim ducti, graviter labefactat, ab oriente ultra favem facto fossato ad ripam, aquationem prohibet, a Septemtrione vero multitudine peditum clam fossatum contra piscinam castrique portam ad locanda valla tormentaque nocturno tempore subducenda, magno cum silentio duabus noctibus cum intermedio die exigere tentat. Verumtamen Dei optimi maximi ope, hostis dolo excubatorum Castri vigilantia cognito Prafectisque patefacto, quorum consilio tantisper dilatum, et connixum, donec militum animi cognoscerentur ac constantia firmarentur, qua firmata, ac prima luce noctis secundae ad invadendum hostem clam instituta, et edicta, adeo ferventi animo a paucis militibus ingenti clamore edito (is enim in inopinantem excitatus plurimum rem hostis confundit) invasi ut in ipso fossato (quod pluribus in sepulchrum cessit) sanguinem pluviis admistum calcarent, hostemque madidum (pluerat enim leniter tota fere nocte) sic oppressum cruorem in fossato libare cogerent, reliquos una cum Hrustan Bego fossati Praefecto in turpem fugam ad tentoria usque converterent; fixerat enim hostis in Insula contra portam quatuor ingentia tentoria cum aureis signis in quibus Praesidium equitum ad defendendos fossati pedites latuerat, peditibus percussis et discussis, metuque hac fortuna equitibus incusso mox tentoriis plus ruptis, quam solutis pedester simul cum equite tanta velocitate ad pontem, quem latenter in combusto Sisciniensi oppido straverant contendit, ut vix fugientes hostiles turmas sustinuerit, quem postquam transiissent, sine ulla cunctatione rumpunt, atque solvunt, equitesque per abditas convalles ne nostris globis ferirentur, partiuntur. Aegre admodum diem infaustum transigentes prius nocturnam fugam, quam sextae diei lucem expectantes obsidionem gravi cum murmure, comminatione, ac turpi in Praefectos invectione solvunt, amissis plurimis insignitus viris ac in loco obsidionis 75. inventis mortuis, nostris vero tota haec tragaedia ob Christianae Reipublicae defensionem, ac fidem suscepta non nisi tribus in Castro trajectis iisque Deo dicatis. Reliqua ut proditoris divina ope tempestva interceptio, ejusque caena morte soluta, item Turcae cujusdam, qui Apardi Begi intimus fuerat adaquatio, missus enim fuerat nomine stulti, ut castrum scrutaretur simul et militum castri numerum cognosceret, literarum quoque scriptiones territamentis, et comminationibus plenae, quae omnia cum aliis privatis actibus studio omittuntur, 29. July. sufficereque rem gestam, vere perscribere. Soluta itaque obsidione facit potestatem suis ut et se, et equos aliquantisper quieti donent, spolia partiantur, donec Turropolensis populationis tempus commodum indiceret.