Table of Contents

Ciceronis in Catilinam orationes I--IV

www.utexas.edu-courses-lat311moore-lat311images-lat311images2-jupiterstator.jpg

Aedes Iovis Statoris. Romul se zavjetovao izgraditi ovaj hram tijekom bitke sa Sabinjanima. Tu je Ciceron održao In Catilinam I.

Materijali (vanjski)

www.utexas.edu-courses-lat311moore-lat311images-lat311images2-rostracuria.jpg

Kulturalni kontekst 1: biti govornik u Rimu

Izvadak iz Ciceronova dijaloga De oratore u kojem Ciceron (posredno) odgovara na pitanje “kako je biti govornik u Rimu”. (Materijal podijeljen na seminaru 7. studenog 2005.)

(Bilješke iz: Michael von Albrecht, Geschichte der Römischen Literatur)

Ciceron o svojim počecima

(vidi također: A. D. Leeman, Orationis ratio. The stylistic theories and practice of the Roman orators historians and philosophers, Amsterdam: Hakkert, 1963)

(Brut. 305) Reliqui qui tum principes numerabantur in magistratibus erant cotidieque fere a nobis in contionibus audiebantur. erat enim tribunus plebis tum C- Curio, quamquam is quidem silebat, ut erat semel a contione uniuersa relictus; Q- Metellus Celer non ille quidem orator sed tamen non infans; diserti autem Q- Varius C- Carbo Cn- Pomponius, et hi quidem habitabant in rostris; C- etiam Iulius aedilis curulis cotidie fere accuratas contiones habebat. sed me cupidissumum audiendi primus dolor percussit, Cotta cum est expulsus. reliquos frequenter audiens acerrumo studio tenebar cotidieque et scribens et legens et commentans oratoriis tantum exercitationibus contentus non eram. iam consequente anno Q- Varius sua lege damnatus excesserat.

(Brut. 306) Ego autem iuris ciuilis studio multum operae dabam Q- Scaeuolae P- f-, qui quamquam nemini <se> ad docendum dabat, tamen consulentibus respondendo studiosos audiendi docebat. atque huic anno proxumus Sulla consule et Pompeio fuit. tum P- Sulpici in tribunatu cotidie contionantis totum genus dicendi penitus cognouimus; eodemque tempore, cum princeps Academiae Philo cum Atheniensium optumatibus Mithridatico bello domo profugisset Romamque uenisset, totum ei me tradidi admirabili quodam ad philosophiam studio concitatus; in quo hoc etiam commorabar adtentius — etsi rerum ipsarum uarietas et magnitudo summa me delectatione retinebat — , sed tamen sublata iam esse in perpetuum ratio iudiciorum uidebatur.

(310) Commentabar declamitans — sic enim nunc loquuntur — saepe cum M- Pisone et cum Q- Pompeio aut cum aliquo cotidie, idque faciebam multum etiam Latine sed Graece saepius, uel quod Graeca oratio plura ornamenta suppeditans consuetudinem similiter Latine dicendi adferebat, uel quod a Graecis summis doctoribus, nisi Graece dicerem, neque corrigi possem neque doceri.

(311) Tumultus interim recuperanda re publica et crudelis interitus oratorum trium, Scaeuolae Carbonis Antisti, reditus Cottae Curionis Crassi Lentulorum Pompei; leges et iudicia constituta, recuperata res publica; ex numero autem oratorum Pomponius Censorinus Murena sublati. tum primum nos ad causas et priuatas et publicas adire coepimus, non ut in foro disceremus, quod plerique fecerunt, sed ut, quantum nos efficere potuissemus, docti in forum ueniremus.

(312) Eodem tempore Moloni dedimus operam; dictatore enim Sulla legatus ad senatum de Rhodiorum praemiis uenerat. itaque prima causa publica pro Sex- Roscio dicta tantum commendationis habuit, ut non ulla esset quae non digna nostro patrocinio uideretur. deinceps inde multae, quas nos diligenter elaboratas et tamquam elucubratas adferebamus.