====== Forcellini: abdico ====== [[https://archive.org/stream/LexiconTotiusLatinitatisAegidioForcelliniLucubratum.Vol.1.A-c.Ed/1_Forcellini_Aeg_Lexicon_Totius_Latinitatis_Vol_1_A-C_Furlanetto_Ed_LT_djvu.txt|Izvor]] (archive.org, cjeloviti tekst) [[http://syntax.t15.org/lexica/forc.php?searchedL=abdico|Slika stranice]] na [[http://syntax.t15.org/lexica/|Searchable Digitized Latin & Greek Lexica]] ABDĭCO, as, avi, atum, are, a. 1. (ab et dĭco) Part, Abdicans B. 3.; Abdicatus B. 1. 2. 3.; Abdi- caturus C. 1.; Abdicandus B. 2. Proprie est so- lemnibus verbis publicoque in conventu abjicere, re- cusare, rejicere; ac proinde generatim negare et re- spuere (It. negare, ricusare, abdicare solennemen- te; Fr. renoncer, renier formalment ; Hisp. renun- ciar, renegar formalmente; Germ, absagen, etwas formlich verwerfen, gänzlich abschaffen; Angl. to deny, refuse, reject, throw off). Haec autem propria verbi significatio semper eadem perseverat, quam- quam verbum ipsum multis nominibus iisque diversis jungatur, necnon multis variisque rationibus, quas re- censemus. A) Cum Infinito. Pacuv. apud Non. 6. 14. Mortem ostentant, regno expellunt, consanguineam esse abdi- cant. h. e. solemnitcr negant. Pseudo-Apul. 3. de dogm. Plat, sub init. Abdicat enim, voluptati inesse bonitatem. B) Cum Accusat. dicimus abdicare 1. aliquid, 2. magistratum , 3. aliquem. ¶ 1. Abdicare aliquid occurrit saepe praesertim apud Plinium majorem de rebus physicis, quae alia naturae suae minime convenientia respuunt. Cic. 2. Orat. 25. 102. Ubi plus mali, quam boni esse reperio, id totum abdico atque rejicio. Al. abjudico. Hovell. 65. Alienationes abdicavimus. Plin. 7. Hist. nat. 30. 31. (116). Te {Cicerone) dicente legem agrariam, hoc est, alimenta sua abdicaverunt tribus. Id. 13. 22. 43. (124). Nec corticem abdicant (medici). Id. 25. 13. 94. (147). Aliqui et mandragora utebantur: postea abdicatus (succus) est in hac curatione. Id. 10. 3. 9. (19). De- mocritus in totum ea (rapa) abdicavit in cibis. Id. — 6 — 33. 1. 3. (6). Utinamque posset e vita in totum abdi- cari {aurum)! h. e. tolli ex usu humanae vitae. Id. 5. 17. 15. (73). Gens sola sine ulla femina, omni Venere abdicata. Id. 4. 8. 15. (31). Accipit (Peneus) amnem Oreon nec recipit, sed olei modo supernatantem - brevi spatio portatum abdicat. h. e. a se rejicit et alio impellit. Id. 15. 30. 40. (155). Laurus abdicat ignes. Id. 16. 43. 83. (226). Et glutinum abdicant quaedam, et inter se et cum aliis insociabilia glutino, ut robur etc. — Cum Dat. pro Abl. Prudent, περὶ στεφ. 13. 52. Antra Conscia tartareae caliginis, abdicata soli. h. e. veluti a sole abdicata , ut quae ab eo nunquam illustrentur. ¶ 2. Abdicare magistratum est solemni- ter et sponte magistratu abire ante definitum a lege tempus: moris enim erat, ut quibus imperium certa de causa abrogandum erat, hi dignitati et existimatio- ni suae consulentes, per se et quasi sua sponte magi- stratum deponerent, seseque privatos redderent: dif- ferunt itaque inter se abdicare magistratum et de- ponere, abdicabant enim magistratura qui ante tem- pus et quasi sponte ipso abibant, deponebant qui con- fecto legitimo tempore eum populo Romano trade- bant. Hic autem dicendi modus abdicare magistra- tum frequentissimus est apud Historicos, brevitatem- que prasefert, plenior enim modus est abdicare se magistratu, quem V. sub C. Sall. Cat. 47. 3. Senatus decernit, ut abdicato magistratu Lentulus, itemque ceteri in liberis custodiis habeantur. Liv. 2. 28. 9. Abdicare consulatum jubentes. Id. 5. 49. 9. Eaque causa fuit non abdicandae post triumphum di- ctaturae. Id. 6. 18. 4. Abdicando dictaturam. ¶ 3. Abdicare aliquem dicitur, se liberos, filium, patrem; praecipue tamen usurpatur de formali filiorum ejectio- ne e paterna familia et domo, quemadmodum dictum est in V. ABDICATIO. Quintil. 3. 6. 77. Abdicatus ne quid de bonis patris capiat. Et mox: Quaeretur an possit esse heres abdicatus. Id. 7. 4. 11. Quae in scho- lis abdicatorum , haec in foro exheredatorum a paren- tibus, et bona apud Centumviros repetentium ratio est. Et ibid. Illa forma asperam abdicantis actionem habet. Adde apud eumd. Decl. 17. 260. 279. Ovid, Her. 4. 128. Quem fugit et factis abdicat ille (pater) suis. Plin. 6. Hist. nat. 22. 24. (90). Eligi regem liberos non habentem; et, si postea gignat, abdicari, ne fiat hereditarium regnum. Hinc, sumpta metapho- ra apud eumd. 2.63. 63. (154). Novissime (terra) complexa gremio suo a reliqua natura abdicatos (ho- mines), tum maxime, ut mater, operiens. Huc refe- rendum et illud apud Curt. 4. 10. de Alexandro, qui Philippi se filium esse nolebat: Fastidio esse patriam, abdicari Philippum patrem. Et illud de affi- nitate nondum contracta apud Sulpic. Apoll. Per. in Andr. Ter. v. 10. Recusat nuptias, generum ab- dicat. Cf. Cod. Theod. 6. 22. 1. Rejectus in plebem abdicetur. C) Abdicare se aliqua re, ac praesertim magistra- tu inito , procuratione suscepta , negotio cui quis se dederit, vitae genere in quo quis versetur, tribus mo- dis occurrit 1. saepius cum Abl. rei sine praepos. 2. sine Abl. rei, 3. absolute. ¶ 1. Saepius cum Abl. rei sine praep. Piso Annal. apud Gell. 6. 9. Cn. Flavius dicitur tabulas posuisse, scriptu se se abdicas- se. Cic. 1. Att. 6. 14. Itaque tutela me abdicare co- gito. Adde Ulpian. 11. 17. Cic. 3. Phil. 5. 12. Eo die se non modo consulatu, sed etiam libertate ab- dicavit. Id. 2. Divinat. 35. 74.. 2. Leg. 12. 31. et Pompon. Dig. 1. 2. 2. § 24. abdicare se magistratu. Caes. 3. B. C. 2., Liv. 2. 31. 10., 9. 26 18. et 9. 34. 14. dictatura. Liv. 2. 2. 10. et Vellej. 2. 22. 2. consulatu. Cic. 4. Catil. 6. 14. ct Sueton. Claud. 29. praetura. Liv. 39. 39. Vbi designatus praetor es- set , extemplo aedilitate se abdicaturum. Cod. Theod- 10. 21. 2. Quisquis vetito se et indebito non abdica- vit indutu. Cod. Just, indumento. Modest. Dig. 1.5. 21. Abdicat se statu suo homo liber, qui seipsum ven- dit. ¶ 2. Sine Abl. rei. Papin. Dig. 1. 18. 20. Le- gatus Cresaris - abdicando se non amittit imperium. ¶ 3. Absolute. Cic. 2. Nat. D. 4. 11. Augures rem ad senatum: senatus, ut abdicarent consules : abdica- verunt.