====== Katul i neoterici ======
Brundisium venimus vii Kalend. Decembr. usi tua felicitate navigandi; ita belle nobis flavit ab Epiro lenissimus Onchesmites. hunc σπονδειάζοντα si cui voles τῶν νεωτέρων pro tuo vendito. Cic. Att. 7, 2, 1
**vada livida** nigra. et 'lividum' invidum non nisi apud neotericos invenimus: Lucanus "livor edax tibi cuncta negat, gentesque subactas". Serv. A. 6, 320, 1
Servius, c. 400 a. D. ===== Cat. 95 =====
XCV Smyrna mei Cinnae, nonam post denique messem\\ quam coeptast nonamque edita post hiemem,\\ milia cum interea quingenta Hatriensis in uno\\ \\ Smyrna sacras Satrachi penitus mittetur ad undas,\\ Smyrnam cana diu saecula pervoluent:\\ at Volusi annales Paduam morientur ad ipsam\\ et laxas scombris saepe dabunt tunicas.\\ parva mei mihi sint cordi monumenta Philitae:\\ at populus tumido gaudeat Antimacho.
===== Cat. 1 =====
Cui dono lepidum novum libellum\\ arido modo pumice expolitum?\\ Corneli, tibi: namque tu solebas\\ meas esse aliquid putare nugas\\ iam tum, cum ausus es unus Italorum\\ omne aevum tribus explicare chartis,\\ doctis, Iuppiter, et laboriosis.\\ quare habe tibi quidquid hoc libelli,\\ qualecumque quidem, patroni ut ergo\\ plus uno maneat perenne saeclo.
===== Tac. Ann. 4, 34 =====
Antonii epistulae Bruti contiones falsa quidem in Augustum probra set multa cum acerbitate habent; carmina Bibaculi et Catulli referta contumeliis Caesarum leguntur: sed ipse divus Iulius, ipse divus Augustus et tulere ista et reliquere, haud facile dixerim, moderatione magis an sapientia. namque spreta exolescunt: si irascare, adgnita videntur.
===== Cat. 101 =====
MVLTAS per gentes et multa per aequora uectus\\ aduenio has miseras, frater, ad inferias,\\ ut te postremo donarem munere mortis\\ et mutam nequiquam alloquerer cinerem.\\ quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum.\\ heu miser indigne frater adempte mihi,\\ nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum\\ tradita sunt tristi munere ad inferias,\\ accipe fraterno multum manantia fletu,\\ atque in perpetuum, frater, aue atque uale.
===== Apuleius apologia 10 =====
hic illud etiam reprehendi animaduertisti, quod, cum aliis nominibus pueri uocentur, ego eos Charinum et Critian appellitarim. eadem igitur opera accusent C. Catullum, quod Lesbiam pro Clodia nominarit, et Ticidam similiter, quod quae Metella erat Perillam scripserit, et Propertium, qui Cunthiam dicat, Hostiam dissimulet, et Tibullum, quod ei sit Plania in animo, Delia in uersu. etquidem C. Lucilium, quanquam sit iambicus, tamen improbarim, quod Gentium et Macedonem pueros directis nominibus carmine suo prostituerit. quanto modestius tandem Mantuanus poeta, qui itidem ut ego puerum amici sui Pollionis bucolico ludicro laudans et abstinens nominum sese quidem Corydonem, puerum uero Alexin uocat.
Izvor: [[http://data.perseus.org/citations/urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:10]] ===== Cat. 93 =====
Nil nimium studeo, Caesar, tibi velle placere,\\ nec scire utrum sis albus an ater homo.
===== Cat. 49 ===== [[http://rudy.negenborn.net/catullus/text2/l49.htm]] ===== Cat. 5 ===== [[http://rudy.negenborn.net/catullus/text2/l5.htm]] ===== Cat. 7 ===== [[http://rudy.negenborn.net/catullus/text2/l7.htm]] ===== Cat. 11 ===== [[http://rudy.negenborn.net/catullus/text2/l11.htm]] ===== Cat. 85 ===== [[http://rudy.negenborn.net/catullus/text2/l85.htm]]